|
1. Omnibus igitur diligenter consideratis, manifeste apparet hoc
nobis de generatione divina in sacris Scripturis proponi credendum,
quod pater et filius, etsi personis distinguantur, sunt tamen unus
Deus, et unam habent essentiam seu naturam. Quia vero a creaturarum
natura hoc invenitur valde remotum, ut aliqua duo supposito
distinguantur et tamen eorum sit una essentia; humana ratio ex
creaturarum proprietatibus procedens, multipliciter in hoc secreto
divinae generationis patitur difficultatem.
2. Nam cum generatio nobis nota mutatio quaedam sit, cui opponitur
corruptio, difficile videtur in Deo generationem ponere, qui est
immutabilis, incorruptibilis, et aeternus, ut ex superioribus patet.
3. Amplius. Si generatio mutatio est, oportet omne quod
generatur, mutabile esse. Quod autem mutatur, exit de potentia in
actum: nam motus est actus existentis in potentia secundum quod
huiusmodi. Si igitur filius Dei est genitus, videtur quod neque
aeternus sit, tanquam de potentia in actum exiens; neque verus Deus,
ex quo non est actus purus, sed aliquid potentialitatis habens.
4. Adhuc. Genitum naturam accipit a generante. Si ergo filius
genitus est a Deo patre, oportet quod naturam quam habet, a patre
acceperit. Non est autem possibile quod acceperit a patre aliam
naturam numero quam pater habet et similem specie, sicut fit in
generationibus univocis, ut cum homo generat hominem, et ignis ignem:
supra enim ostensum est quod impossibile est esse plures numero
deitates. Videtur etiam esse impossibile quod receperit eandem naturam
numero quam pater habet. Quia si recipit partem eius, sequitur
divinam naturam esse divisibilem; si autem totam, videtur sequi quod
natura divina, si sit tota transfusa in filium, desinat esse in
patre; et sic pater generando corrumpitur. Neque iterum potest dici
quod natura divina per quandam exuberantiam effluat a patre in filium,
sicut aqua fontis effluit in rivum et fons non evacuatur: quia natura
divina, sicut non potest dividi, ita nec augeri. Videtur ergo
reliquum esse quod filius naturam a patre acceperit, non eandem numero
nec specie quam pater habet, sed omnino alterius generis: sicut
accidit in generatione aequivoca, ut, cum animalia ex putrefactione
nata virtute solis generantur, ad huius speciem non attingunt.
Sequitur ergo quod Dei filius neque verus filius sit, cum non habeat
speciem patris: neque verus Deus, cum non recipiat divinam naturam.
5. Item. Si filius recipit naturam a Deo patre, oportet quod in
eo aliud sit recipiens, et aliud natura recepta: nihil enim recipit
seipsum. Filius igitur non est sua essentia vel natura. Non est
igitur verus Deus.
6. Praeterea. Si filius non est aliud quam essentia divina; cum
essentia divina sit subsistens, ut in primo probatum est; constat
autem quod etiam pater est ipsa essentia divina: videtur relinqui quod
pater et filius conveniant in eadem re subsistente. Res autem
subsistens in intellectualibus naturis vocatur persona. Sequitur
igitur, si filius est ipsa divina essentia, quod pater et filius
conveniant in persona. Si autem filius non est ipsa divina essentia,
non est verus Deus: hoc enim de Deo probatum est in primo libro.
Videtur igitur quod vel filius non sit verus Deus, ut dicebat
Arius: vel non sit alius personaliter a patre, ut Sabellius
asserebat.
7. Adhuc. Illud quod est principium individuationis in unoquoque,
impossibile est inesse alteri quod supposito distinguatur ab eo: quod
enim in multis est, non est individuationis principium. Ista autem
essentia Dei est per quam Deus individuatur: non enim essentia Dei
est forma in materia, ut per materiam individuari posset. Non est
igitur aliud in Deo patre per quod individuetur, quam sua essentia.
