|
1. Difficultas autem quaedam ex praemissis suboritur. Si enim omnia
quae hic inferius aguntur, etiam contingentia, providentiae divinae
subduntur, oportet, ut videtur, vel providentiam non esse certam;
vel omnia ex necessitate contingere.
2. Ostendit enim philosophus, in VI Metaph., quod, si omnem
effectum ponimus habere aliquam causam per se; et iterum quod,
qualibet causa per se posita, necessarium sit effectum poni: sequetur
quod omnia futura ex necessitate eveniant. Si enim quilibet effectus
habeat causam per se, quodlibet futurum erit reducere in aliquam causam
praesentem vel praeteritam. Sicut, si quaeratur de aliquo utrum sit
occidendus a latronibus, huius effectus praecedit causa occursus
latronum; hunc autem effectum iterum praecedit alia causa, scilicet
quod ipse exivit domum; hunc autem adhuc alia, quod vult quaerere
aquam; quam quidem praecedit causa, scilicet sitis; et haec causatur
ex comestione salsorum; quod iam est vel fuit. Si ergo, causa
posita, necesse est effectum poni, necesse est, si comedit salsa,
quod sitiat; et si sitit, quod velit quaerere aquam; et si vult
quaerere aquam, quod exeat domum; et si exit domum, quod occurrant ei
latrones; et si occurrunt, quod occidatur. Ergo, de primo ad
ultimum, necesse est hunc comedentem salsa a latronibus occidi.
Concludit ergo philosophus non esse verum quod, posita causa, necesse
sit effectum poni: quia aliquae causae sunt quae possunt deficere.
Neque iterum verum est quod omnis effectus habeat per se causam: quia
quod est per accidens, scilicet istum volentem aquam quaerere occurrere
latronibus, non habet aliquam causam. Ex hac autem ratione apparet
quod omnes effectus qui reducuntur in aliquam causam per se, praesentem
vel praeteritam, qua posita necesse sit effectum poni, ex necessitate
contingunt. Vel ergo oportet dicere quod non omnes effectus divinae
providentiae subdantur. Et sic providentia non est de omnibus. Quod
prius fuit ostensum. Vel non est necessarium ut, providentia posita,
effectus eius ponatur. Et sic providentia non est certa. Aut est
necessarium quod omnia ex necessitate contingant. Providentia enim non
solum est in praesenti tempore vel praeterito, sed aeterno: quia nihil
potest esse in Deo non aeternum.
3. Adhuc. Si divina providentia est certa, oportet hanc
conditionalem esse veram: si Deus providit hoc, hoc erit. Huius
autem conditionalis antecedens est necessarium: quia est aeternum.
Ergo consequens est necessarium: oportet enim omnis conditionalis
consequens esse necessarium cuius antecedens est necessarium; et ideo
consequens est sicut conclusio antecedentis; quicquid autem ex
necessario sequitur, oportet esse necessarium. Sequitur igitur, si
divina providentia est certa, quod omnia ex necessitate proveniant.
4. Amplius. Sit aliquid esse provisum a Deo, puta quod talis sit
regnaturus. Aut ergo possibile est accidere quod non regnet: aut
non. Si quidem non est possibile ipsum non regnare, ergo impossibile
est ipsum non regnare: ergo necessarium est eum regnare. Si autem
possibile est eum non regnare; possibili autem posito, non sequitur
aliquid impossibile; sequitur autem divinam providentiam deficere; non
est igitur impossibile divinam providentiam deficere. Aut igitur
oportet, si omnia sunt provisa a Deo, quod divina providentia non sit
certa; aut quod omnia ex necessitate eveniant.
5. Item. Argumentatur sic Tullius, in libro de divinatione. Si
omnia a Deo provisa sunt, certus est ordo causarum. Si autem hoc
verum est, omnia fato aguntur. Quod si omnia fato aguntur, nihil est
in nostra potestate, nullum est voluntatis arbitrium. Sequitur igitur
quod tollatur liberum arbitrium, si divina providentia sit certa. Et
eodem modo sequetur quod omnes causae contingentes tollantur.
