|
1. Ex his autem quae praemissa sunt, apparet quid sit de fato
sentiendum.
2. Videntes enim homines multa in hoc mundo per accidens contingere,
si causae particulares considerentur, posuerunt quidam quod nec etiam
ab aliquibus superioribus causis ordinentur. Et his videbatur fatum
nihil esse omnino.
3. Quidam vero ea in aliquas altiores causas reducere sunt conati,
ex quibus cum quadam dispositione ordinate procedant. Et hi fatum
posuerunt: quasi ea quae videntur a casu contingere, sint ab aliquo
effata, sive praelocuta, et praeordinata ut essent.
4. Horum ergo quidam omnia quae hic accidunt a casu contingentia,
reducere sunt conati sicut in causas in caelestia corpora, etiam
electiones humanas, vim dispositionis siderum, cui omnia cum quadam
necessitate subdi ponebant, fatum appellantes. Quae quidem positio
impossibilis est, et a fide aliena, ut ex superioribus patet.
5. Quidam vero in dispositionem divinae providentiae omnia reducere
voluerunt, quaecumque in his inferioribus a casu contingere videntur.
Unde omnia fato agi dixerunt, ordinationem quae est in rebus ex divina
providentia fatum nominantes. Unde Boetius dicit quod fatum est
inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque
nectit ordinibus. In qua fati descriptione, dispositio pro
ordinatione ponitur. In rebus autem inhaerens ponitur ut distinguatur
fatum a providentia: nam ipsa ordinatio secundum quod in mente divina
est, nondum rebus impressa, providentia est; secundum vero quod iam
est explicata in rebus, fatum nominatur. Mobilibus autem dicit ut
ostendat quod ordo providentiae rebus contingentiam et mobilitatem non
aufert, ut quidam posuerunt.
6. Secundum hanc ergo acceptionem, negare fatum est providentiam
divinam negare. Sed quia cum infidelibus nec nomina debemus habere
communia, ne ex consortio nominum possit sumi erroris occasio; nomine
fati non est a fidelibus utendum, ne videamur illis assentire qui male
de fato senserunt, omnia necessitati siderum subiicientes. Unde
Augustinus dicit, in V de civitate Dei: si quis voluntatem vel
potestatem Dei fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam
corrigat. Et Gregorius, secundum eundem intellectum, dicit: absit
a fidelium mentibus ut fatum aliquid esse dicant.
|
|