|
1. Considerare etiam oportet quod, sicut providentiae immobilitas
necessitatem rebus provisis non imponit, ita etiam nec orationis
utilitatem excludit. Non enim ad hoc oratio ad Deum funditur ut
aeterna providentiae dispositio immutetur, hoc enim impossibile est:
sed ut aliquis illud quod desiderat, assequatur a Deo.
2. Piis enim desideriis rationalis creaturae conveniens est quod
Deus assentiat, non tanquam desideria nostra moveant immobilem Deum:
sed ex sua bonitate procedit ut convenienter desiderata perficiat. Cum
enim omnia naturaliter bonum desiderent, ut supra probatum est; ad
supereminentiam autem divinae bonitatis pertinet quod esse, et bene
esse, omnibus ordine quodam distribuat: consequens est ut, secundum
suam bonitatem, desideria pia, quae per orationem explicantur,
adimpleat.
3. Adhuc. Ad moventem pertinet ut id quod movetur, perducat ad
finem: unde et per eandem naturam aliquid movetur ad finem, et
consequitur finem, et in eo quiescit. Omne autem desiderium est
quidam motus ad bonum. Qui quidem non potest rebus inesse nisi a
Deo, qui est per essentiam suam bonus, et fons bonitatis: movens
enim omne movet ad aliquid simile sibi. Ad Deum igitur pertinet,
secundum suam bonitatem, quod desideria convenientia, quae per
orationes explicantur, ad effectum convenientem perducat.
4. Item. Quanto aliqua sunt propinquiora moventi, tanto efficacius
impressionem moventis assequuntur: nam et quae propinquiora sunt igni,
magis ab ipso calefiunt. Substantiae autem intellectuales
propinquiores sunt Deo quam substantiae naturales inanimatae.
Efficacior est igitur impressio divinae motionis in substantiis
intellectualibus quam in substantiis aliis naturalibus. Corpora autem
naturalia in tantum participant de motione divina quod naturalem boni
appetitum consequuntur ex eo, et etiam appetitus impletionem, quod
quidem fit dum proprios fines consequuntur. Multo igitur magis
intellectuales substantiae desideriorum suorum, quae per orationem Deo
offeruntur, impletionem consequuntur.
5. Amplius. De ratione amicitiae est quod amans velit impleri
desiderium amati, inquantum vult eius bonum et perfectionem: propter
quod dicitur quod amicorum est idem velle. Ostensum est autem supra
quod Deus suam creaturam amat; et tanto magis unamquamque quanto plus
de eius bonitate participat, quae est primum et principale amatum ab
ipso. Vult igitur impleri desideria rationalis creaturae, quae
perfectissime divinam bonitatem participat inter ceteras creaturas.
Sua autem voluntas est perfectiva rerum: est enim causa rerum per suam
voluntatem, ut supra ostensum est. Ad bonitatem igitur divinam
pertinet ut impleat desideria rationalis creaturae sibi per orationem
proposita.
6. Praeterea. Bonum creaturae derivatum est secundum quandam
similitudinem a bonitate divina. Hoc autem maxime commendabile in
hominibus apparet, ut iuste petentibus assensum non denegent: ex hoc
enim vocantur liberales, clementes, misericordes et pii. Maxime
igitur hoc ad divinam bonitatem pertinet, ut pias orationes exaudiat.
7. Hinc est quod dicitur in Psalmo: voluntatem timentium se
faciet, et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Et
Matth. 7-8, dominus dicit: omnis qui petit accipit, et qui
quaerit invenit, et pulsanti aperietur.
[Caput 96]
8. Non est autem inconveniens si quandoque etiam petitiones orantium
non admittantur a Deo.
9. Ea enim ratione ostensum est quod Deus desideria rationalis
creaturae adimplet, inquantum desiderat bonum. Quandoque autem
contingit quod id quod petitur non est verum bonum, sed apparens,
simpliciter autem malum. Non est igitur talis oratio Deo
exaudibilis. Hinc est quod dicitur Iac. 4-3: petitis et non
accipitis, eo quod male petatis.
10. Similiter autem ex hoc quod Deus ad desiderandum movet,
ostensum est conveniens esse quod desideria impleat. Mobile autem ad
finem motus non perducitur a movente nisi motus continuetur. Si igitur
motus desiderii per orationis instantiam non continuetur, non est
inconveniens si oratio effectum debitum non sortiatur. Hinc est quod
dominus dicit, Lucae 18-1: quoniam oportet semper orare, et non
deficere. Et I Thess. 5-17, dicit apostolus: sine
intermissione orate.
