|
1. Ex his autem quae praemissa sunt, manifeste videri potest quod ea
quae sunt per divinam providentiam dispensata, sequuntur aliquam
rationem.
2. Ostensum enim est quod Deus per suam providentiam omnia ordinat
in divinam bonitatem sicut in finem: non autem hoc modo quod suae
bonitati aliquid per ea quae fiunt accrescat, sed ut similitudo suae
bonitatis, quantum possibile est, imprimatur in rebus. Quia vero
omnem creatam substantiam a perfectione divinae bonitatis deficere
necesse est, ut perfectius divinae bonitatis similitudo rebus
communicaretur, oportuit esse diversitatem in rebus, ut quod perfecte
ab uno aliquo repraesentari non potest, per diversa diversimode
perfectiori modo repraesentaretur: nam et homo, cum mentis conceptum
uno vocali verbo videt sufficienter exprimi non posse, verba
diversimode multiplicat ad exprimendam per diversa suae mentis
conceptionem. Et in hoc etiam divinae perfectionis eminentia
considerari potest, quod perfecta bonitas, quae in Deo est unite et
simpliciter, in creaturis esse non potest nisi secundum modum diversum
et per plura. Res autem per hoc diversae sunt, quod formas habent
diversas, a quibus speciem sortiuntur. Sic igitur ex fine sumitur
ratio diversitatis formarum in rebus.
3. Ex diversitate autem formarum sumitur ratio ordinis rerum. Cum
enim forma sit secundum quam res habet esse; res autem quaelibet
secundum quod habet esse, accedat ad similitudinem Dei, qui est ipsum
suum esse simplex: necesse est quod forma nihil sit aliud quam divina
similitudo participata in rebus; unde convenienter Aristoteles, in I
Physic., de forma loquens, dicit quod est divinum quoddam et
appetibile. Similitudo autem ad unum simplex considerata diversificari
non potest nisi secundum quod magis vel minus similitudo est propinqua
vel remota. Quanto autem aliquid propinquius ad divinam similitudinem
accedit, perfectius est. Unde in formis differentia esse non potest
nisi secundum quod una perfectior existit quam alia: propter quod
Aristoteles, in VIII Metaphys., definitiones, per quas naturae
rerum et formae significantur, assimilat numeris, in quibus species
variantur per additionem vel subtractionem unitatis, ut ex hoc detur
intelligi quod formarum diversitas diversum gradum perfectionis
requirit. Et hoc evidenter apparet naturas rerum speculanti.
Inveniet enim, si quis diligenter consideret, gradatim rerum
diversitatem compleri: nam supra inanimata corpora inveniet plantas;
et super has irrationalia animalia; et super has intellectuales
substantias; et in singulis horum inveniet diversitatem secundum quod
quaedam sunt aliis perfectiora, in tantum quod ea quae sunt suprema
inferioris generis, videntur propinqua superiori generi, et e
converso, sicut animalia immobilia sunt similia plantis; unde et
Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom., quod divina sapientia
coniungit fines primorum principiis secundorum. Unde patet quod rerum
diversitas exigit quod non sint omnia aequalia, sed sit ordo in rebus
et gradus.
4. Ex diversitate autem formarum, secundum quas rerum species
diversificantur, sequitur et operationum differentia. Cum enim
unumquodque agat secundum quod est actu, quae enim sunt in potentia,
secundum quod huiusmodi, inveniuntur actionis expertia; est autem
unumquodque ens actu per formam: oportet quod operatio rei sequatur
formam ipsius. Oportet ergo, si sunt diversae formae, quod habeant
diversas operationes.
5. Quia vero per propriam actionem res quaelibet ad proprium finem
pertingit, necesse est et proprios fines diversificari in rebus:
quamvis sit finis ultimus omnibus communis.
6. Sequitur etiam ex diversitate formarum diversa habitudo materiae
ad res. Cum enim formae diversae sint secundum quod quaedam sunt aliis
perfectiores, sunt inter eas aliquae in tantum perfectae quod sunt per
se subsistentes et perfectae, ad nihil indigentes materiae fulcimento.
Quaedam vero per se perfecte subsistere non possunt, sed materiam pro
fundamento requirunt: ut sic illud quod subsistit non sit forma
tantum, neque materia tantum, quae per se non est ens actu, sed
compositum ex utroque.
7. Non autem possent materia et forma ad aliquid unum constituendum
convenire nisi esset aliqua proportio inter ea. Si autem proportionata
oportet ea esse, necesse est quod diversis formis diversae materiae
respondeant. Unde fit ut quaedam formae requirant materiam simplicem,
quaedam vero materiam compositam; et secundum diversas formas,
diversam partium compositionem oportet esse, congruentem ad speciem
formae et ad operationem ipsius.
8. Ex diversa autem habitudine ad materiam sequitur diversitas
agentium et patientium. Cum enim agat unumquodque ratione formae,
patiatur vero et moveatur ratione materiae, oportet quod illa quorum
formae sunt perfectiores et minus materiales, agant in illa quae sunt
magis materialia, et quorum formae sunt imperfectiores.
9. Ex diversitate autem formarum et materiarum et agentium sequitur
diversitas proprietatum et accidentium. Cum enim substantia sit causa
accidentis, sicut perfectum imperfecti, oportet quod ex diversis
principiis substantialibus diversa accidentia propria consequantur.
Rursus, cum ex diversis agentibus sint diversae impressiones in
patientibus, oportet quod secundum diversa agentia, diversa sint
accidentia quae ab agentibus imprimuntur.
