|
1. Haec autem quae praeter ordinem communiter in rebus statutum
quandoque divinitus fiunt, miracula dici solent: admiramur enim
aliquid cum, effectum videntes, causam ignoramus. Et quia causa una
et eadem a quibusdam interdum est cognita et a quibusdam ignota, inde
contingit quod videntium simul aliquem effectum, aliqui mirantur et
aliqui non mirantur: astrologus enim non miratur videns eclipsim
solis, quia cognoscit causam; ignarus autem huius scientiae necesse
habet admirari, causam ignorans. Sic igitur est aliquid mirum quoad
hunc, non autem quoad illum. Illud ergo simpliciter mirum est quod
habet causam simpliciter occultam: et hoc sonat nomen miraculi, quod
scilicet sit de se admiratione plenum, non quoad hunc vel illum
tantum. Causa autem simpliciter occulta omni homini est Deus:
probatum enim est supra quod eius essentiam nullus homo in statu huius
vitae intellectu capere potest. Illa igitur proprie miracula dicenda
sunt quae divinitus fiunt praeter ordinem communiter observatum in
rebus.
2. Horum autem miraculorum diversi sunt gradus et ordines. Nam
summum gradum inter miracula tenent in quibus aliquid fit a Deo quod
natura nunquam facere potest: sicut quod duo corpora sint simul, quod
sol retrocedat aut stet, quod mare divisum transeuntibus iter
praebeat. Et inter haec etiam ordo attenditur. Nam quanto maiora
sunt illa quae Deus operatur, et quanto magis sunt remota a facultate
naturae, tanto miraculum maius est: sicut maius est miraculum quod sol
retrocedat quam quod mare dividatur.
3. Secundum autem gradum in miraculis tenent illa in quibus Deus
aliquid facit quod natura facere potest, sed non per illum ordinem.
Opus enim naturae est quod aliquod animal vivat, videat et ambulet:
sed quod post mortem vivat, post caecitatem videat, post debilitatem
claudus ambulet, hoc natura facere non potest, sed Deus interdum
miraculose operatur. Inter haec etiam miracula gradus attenditur,
secundum quod illud quod fit, magis est a facultate naturae remotum.
4. Tertius autem gradus miraculorum est cum Deus facit quod
consuetum est fieri operatione naturae, tamen absque principiis naturae
operantibus: sicut cum aliquis a febre curabili per naturam, divina
virtute curatur; et cum pluit sine operatione principiorum naturae.
|
|