|
1. Ex praemissis autem accipi potest duplicis ordinis consideratio:
quorum unus quidem dependet ex prima omnium causa, unde et omnia
complectitur; alius autem particularis, qui ex aliqua causa creata
dependet, et continet illa quae causae illi subduntur. Et hic quidem
multiplex est, secundum diversitatem causarum quae inter creaturas
inveniuntur. Unus tamen eorum sub altero continetur: sicut et
causarum una sub altera existit. Unde oportet quod omnes particulares
ordines sub illo universali ordine contineantur, et ab illo descendant
qui invenitur in rebus secundum quod a prima causa dependent. Huius
exemplum in politicis considerari potest. Nam omnes domestici unius
patrisfamilias ordinem quendam ad invicem habent secundum quod ei
subduntur; rursus, tam ipse paterfamilias, quam omnes alii qui sunt
suae civitatis, ordinem quendam ad invicem habent, et ad principem
civitatis; qui iterum, cum omnibus qui sunt in regno aliquo, ordinem
habent ad regem.
2. Ordinem autem universalem, secundum quem omnia ex divina
providentia ordinantur, possumus considerare dupliciter: scilicet
quantum ad res quae subduntur ordini; et quantum ad ordinis rationem,
quae ex principio ordinis dependet.
3. Ostensum est autem in secundo quod res ipsae quae a Deo sub
ordine ponuntur, proveniunt ab ipso non sicut ab agente per
necessitatem naturae, vel cuiuscumque alterius, sed ex simplici
voluntate, maxime quantum ad primam rerum institutionem. Relinquitur
ergo quod praeter ea quae sub ordine divinae providentiae cadunt, Deus
aliqua facere potest; non enim est eius virtus ad has res obligata.
4. Si autem consideremus praedictum ordinem quantum ad rationem a
principio dependentem, sic praeter ordinem illum Deus facere non
potest. Ordo enim ille procedit, ut ostensum est, ex scientia et
voluntate Dei omnia ordinante in suam bonitatem sicut in finem. Non
est autem possibile quod Deus aliquid faciat quod non sit ab eo
volitum: cum creaturae ab ipso non prodeant naturaliter, sed per
voluntatem, ut ostensum est. Neque etiam est possibile ab eo aliquid
fieri quod eius scientia non comprehendatur: cum voluntas esse non
possit nisi de aliquo noto. Neque iterum est possibile quod in
creaturis aliquid faciat quod in suam bonitatem non sit ordinatum sicut
in finem: cum sua bonitas sit proprium obiectum voluntatis ipsius.
Similiter autem, cum Deus sit omnino immutabilis, impossibile est
quod aliquid velit cum prius noluerit; aut aliquid de novo incipiat
scire, vel in suam ordinet bonitatem.
5. Nihil igitur Deus facere potest quin sub ordine suae providentiae
cadat: sicut non potest aliquid facere quod eius operationi non
subdatur. Potest tamen alia facere quam ea quae subduntur eius
providentiae vel operationi, si absolute consideretur eius potestas:
sed nec potest facere aliqua quae sub ordine providentiae ipsius ab
aeterno non fuerint, eo quod mutabilis esse non potest.
6. Hanc autem distinctionem quidam non considerantes, in diversos
errores inciderunt. Quidam enim immobilitatem divini ordinis ad res
ipsas quae ordini subduntur, extendere conati sunt, dicentes quod
omnia necesse est esse sicut sunt: in tantum quod quidam dixerunt quod
Deus non potest alia facere quam quae facit. Contra quod est quod
habetur Matth. 26-53: an non possum rogare patrem meum, et
exhibebit mihi plus quam duodecim legiones Angelorum? Quidam autem,
e converso, mutabilitatem rerum quae divinae providentiae
subiiciuntur, in mutabilitatem divinae providentiae transtulerunt, de
eo carnaliter sapientes quod Deus, ad modum carnalis hominis, sit in
sua voluntate mutabilis. Contra quod dicitur Num. 23-19: non
est Deus ut homo, ut mentiatur: nec quasi filius hominis, ut
mutetur. Alii vero contingentia divinae providentiae subtraxerunt.
Contra quos dicitur Thren. 3-37: quis est iste qui dixit ut
fieret aliquid, domino non iubente?
|
|