|
1. Considerandum tamen videtur quod, licet Deus interdum praeter
ordinem rebus inditum aliquid operetur, nihil tamen facit contra
naturam.
2. Cum enim Deus sit actus purus, omnia vero alia habeant aliquid
de potentia admixtum, oportet quod Deus comparetur ad omnia sicut
movens ad motum, et activum ad id quod est in potentia. Quod autem
est in potentia secundum ordinem naturalem in respectu alicuius
agentis, si aliquid imprimatur in ipsum ab illo agente, non est contra
naturam simpliciter, etsi sit aliquando contrarium particulari formae
quae corrumpitur per huiusmodi actionem: cum enim generatur ignis et
corrumpitur aer igne agente, est generatio et corruptio naturalis.
Quicquid igitur a Deo fit in rebus creatis, non est contra naturam,
etsi videatur esse contra ordinem proprium alicuius naturae.
3. Adhuc. Cum Deus sit primum agens, ut supra ostensum est,
omnia quae sunt post ipsum, sunt quasi quaedam instrumenta ipsius. Ad
hoc autem sunt instrumenta instituta ut deserviant actioni principalis
agentis, dum moventur ab ipso: unde talis instrumenti materia et forma
esse debet ut sit competens actioni quam intendit principale agens. Et
propter hoc non est contra naturam instrumenti ut moveatur a principali
agente, sed est ei maxime conveniens. Neque igitur est contra naturam
cum res creatae moventur qualitercumque a Deo: sic enim institutae
sunt ut ei deserviant.
4. Praeterea. In agentibus etiam corporalibus hoc videtur, quod
motus qui sunt in inferioribus corporibus ex impressione superiorum,
non sunt violenti neque contra naturam, quamvis non videantur
convenientes motui naturali quem corpus inferius habet secundum
proprietatem suae formae: non enim dicimus quod fluxus et refluxus
maris sit motus violentus, cum sit ex impressione caelestis corporis,
licet naturalis motus aquae sit solum ad unam partem, scilicet ad
medium. Multo igitur magis quicquid a Deo fit in qualibet creatura,
non potest dici violentum neque contra naturam.
5. Item. Prima mensura essentiae et naturae cuiuslibet rei est
Deus, sicut primum ens, quod est omnibus causa essendi. Cum autem
per mensuram de unaquaque re sumatur iudicium, oportet hoc dici
naturale unicuique rei per quod conformatur suae mensurae. Hoc igitur
erit naturale unicuique rei quod ei a Deo inditum est. Ergo et si
eidem rei a Deo aliquid aliter imprimatur, non est contra naturam.
6. Amplius. Omnes creaturae comparantur ad Deum sicut artificiata
ad artificem, ut ex praemissis patet. Unde tota natura est sicut
quoddam artificiatum divinae artis. Non est autem contra rationem
artificii si artifex aliter aliquid operetur in suo artificio, etiam
postquam ei primam formam dedit. Neque ergo est contra naturam si
Deus in rebus naturalibus aliquid operetur aliter quam consuetus cursus
naturae habet.
7. Hinc est quod Augustinus dicit: Deus, creator et conditor
omnium naturarum, nihil contra naturam facit: quia id est naturale
cuique rei quod facit a quo est omnis modus, numerus et ordo naturae.
|
|