6. Praeterea. Divina providentia causas medias non excludit, ut
supra ostensum est. Inter causas autem sunt aliquae contingentes et
deficere valentes. Deficere igitur potest providentiae effectus. Non
est igitur Dei providentia certa.
7. Oportet autem, ad horum solutionem, aliqua repetere ex his quae
supra posita sunt: ut manifestum fiat quod nihil divinam providentiam
effugit; et quod ordo divinae providentiae omnino immutari non potest;
nec tamen oportet quod ea quae ex providentia divina proveniunt, ex
necessitate cuncta eveniant.
8. Primo namque considerandum est quod, cum Deus sit omnium
existentium causa, rebus omnibus conferens esse, oportet quod suae
providentiae ordo omnes res complectatur. Quibus enim esse largitus
est, oportet quod et conservationem largiatur, et perfectionem
conferat in ultimo fine.
9. Cum autem in quolibet providente duo considerari oporteat,
scilicet ordinis praemeditationem, et praemeditati ordinis
institutionem in rebus quae providentiae subduntur, quorum primum ad
cognoscitivam virtutem pertinet, aliud vero ad operativam: hoc inter
utrumque differt, quod in praemeditando ordinem, tanto est providentia
perfectior, quanto magis usque ad minima ordo providentiae potest
produci. Quod enim nos omnium particularium ordinem praemeditari non
possumus circa ea quae sunt disponenda a nobis, ex defectu nostrae
cognitionis provenit, quae cuncta singularia complecti non potest,
tanto autem in providendo unusquisque solertior habetur, quanto plura
singularia praemeditari potest; cuius autem provisio in solis
universalibus consisteret, parum de prudentia participaret. Simile
autem in omnibus operativis artibus considerari potest. Sed in hoc
quod ordo praemeditatus rebus imponitur, tanto est dignior et
perfectior providentia gubernantis, quanto est universalior, et per
plura ministeria suam explicat praemeditationem: quia et ipsa
ministeriorum dispositio magnam partem provisi ordinis habet. Oportet
autem quod divina providentia in summo perfectionis consistat: quia
ipse est simpliciter et universaliter perfectus, ut in primo libro
ostensum est. In providendo igitur suae sapientiae meditatione
sempiterna omnia ordinat quantumcumque minima videantur: quaecumque
vero rerum aliquid operantur, instrumentaliter agunt ab eo mota, et ei
obtemperando ministrant, ad ordinem providentiae, ab aeterno, ut ita
dicam, excogitatum, explicandum in rebus. Si autem omnia quae agere
possunt, necesse est ut in agendo ei ministrent, impossibile est quod
aliquod agens divinae providentiae executionem impediat sibi contrarium
agendo. Neque etiam possibile est divinam providentiam impediri per
defectum alicuius agentis vel patientis: cum omnis virtus activa vel
passiva sit in rebus secundum divinam dispositionem causata.
Impossibile est etiam quod impediatur divinae providentiae executio per
providentis mutationem: cum Deus sit omnino immutabilis, ut supra
ostensum est. Relinquitur ergo quod divina provisio omnino cassari non
potest.
10. Deinceps autem considerandum est quod omne agens intendit ad
bonum et melius secundum quod potest, ut supra ostensum est. Bonum
autem et melius non eodem modo consideratur in toto et partibus. In
toto enim bonum est integritas, quae ex partium ordine et compositione
relinquitur. Unde melius est toti quod sit inter partes eius
disparitas, sine qua ordo et perfectio totius esse non potest, quam
quod omnes partes essent aequales, unaquaque earum perveniente ad
gradum nobilissimae partis: quaelibet autem pars inferioris gradus, in
se considerata, melior esset si esset in gradu superioris partis.
