|
1. Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius, et cum vix parvam
stillam sermonum eius audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis
eius intueri. Iob, 26-14.
2. Intellectus humanus, a rebus sensibilibus connaturaliter sibi
scientiam capiens, ad intuendam divinam substantiam in seipsa, quae
super omnia sensibilia, immo super omnia alia entia improportionaliter
elevatur, pertingere per seipsum non valet.
3. Sed quia perfectum hominis bonum est ut quoquo modo Deum
cognoscat, ne tam nobilis creatura omnino in vanum esse videretur,
velut finem proprium attingere non valens, datur homini quaedam via per
quam in Dei cognitionem ascendere possit: ut scilicet, quia omnes
rerum perfectiones quodam ordine a summo rerum vertice Deo descendunt,
ipse, ab inferioribus incipiens et gradatim ascendens, in Dei
cognitionem proficiat; nam et in corporalibus motibus eadem est via qua
descenditur et ascenditur, ratione principii et finis distincta.
4. Praedicti autem descensus perfectionum a Deo duplex est ratio.
Una quidem ex parte primae rerum originis: nam divina sapientia, ut
perfectio esset in rebus, res produxit in ordine, ut creaturarum
universitas ex summis rerum et infimis compleretur. Alia vero ratio ex
ipsis rebus procedit. Nam cum causae sint nobiliores effectibus,
prima quidem causata deficiunt a prima causa, quae Deus est, quae
tamen suis effectibus praeminent; et sic deinceps quousque ad ultima
rerum perveniatur.
5. Et quia in summo rerum vertice Deo perfectissima unitas
invenitur; et unumquodque, quanto est magis unum, tanto est magis
virtuosum et dignius: consequens est ut quantum a primo principio
receditur, tanto maior diversitas et variatio inveniatur in rebus.
Oportet igitur processum emanationis a Deo uniri quidem in ipso
principio, multiplicari autem secundum res infimas, ad quas
terminatur. Et ita, secundum diversitatem rerum, apparet viarum
diversitas, quasi ab uno principio inchoatarum, et terminatarum ad
diversa.
6. Per has igitur vias intellectus noster in Dei cognitionem
ascendere potest, sed propter debilitatem intellectus nostri, nec
ipsas vias perfecte cognoscere possumus. Nam cum sensus unde nostra
cognitio incipit, circa exteriora accidentia versetur, quae sunt
secundum se sensibilia, ut color et odor et huiusmodi; intellectus vix
per huiusmodi exteriora potest ad perfectam notitiam inferioris naturae
pervenire, etiam illarum rerum quarum accidentia sensu perfecte
comprehendit. Multo igitur minus pertingere poterit ad comprehendendum
naturas illarum rerum quarum pauca accidentia capimus sensu; et adhuc
minus illorum quorum accidentia sensu capi non possunt, etsi per
quosdam deficientes effectus percipiantur. Sed etsi ipsae naturae
rerum essent nobis cognitae, ordo tamen earum, secundum quod a divina
providentia et ad invicem disponuntur et diriguntur in finem, tenuiter
nobis notus esse potest: cum ad cognoscendam rationem divinae
providentiae non pertingamus. Si igitur ipsae viae imperfecte
cognoscuntur a nobis, quomodo per eas ad perfecte cognoscendum ipsarum
viarum principium poterimus pervenire? Quod quia sine proportione
excedit vias praedictas, etiam si vias ipsas cognosceremus perfecte,
nondum tamen perfecta principii cognitio nobis adesset.
7. Quia igitur debilis erat Dei cognitio ad quam homo per vias
praedictas intellectuali quodam quasi intuitu pertingere poterat, ex
superabundanti bonitate, ut firmior esset hominis de Deo cognitio,
quaedam de seipso hominibus revelavit quae intellectum humanum
excedunt.
8. In qua quidem revelatione, secundum congruentiam hominis, quidam
ordo servatur, ut paulatim de imperfecto veniat ad perfectum: sicut in
ceteris rebus mobilibus accidit. Primo igitur sic homini revelantur ut
tamen non intelligantur, sed solum quasi audita credantur: quia
intellectus hominis secundum hunc statum, quo sensibilibus est
connexus, ad ea intuenda quae omnes proportiones sensus excedunt,
omnino elevari non potest. Sed cum a sensibilium connexione fuerit
liberatus, tunc elevabitur ad ea quae revelantur intuenda.
9. Est igitur triplex cognitio hominis de divinis. Quarum prima est
secundum quod homo naturali lumine rationis, per creaturas in Dei
cognitionem ascendit. Secunda est prout divina veritas, intellectum
humanum excedens, per modum revelationis in nos descendit, non tamen
quasi demonstrata ad videndum, sed quasi sermone prolata ad credendum.
Tertia est secundum quod mens humana elevabitur ad ea quae sunt
revelata perfecte intuenda.
