|
1. Restat autem ostendere quod praeter ordinem ab ipso rebus inditum
agere possit.
2. Est enim ordo divinitus institutus in rebus ut inferiora per
superiora moveantur a Deo, ut supra dictum est. Potest autem Deus
praeter hunc ordinem facere: ut scilicet ipse effectum aliquem in
inferioribus operetur, nihil ad hoc agente superiori agente. In hoc
enim differt agens secundum necessitatem naturae, ab agente secundum
voluntatem, quod ab agente secundum necessitatem naturae effectus non
potest sequi nisi secundum modum virtutis activae: unde agens quod est
maximae virtutis, non potest immediate producere effectum aliquem
parvum, sed producit effectum suae virtuti proportionatum; in quo
tamen invenitur quandoque minor virtus quam in causa, et sic per multa
media tandem a causa suprema provenit aliquis parvus effectus. In
agente autem per voluntatem non est sic. Nam agens per voluntatem
statim sine medio potest producere quemcumque effectum qui suam non
excedat virtutem: artifex enim perfectissimus potest facere opus quale
faciat artifex imperfectus. Deus autem operatur per voluntatem, et
non per necessitatem naturae, ut supra ostensum est. Igitur minores
effectus, qui fiunt per causas inferiores, potest facere immediate
absque propriis causis.
3. Adhuc. Virtus divina comparatur ad omnes virtutes activas sicut
virtus universalis ad virtutes particulares, sicut per supra dicta
patet. Virtus autem activa universalis ad particularem effectum
producendum determinari potest dupliciter. Uno modo, per causam
mediam particularem: sicut virtus activa caelestis corporis
determinatur ad effectum generationis humanae per virtutem particularem
quae est in semine; sicut et in syllogismis virtus propositionis
universalis determinatur ad conclusionem particularem per assumptionem
particularem. Alio modo, per intellectum, qui determinatam formam
apprehendit, et eam in effectum producit. Divinus autem intellectus
non solum est cognoscitivus suae essentiae, quae est quasi universalis
virtus activa; neque etiam tantum universalium et primarum causarum;
sed omnium particularium, sicut per supra dicta patet. Potest igitur
producere immediate omnem effectum quem producit quodcumque particulare
agens.
4. Amplius. Cum accidentia consequantur principia substantialia
rei, oportet quod ille qui immediate substantiam rei producit, possit
immediate circa ipsam rem operari quaecumque ad substantiam ipsius
consequuntur: generans enim, quod dat formam, dat omnes proprietates
et motus consequentes. Ostensum autem est supra quod Deus, in prima
rerum institutione, omnes res per creationem immediate in esse
produxit. Potest igitur immediate unamquamque rem movere ad aliquem
effectum absque mediis causis.
5. Item. Ordo rerum profluit a Deo in res secundum quod est
praeexcogitatus in intellectu ipsius: sicut videmus in rebus humanis
quod princeps civitatis ordinem apud se praemeditatum civibus imponit.
Intellectus autem divinus non est determinatus ad hunc ordinem ex
necessitate, ut nullum alium ordinem intelligere possit: cum et nos
alium ordinem per intellectum apprehendere possumus; potest enim
intelligi a nobis quod Deus hominem absque semine ex terra formet.
Potest igitur Deus, praeter inferiores causas, effectum illis causis
proprium operari.
6. Praeterea. Licet ordo rebus inditus a providentia divina divinam
bonitatem suo modo repraesentet, non tamen ipsam repraesentat
perfecte: cum non pertingat bonitas creaturae ad aequalitatem bonitatis
divinae. Quod autem non repraesentatur perfecte per aliquod
exemplatum, potest iterum praeter hoc alio modo repraesentari.
Repraesentatio autem divinae bonitatis in rebus est finis productionis
rerum a Deo, ut supra ostensum est. Non est igitur voluntas divina
determinata ad hunc ordinem causarum et effectuum, ut non possit velle
effectum aliquem in inferioribus producere immediate absque aliis
causis.
7. Adhuc. Universa creatura magis est Deo subdita quam corpus
humanum sit subditum animae eius: nam anima est corpori proportionata
ut forma ipsius, Deus autem omnem proportionem creaturae excedit. Ex
hoc autem quod anima imaginatur aliquid et vehementer afficitur ad
illud, sequitur aliquando immutatio in corpore ad sanitatem vel
aegritudinem absque actione principiorum corporalium quae sunt nata in
corpore aegritudinem vel sanitatem causare. Multo igitur magis ex
voluntate divina potest effectus aliquis sequi in creaturis absque
causis quae natae sunt, secundum naturam, illum effectum producere.
8. Praeterea. Secundum naturae ordinem, virtutes activae
elementorum sub virtutibus activis corporum caelestium ordinantur.
Proprium autem effectum virtutum elementarium interdum virtus caelestis
efficit absque actione elementi: sicut patet cum sol calefacit absque
ignis actione. Multo igitur magis et divina virtus, absque actione
causarum creatarum, potest producere proprios effectus earum.
9. Si autem quis dicat quod, cum ordinem istum rebus Deus
indiderit, non potest esse absque mutatione ipsius ut, praeter ordinem
ab ipso statutum, operetur in rebus effectus absque propriis causis
producendo: ex ipsa rerum natura repelli potest. Ordo enim inditus
rebus a Deo, secundum id est quod in rebus frequenter accidere solet,
non autem ubique secundum id quod est semper: multae enim naturalium
causarum effectus suos producunt eodem modo ut frequenter, non autem ut
semper; nam quandoque, licet ut in paucioribus, aliter accidit, vel
propter defectum virtutis agentis, vel propter materiae
indispositionem, vel propter aliquod fortius agens; sicut cum natura
in homine generat digitum sextum. Non autem propter hoc deficit aut
mutatur providentiae ordo: nam et hoc ipsum quod naturalis ordo,
institutus secundum ea quae sunt frequenter, quandoque deficiat,
providentiae subest divinae. Si ergo per aliquam virtutem creatam
fieri potest ut ordo naturalis mutetur ab eo quod est frequenter ad id
quod est raro, absque mutatione providentiae divinae; multo magis
divina virtus quandoque aliquid facere potest, sine suae providentiae
praeiudicio, praeter ordinem naturalibus inditum rebus a Deo.
10. Hoc enim ipsum ad suae virtutis manifestationem facit interdum.
Nullo enim modo melius manifestari potest quod tota natura divinae
subiecta est voluntati, quam ex hoc quod quandoque ipse praeter naturae
ordinem aliquid operatur: ex hoc enim apparet quod ordo rerum processit
ab eo non per necessitatem naturae, sed per liberam voluntatem. Nec
debet haec ratio frivola reputari, quod Deus aliquid facit in natura
ad hoc quod se mentibus hominum manifestet: cum supra ostensum sit quod
omnes creaturae corporales ad naturam intellectualem ordinentur
quodammodo sicut in finem; ipsius autem intellectualis naturae finis
est divina cognitio, ut in superioribus est ostensum. Non est ergo
mirum si, ad cognitionem de Deo intellectuali naturae praebendam, fit
aliqua immutatio in substantia corporali.
|
|