11. Rursus. Ostensum est quod Deus rationalis creaturae decenter
desiderium implet inquantum ei appropinquat. Appropinquat autem ei
aliquis per contemplationem, et devotam affectionem, et humilem et
firmam intentionem. Illa igitur oratio quae sic Deo non
appropinquat, non est a Deo exaudibilis. Unde et in Psalmo
dicitur: respexit in orationem humilium; Iac. 1-6: postulet
autem in fide, nihil haesitans.
12. Item. Ostensum est quod ratione amicitiae, Deus vota piorum
exaudit. Qui igitur a Dei amicitia declinat, non est dignum ut eius
oratio exaudiatur. Hinc est quod Prov. 28-9 dicitur: qui
declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. Et
Isaiae 1-15: cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam:
manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
13. Ex hac etiam radice procedit quod quandoque aliquis Dei amicus
non auditur quando pro his rogat qui non sunt Dei amici: secundum
illud Ierem. 7-16: tu ergo noli orare pro populo hoc, nec
assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non
exaudiam te.
14. Contingit autem quandoque quod aliquis ex amicitia denegat quod
petitur ab amico, quia cognoscit hoc ei esse nocivum, vel contrarium
ei magis expedire: ut medicus infirmanti quandoque negat quod petit,
considerans quod non expedit ei ad salutem corporis consequendam.
Unde, cum ostensum sit quod Deus ex amore quem ad creaturam
rationalem habet, eius desideria impleat sibi per orationem proposita,
non est mirandum si quandoque eorum etiam quos praecipue diligit,
petitionem non implet, ut impleat quod petenti magis expedit ad
salutem. Propter quod a Paulo stimulum carnis non amovit, quamvis
hoc ter peteret, providens hoc ei esse utile ad humilitatis
conservationem, ut habetur II Cor. 12-8-9. Unde et Matth.
20-22, quibusdam dominus dicit: nescitis quid petatis. Et
Rom. 8-26 dicitur: nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Et
propter hoc Augustinus dicit, in Epist. ad Paul. et Ther.:
bonus dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus
attribuat.
15. Patet igitur ex praemissis quod aliquorum quae fiunt a Deo,
causa sunt orationes et pia desideria. Ostensum est autem supra quod
divina providentia causas alias non excludit: quin potius ordinat eas
ad hoc quod ordo quem apud se statuit, rebus imponatur; et sic causae
secundae non repugnant providentiae, sed magis providentiae exequuntur
effectum. Sic igitur orationes apud Deum efficaces sunt, nec tamen
ordinem immutabilem divinae providentiae solvunt: quia et hoc ipsum
quod tali petenti hoc concedatur, sub ordine divinae providentiae
cadit. Simile est ergo dicere non esse orandum ut aliquid consequamur
a Deo quia ordo suae providentiae est immutabilis, ac si diceretur
quod non est ambulandum ut perveniamus ad locum, nec comedendum ut
nutriamur: quae omnia patent esse absurda.
16. Excluditur ergo ex praemissis duplex error circa orationem.
Quidam enim dixerunt nullum esse orationis fructum. Quod quidem
dicebant tam illi qui negabant divinam providentiam omnino, sicut
Epicurei; quam illi qui res humanas divinae providentiae
subtrahebant, sicut aliqui Peripateticorum; necnon et illi qui omnia
quae providentiae subsunt, ex necessitate contingere arbitrabantur,
sicut Stoici. Ex his enim omnibus sequitur quod nullus sit orationis
fructus, et per consequens quod omnis deitatis cultus fiat in vanum:
qui quidem error tangitur Malach. 3-14: dixistis, inquit, vanus
est qui servit Deo. Et quod emolumentum quia custodivimus praecepta
eius, et quia ambulavimus tristes coram domino exercituum? Quidam
vero e contrario divinam dispositionem orationibus vertibilem esse
dicebant: sicut et Aegyptii dicebant quod fatum orationibus et
quibusdam imaginibus, subfumigationibus, sive incantationibus,
vertebatur.
17. Et ad hunc sensum pertinere videntur quaedam quae in Scripturis
divinis dicuntur, secundum id quod prima facie apparet ex eis.
Dicitur enim Isaiae 38 quod Isaias, ex mandato domini, dixit
Ezechiae regi, haec dicit dominus: dispone domui tuae, quia morieris
tu, et non vives; et quod post orationem Ezechiae, factum est verbum
domini ad Isaiam dicens, vade, et dic Ezechiae: audivi orationem
tuam. Ecce, ego adiiciam super dies tuos quindecim annos. Et
Ierem. 18 dicitur ex persona domini: repente loquar adversus gentem
et adversus regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si
poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus
eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
Et Ioelis 2-13 convertimini ad dominum Deum vestrum, quia
benignus et misericors est. Quis scit si convertatur et ignoscat
Deus?