10. Hanc igitur triplicem cognitionem Iob in verbis propositis
insinuat. Quod enim dicit, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum
eius, ad illam cognitionem pertinet qua per vias creaturarum in Dei
cognitionem noster intellectus ascendit. Et quia has vias imperfecte
cognoscimus, recte adiunxit, ex parte. Ex parte enim cognoscimus:
sicut apostolus dicit, 1 Cor. 13-9.
11. Quod vero subdit, et cum vix parvam stillam sermonum eius
audiverimus, ad secundam cognitionem pertinet, prout divina nobis
credenda per modum locutionis revelantur: fides enim, ut dicitur
Rom. 10-17, est ex auditu, auditus autem per verbum Dei; de
quo etiam dicitur Ioan. 17-17, sanctifica eos in veritate:
sermo tuus veritas est. Sic igitur, quia revelata veritas de divinis
non videnda, sed credenda proponitur, recte dicit, audiverimus.
Quia vero haec imperfecta cognitio effluit ab illa perfecta cognitione
qua divina veritas in seipsa videtur, dum a Deo nobis mediantibus
Angelis revelatur, qui vident faciem patris, recte nominat stillam.
Unde et Ioel 3-18 dicitur: in die illa stillabunt montes
dulcedinem. Sed quia non omnia mysteria quae in prima veritate visa
Angeli et alii beati cognoscunt, sed quaedam pauca nobis revelantur,
signanter addit, parvam. Dicitur enim Eccli. 43-35 quis
magnificat eum sicut est ab initio? Multa abscondita sunt maiora his:
pauca enim vidimus operum eius. Et dominus discipulis dicit, Ioan.
16-12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Haec etiam pauca quae nobis revelantur, sub quibusdam similitudinibus
et obscuritatibus verborum nobis proponuntur: ut ad ea quomodocumque
capienda soli studiosi perveniant, alii vero quasi occulta venerentur,
et increduli lacerare non possint: unde dicit apostolus, I ad Cor.
13-12: videmus nunc per speculum in aenigmate. Signanter igitur
addit, vix ut difficultas ostenderetur.
12. Quod vero subdit, quis poterit tonitruum magnitudinis eius
intueri? Ad tertiam cognitionem pertinet, qua prima veritas
cognoscetur, non sicut credita, sed sicut visa: videbimus enim eum
sicuti est, ut dicitur I Ioan. 3-2. Unde dicit, intueri. Nec
aliquid modicum de divinis mysteriis percipietur, sed ipsa maiestas
divina videbitur, et omnis bonorum perfectio: unde dominus ad Moysen
dixit, Exodi 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Recte ergo
dicit, magnitudinis. Non autem proponetur veritas homini aliquibus
velaminibus occultata, sed omnino manifesta: unde dominus discipulis
suis dicit, Ioan. 16-25: venit hora cum iam non in proverbiis
loquar vobis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Signanter ergo
dicit, tonitruum, ad manifestationem insinuandam.
13. Competunt autem verba praemissa nostro proposito. Nam in
praecedentibus de divinis sermo est habitus secundum quod ad cognitionem
divinorum naturalis ratio per creaturas pervenire potest: imperfecte
tamen, et secundum proprii possibilitatem ingenii, ut sic possimus
dicere cum Iob, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius. Restat
autem sermo habendus de his quae nobis revelata sunt divinitus ut
credenda, excedentia intellectum humanum.
14. Circa quae qualiter procedendum sit, praemissa verba nos
docent. Cum enim huiusmodi veritatem vix audiverimus in sermonibus
sacrae Scripturae quasi stillam parvam ad nos descendentem; nec possit
aliquis in huius vitae statu tonitruum magnitudinis intueri; erit hic
modus servandus, ut ea quae in sermonibus sacrae Scripturae sunt
tradita, quasi principia sumantur; et sic ea quae in sermonibus
praedictis occulte nobis traduntur, studeamus utcumque mente capere, a
laceratione infidelium defendendo; ut tamen praesumptio perfecte
cognoscendi non adsit; probanda enim sunt huiusmodi auctoritate sacrae
Scripturae, non autem ratione naturali. Sed tamen ostendendum est
quod rationi naturali non sunt opposita, ut ab impugnatione infidelium
defendantur. Qui etiam modus in principio huius operis
praedeterminatus est.
15. Quia vero naturalis ratio per creaturas in Dei cognitionem
ascendit, fidei vero cognitio a Deo in nos e converso divina
revelatione descendit; est autem eadem via ascensus et descensus:
oportet eadem via procedere in his quae supra rationem creduntur, qua
in superioribus processum est circa ea quae ratione investigantur de
Deo: ut primo scilicet ea tractentur quae de ipso Deo supra rationem
credenda proponuntur, sicut est confessio Trinitatis. Secundo
autem, de his quae supra rationem a Deo sunt facta, sicut opus
incarnationis, et quae consequuntur ad ipsam. Tertio vero, ea quae
supra rationem in ultimo hominum fine expectantur, sicut resurrectio et
glorificatio corporum, perpetua beatitudo animarum, et quae his
connectuntur.
|
|