Sicut patet in corpore humano: dignior enim pars esset pes si oculi
pulchritudinem et virtutem haberet; corpus autem totum esset
imperfectius, si ei officium pedis deesset. Ad aliud igitur tendit
intentio particularis agentis, et universalis: nam particulare agens
tendit ad bonum partis absolute, et facit eam quanto meliorem potest;
universale autem agens tendit ad bonum totius. Unde aliquis defectus
est praeter intentionem particularis agentis, qui est secundum
intentionem agentis universalis. Sicut patet quod generatio feminae
est praeter intentionem naturae particularis, idest, huius virtutis
quae est in hoc semine, quae ad hoc tendit quod perficiat conceptum
quanto magis potest: est autem de intentione naturae universalis,
idest, virtutis universalis agentis ad generationem inferiorum, quod
femina generetur, sine qua generatio multorum animalium compleri non
posset. Et eodem modo corruptio, et diminutio, et omnis defectus,
est de intentione naturae universalis, non autem naturae particularis:
nam quaelibet res fugit defectum, tendit vero ad perfectionem, quantum
in se est. Patet ergo quod de intentione agentis particularis est quod
effectus suus fiat perfectus quantumcumque potest in genere suo: de
intentione autem naturae universalis est quod hic effectus fiat
perfectus tali perfectione, puta perfectione masculi, ille autem
perfectione feminae. Inter partes autem totius universi prima
distinctio apparet secundum contingens et necessarium: superiora enim
in entibus sunt necessaria et incorruptibilia et immobilia; a qua
quidem conditione tanto magis deficiunt, quanto in inferiori gradu
constituuntur; ita quod infima corrumpuntur quidem quantum ad esse
suum, moventur vero quantum ad suas dispositiones, suos etiam effectus
non de necessitate, sed contingenter producunt. Quodlibet igitur
agens quod est pars universi, intendit quantum potest in suo esse et
naturali dispositione persistere, et suum stabilire effectum: Deus
autem, qui est universi gubernator, intendit quod effectum eius hic
quidem stabiliatur per modum necessitatis, hic autem contingenter. Et
secundum hoc diversas eis causas adaptat, his quidem necessarias, his
autem contingentes. Cadit igitur sub ordine divinae providentiae non
solum hunc effectum esse, sed hunc effectum esse contingenter, alium
autem necessario. Et secundum hoc, quaedam eorum quae divinae
providentiae subduntur sunt necessaria, quaedam vero contingentia, non
autem omnia necessaria.
11. Patet ergo quod, etsi divina providentia est per se causa huius
effectus futuri; et est in praesenti vel praeterito, magis autem ab
aeterno: non sequitur, ut prima ratio procedebat, quod effectus iste
sit de necessitate futurus; est enim divina providentia per se causa
quod hic effectus contingenter proveniat. Et hoc cassari non potest.
12. Ex quo etiam patet quod haec conditionalis est vera, si Deus
providit hoc futurum, hoc erit: sicut secunda ratio procedebat. Sed
sic erit sicut Deus providit illud esse futurum. Providit autem illud
esse futurum contingenter. Sequitur ergo infallibiliter quod erit
contingenter, et non necessario.
13. Patet etiam quod hoc quod ponitur esse provisum a Deo ut sit
futurum, si sit de genere contingentium, poterit non esse secundum se
consideratum: sic enim provisum est ut sit contingens, potens non
esse. Non tamen est possibile quod ordo providentiae deficiat quin
contingenter eveniat. Et sic tertia ratio solvitur. Unde potest poni
quod iste non sit regnaturus si secundum se consideretur: non autem si
consideretur ut provisum.
14. Illud etiam quod Tullius obiicit, secundum praemissa frivolum
apparet. Cum enim divinae providentiae non solum subdantur effectus,
sed etiam causae et modi essendi, sicut ex praemissis patet, non
sequitur quod, si omnia divina providentia aguntur, quod nihil sit in
nobis. Sic enim sunt a Deo provisa ut per nos libere fiant.
15. Neque autem defectibilitas causarum secundarum, quibus
mediantibus effectus providentiae producuntur, certitudinem divinae
providentiae potest auferre, ut quinta ratio procedebat: cum ipse
Deus in omnibus operetur, et pro suae arbitrio voluntatis, ut supra
ostensum est. Unde ad eius providentiam pertinet ut causas
defectibiles quandoque sinat deficere, quandoque eas a defectu
conservet.
16. Ea vero quae ad necessitatem provisorum a Deo possent assumi ex
certitudine scientiae, supra soluta sunt, cum de Dei scientia
ageretur.
|
|