10. Patet ergo ex dictis quod, cum per divinam providentiam rebus
creatis diversa accidentia, et actiones et passiones, et collocationes
distribuantur, non hoc absque ratione accidit. Hinc est quod sacra
Scriptura rerum productionem et gubernationem sapientiae et prudentiae
divinae attribuit. Dicitur enim Prov. 3-19 dominus sapientia
fundavit terram, stabilivit caelos prudentia. Sapientia illius
eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. Et Sap. 8-1 dicitur
de Dei sapientia quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et
disponit omnia suaviter. Et 11-21 eiusdem dicitur: omnia in
mensura, numero et pondere disposuisti: ut per mensuram quantitatem,
sive modum aut gradum perfectionis uniuscuiusque rei intelligamus; per
numerum vero pluralitatem et diversitatem specierum, consequentem ex
diversis perfectionis gradibus; per pondus vero inclinationes diversas
ad proprios fines et operationes, et agentia et patientia, et
accidentia quae sequuntur distinctionem specierum.
11. In praedicto autem ordine, secundum quem ratio divinae
providentiae attenditur, primum esse diximus divinam bonitatem, quasi
ultimum finem, qui est primum principium in agendis; dehinc vero rerum
numerositatem; ad quam constituendam necesse est gradus diversos in
formis et materiis, et agentibus et patientibus, et actionibus et
accidentibus esse. Sicut ergo prima ratio divinae providentiae
simpliciter est divina bonitas, ita prima ratio in creaturis est earum
numerositas, ad cuius institutionem et conservationem omnia alia
ordinari videntur. Et secundum hoc rationabiliter videtur esse a
Boetio dictum, in principio suae arithmeticae, quod omnia quaecumque
a primaeva rerum natura constituta sunt, ex numerorum videntur ratione
esse formata.
12. Est autem considerandum quod operativa ratio et speculativa
partim quidem conveniunt, partim vero differunt. Conveniunt quidem in
hoc quod, sicut ratio speculativa incipit ab aliquo principio et per
media devenit ad conclusionem intentam, ita ratio operativa incipit ab
aliquo primo et per aliqua media pervenit ad operationem vel operatum
quod intenditur. Principium autem in speculativis est forma et quod
quid est: in operativis vero finis, quod quandoque quidem est forma,
quandoque aliquid aliud. Principium etiam in speculativis semper
oportet esse necessarium: in operativis autem quandoque quidem est
necessarium, quandoque autem non; necessarium enim est hominem velle
felicitatem ut finem, non necessarium autem velle domus
aedificationem. Similiter in demonstrativis semper posteriora ad
priora de necessitate sequuntur: non autem in operativis semper, sed
tunc solum quando ad finem non nisi per hanc viam perveniri potest;
sicut necessarium est volenti aedificare domum quod quaerat ligna, sed
quod quaerat ligna abiegna, hoc ex simplici voluntate ipsius dependet,
non autem ex ratione domus aedificandae.
13. Sic igitur quod Deus suam bonitatem amet, hoc necessarium
est: sed hoc non necessario sequitur, quod per creaturas
repraesentetur, cum sine hoc divina bonitas sit perfecta. Unde quod
creaturae in esse producantur, etsi ex ratione divinae bonitatis
originem habeat, tamen ex simplici Dei voluntate dependet. Supposito
autem quod Deus creaturis suam bonitatem communicare, secundum quod
est possibile, velit per similitudinis modum: ex hoc rationem accipit
quod sint creaturae diversae. Non autem ex necessitate sequitur quod
secundum hanc vel illam perfectionis mensuram, aut secundum hunc vel
illum numerum rerum. Supposito autem ex divina voluntate quod hunc
numerum in rebus statuere velit, et hanc unicuique rei perfectionis
mensuram: ex hoc rationem accipit quod habeat formam talem et materiam
talem. Et similiter in consequentibus patet.
14. Manifestum igitur fit quod providentia secundum rationem quandam
res dispensat: et tamen haec ratio sumitur ex suppositione voluntatis
divinae.
15. Sic igitur per praemissa duplex error excluditur. Eorum
scilicet qui credunt quod omnia simplicem voluntatem sequuntur absque
ratione. Qui est error loquentium in lege Saracenorum, ut Rabbi
Moyses dicit: secundum quos nulla differentia est quod ignis
calefaciat et infrigidet, nisi quia Deus ita vult. Excluditur etiam
error eorum qui dicunt causarum ordinem ex divina providentia secundum
modum necessitatis provenire. Quorum utrumque patet esse falsum ex
dictis.
16. Sunt autem quaedam verba Scripturae quae videntur simplici
voluntati divinae omnia attribuere. Quae non dicuntur ad hoc ut ratio
tollatur a providentiae dispensatione, sed ut omnium primum principium
Dei voluntas ostendatur, sicut iam supra dictum est. Sicut est illud
Psalmi, omnia quaecumque voluit dominus, fecit; et Iob 11, quis
ei dicere potest: cur ita facis? Et Rom. 9-19, voluntati enim
eius quis resistit? Et Augustinus dicit, III de Trin.: non
nisi Dei voluntas causa est prima sanitatis et aegritudinis;
praemiorum atque poenarum, gratiarum atque retributionum.
17. Sic ergo, cum quaeritur propter quid de aliquo naturali
effectu, possumus reddere rationem ex aliqua proxima causa: dum
tamen, sicut in primam causam, reducamus omnia in voluntatem divinam.
Sicut, si quaeratur, quare lignum est calefactum ad praesentiam
ignis? Dicitur, quia calefactio est naturalis actio ignis. Hoc
autem: quia calor est proprium accidens eius. Hoc autem consequitur
propriam formam eius. Et sic inde, quousque perveniatur ad divinam
voluntatem. Unde, si quis respondet quaerenti quare lignum calefactum
est, quia Deus voluit: convenienter quidem respondet si intendit
reducere quaestionem in primam causam; inconvenienter vero si intendit
omnes alias excludere causas.
|
|