|
1. Ex praemissis autem ostendi potest quod miracula facere solus
Deus potest.
2. Quod enim est sub ordine totaliter constitutum, non potest supra
ordinem illum operari. Omnis autem creatura constituta est sub ordine
quem Deus in rebus statuit. Nulla ergo creatura potest supra hunc
ordinem operari. Quod est miracula facere.
3. Item. Quando aliqua virtus finita proprium effectum operatur ad
quem determinatur, non est miraculum: licet possit esse mirum alicui
qui illam virtutem non comprehendit; sicut mirum videtur ignaris quod
magnes trahit ferrum, vel quod aliquis parvus piscis sit retinens
navem. Omnis autem creaturae potentia est limitata ad aliquem
determinatum effectum, vel ad aliquos. Quicquid igitur virtute
cuiuscumque creaturae fiat, non potest dici miraculum proprium, etsi
sit mirum virtutem illius creaturae non comprehendenti. Quod autem fit
virtute divina, quae, cum sit infinita, de se incomprehensibilis
est, vere miraculum est.
4. Amplius. Omnis creatura in sua actione requirit subiectum
aliquod in quod agat: solius enim Dei est ex nihilo aliquid facere,
ut supra ostensum est. Nihil autem quod requirit in sua actione
subiectum, potest agere nisi illa ad quae subiectum illud est in
potentia: hoc enim agens in subiectum aliquod operatur, ut educat
illud de potentia in actum. Nulla igitur creatura, sicut nec creare
potest, ita nec agere in aliqua re nisi quod est in potentia illius
rei. Fiunt autem multa miracula divinitus dum in re aliqua fit divina
virtute quod non est in potentia illius rei: sicut quod mortuus
reviviscat, quod sol retrocedat, quod duo corpora sint simul. Haec
igitur miracula nulla virtute creata fieri possunt.
5. Adhuc. Subiectum in quod agitur, ordinem habet et ad agens quod
reducit ipsum de potentia in actum, et ad actum in quem reducitur.
Sicut ergo subiectum aliquod est in potentia ad aliquem determinatum
actum, et non ad quemlibet, ita non potest reduci de potentia in actum
determinatum nisi per agens aliquod determinatum: requiritur enim agens
diversimode ad reducendum in diversum actum; nam, cum aer sit potentia
ignis et aqua, alio agente fit actu ignis, et actu aqua. Similiter
etiam patet quod materia corporalis in actum aliquem perfectum non
reducitur a sola virtute universali agente, sed oportet esse aliquod
agens proprium, per quod determinetur impressio universalis virtutis ad
determinatum effectum; in actum autem minus perfectum potest reduci
materia corporalis sola virtute universali, absque particulari agente:
animalia enim perfecta non generantur ex sola virtute caelesti, sed
requiritur determinatum semen; ad generationem vero quorundam
imperfectorum animalium sola virtus caelestis sufficit, sine semine.
Effectus igitur qui in his inferioribus fiunt, si sint nati fieri a
causis superioribus universalibus sine operatione causarum particularium
inferiorum, non est miraculum si sic fiant: sicut non est miraculum
quod animalia ex putrefactione sine semine nascantur. Si autem non
sunt nati fieri per solas causas superiores, requiruntur ad eorum
complementum causae inferiores particulares. Cum autem aliquis
effectus producitur ab aliqua causa superiori mediantibus propriis
principiis, non est miraculum. Nullo igitur modo virtute superiorum
creaturarum aliqua miracula fieri possunt.
6. Amplius. Eiusdem rationis esse videtur quod aliquid operetur ex
subiecto; et quod operetur id ad quod est in potentia subiectum; et
quod ordinate operetur per determinata media. Nam subiectum non fit in
potentia propinqua ad ultimum nisi cum fuerit actu in media: sicut
cibus non est statim potentia caro, sed cum fuerit conversus in
sanguinem. Omnis autem creatura necesse habet subiecto ad hoc quod
aliquid faciat: nec potest facere nisi ad quod subiectum est in
potentia, ut ostensum est. Ergo non potest facere aliquid nisi
subiectum reducat in actum per determinata media. Miracula igitur,
quae fiunt ex hoc quod aliquis effectus producitur non illo ordine quo
naturaliter fieri potest, virtute creaturae fieri non possunt.
7. Adhuc. Inter species motus ordo quidam naturalis attenditur:
nam primus motuum est motus localis, unde et causa aliorum existit;
primum enim in quolibet genere causa invenitur eorum quae in illo genere
consequuntur. Omnis autem effectus qui in his inferioribus
producitur, per aliquam generationem vel alterationem necesse est ut
producatur. Oportet igitur quod per aliquid localiter motum hoc
proveniat, si fiat ab aliquo agente incorporali, quod proprie
localiter moveri non possit. Effectus autem qui fiunt a substantiis
incorporeis per corporea instrumenta, non sunt miraculosi: corpora
enim non operantur nisi naturaliter. Non igitur substantiae creatae
incorporeae possunt aliqua miracula facere propria virtute. Et multo
minus substantiae corporeae, quarum omnis actio naturalis est.
8. Solius igitur Dei est miracula facere. Ipse enim est superior
ordine quo universa continentur, sicut a cuius providentia totus hic
ordo fluit. Eius etiam virtus, cum sit omnino infinita, non
determinatur ad aliquem specialem effectum; neque ad hoc quod effectus
ipsius producatur aliquo determinato modo vel ordine.
9. Hinc est quod in Psalmo dicitur de Deo: qui facit mirabilia
magna solus.
|
|