18. Haec autem si secundum suam superficiem intelligantur, ad
inconveniens ducunt. Sequitur enim primo, quod voluntas Dei sit
mutabilis. Item, quod aliquid ex tempore Deo adveniat. Et
ulterius, quod aliqua quae temporaliter in creaturis sunt, sint causa
alicuius existentis in Deo. Quae sunt manifeste impossibilia, sicut
ex superioribus patet.
19. Adversantur etiam auctoritatibus sacrae Scripturae, quae
infallibilem continent veritatem et expressam. Dicitur enim Num.
23-19: non est Deus quasi homo, ut mentiatur; nec ut filius
hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? Locutus est, et
non implebit? Et I Reg. 15-29: triumphator in Israel non
parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est, ut agat
poenitentiam. Et Malach. 3-6: ego dominus, et non mutor.
20. Si quis autem diligenter consideret circa praedicta, inveniet
quod omnis error qui in his accidit, ex hoc provenit quod non
consideratur differentia inter universalem ordinem et particularem.
Cum enim omnes effectus ordinem ad invicem habeant secundum quod in una
causa conveniunt, oportet tanto esse communiorem ordinem, quanto est
universalior causa. Unde ab universali causa, quae Deus est, ordo
proveniens necesse est quod omnia complectatur. Nihil igitur prohibet
aliquem particularem ordinem vel per orationem, vel per aliquem alium
modum immutari: est enim extra illum ordinem aliquid quod possit ipsum
immutare. Propter quod non est mirum si Aegyptii, reducentes rerum
humanarum ordinem in corpora caelestia, posuerunt fatum ex stellis
proveniens aliquibus orationibus et ritibus posse immutari: nam extra
caelestia corpora, et supra ea, est Deus, qui potest impedire
caelestium corporum effectum qui in istis inferioribus ex illorum
impressione secuturus erat. Sed extra ordinem complectentem omnia,
non potest poni aliquid per quod possit ordo ab universali causa
dependens everti. Propter quod Stoici, qui in Deum sicut in causam
universalem omnium ordinis rerum reductionem considerabant, ponebant
quod ordo institutus a Deo nulla ratione potest immutari. Sed in hoc
iterum a consideratione universalis ordinis recedebant, quod ponebant
orationes ad nihil utiles esse, tanquam arbitrarentur voluntates
hominum et eorum desideria, ex quibus orationes procedunt, sub illo
universali ordine non comprehendi. Cum enim dicunt quod, sive
orationes fiant sive non, nihilominus idem effectus sequitur in rebus
ex universali ordine rerum, manifeste ab illo universali ordine vota
orantium sequestrant. Si enim haec sub illo ordine comprehendantur,
sicut per alias causas, ita et per haec, ex divina ordinatione,
aliqui effectus sequentur. Idem ergo erit excludere orationis
effectum, et omnium aliarum causarum. Quod si aliis causis
immobilitas divini ordinis effectus non subtrahit, neque orationum
efficaciam tollit. Valent igitur orationes, non quasi ordinem
aeternae dispositionis immutantes, sed quasi sub tali ordine etiam
ipsae existentes.
21. Nihil autem prohibet per orationum efficaciam aliquem
particularem ordinem alicuius inferioris causae mutari, Deo faciente,
qui omnes supergreditur causas, unde sub nulla necessitate ordinis
alicuius causae continetur, sed, e converso, omnis necessitas ordinis
inferioris causae continetur sub ipso quasi ab eo institutus.
Inquantum ergo per orationem immutatur aliquid de ordine inferiorum
causarum instituto a Deo, propter orationes piorum, dicitur Deus
converti, vel poenitere: non quod aeterna eius dispositio mutetur,
sed quia mutatur aliquis eius effectus. Unde et Gregorius dicit quod
non mutat Deus consilium etsi quandoque mutet sententiam: non,
inquam, illam quae exprimit dispositionem aeternam; sed illam
sententiam quae exprimit ordinem inferiorum causarum, secundum quem
Ezechias erat moriturus, vel gens aliqua pro suis peccatis evertenda.
Talis autem sententiae mutatio dicitur transumptiva locutione Dei
poenitentia, inquantum Deus ad similitudinem poenitentis se habet,
cuius est mutare quod fecerat. Per quem modum dicitur etiam
metaphorice irasci, inquantum puniendo facit irascentis effectum.
|
|