Eius igitur essentia in nullo alio supposito esse potest. Aut igitur
non est in filio: et sic filius non est verus Deus, secundum Arium.
Aut filius non est alius supposito a patre: et sic est eadem persona
utriusque, secundum Sabellium.
8. Amplius. Si pater et filius sunt duo supposita, sive duae
personae, et tamen sunt in essentia unum, oportet in eis esse aliquid
praeter essentiam per quod distinguantur: nam essentia communis utrique
ponitur; quod autem commune est, non potest esse distinctionis
principium. Oportet igitur id quo distinguuntur pater et filius, esse
aliud ab essentia divina. Est ergo persona filii composita ex duobus,
et similiter persona patris: scilicet ex essentia communi, et ex
principio distinguente. Uterque igitur est compositus. Neuter ergo
est verus Deus.
9. Si quis autem dicat quod distinguuntur sola relatione, prout unus
est pater et alius filius; quae autem relative praedicantur, non
aliquid videntur praedicare in eo de quo dicuntur, sed magis ad
aliquid; et sic per hoc compositio non inducitur:- videtur quod haec
responsio non sit sufficiens ad praedicta inconvenientia vitanda.
10. Nam relatio non potest esse absque aliquo absoluto: in quolibet
enim relativo oportet intelligi quod ad se dicitur, praeter id quod ad
aliud dicitur; sicut servus aliquid est absolute, praeter id quod ad
dominum dicitur. Relatio igitur illa per quam pater et filius
distinguuntur, oportet quod habeat aliquod absolutum in quo fundetur.
Aut igitur illud absolutum est unum tantum: aut sunt duo absoluta.
Si est unum tantum, in eo non potest fundari duplex relatio: nisi
forte sit relatio identitatis, quae distinctionem operari non potest,
sicut dicitur idem eidem idem. Si ergo sit talis relatio quae
distinctionem requirat, oportet quod praeintelligatur absolutorum
distinctio. Non ergo videtur possibile quod personae patris et filii
solis relationibus distinguantur.
11. Praeterea. Oportet dicere quod relatio illa quae filium
distinguit a patre, aut sit res aliqua: aut sit in solo intellectu.
Si autem sit res aliqua; non autem videtur esse illa res quae est
divina essentia, quia divina essentia communis est patri et filio;
erit ergo in filio aliqua res quae non est eius essentia. Et sic non
est verus Deus: ostensum est enim in primo quod nihil est in Deo quod
non sit sua essentia. Si autem illa relatio sit in intellectu tantum,
non ergo potest personaliter distinguere filium a patre: quae enim
personaliter distinguuntur, realiter oportet distingui.
12. Item. Omne relativum dependet a suo correlativo. Quod autem
dependet ab altero, non est verus Deus. Si igitur personae patris et
filii relationibus distinguantur, neuter erit verus Deus.
13. Adhuc. Si pater est Deus et filius est Deus, oportet quod
hoc nomen Deus de patre et filio substantialiter praedicetur: cum
divinitas accidens esse non possit. Praedicatum autem substantiale est
vere ipsum de quo praedicatur: nam cum dicitur, homo est animal, quod
vere homo est, animal est; et similiter, cum dicitur, Socrates est
homo, quod vere Socrates est, homo est. Ex quo videtur sequi quod
impossibile sit ex parte subiectorum inveniri pluralitatem, cum unitas
sit ex parte substantialis praedicati: non enim Socrates et Plato
sunt unus homo, licet sint unum in humanitate; neque homo et asinus
sunt unum animal, licet sint unum in animali. Si ergo pater et filius
sunt duae personae, impossibile videtur quod sint unus Deus.
14. Amplius. Opposita praedicata pluralitatem ostendunt in eo de
quo praedicantur. De Deo autem patre et de Deo filio opposita
praedicantur: nam pater est Deus ingenitus et generans, filius autem
est Deus genitus. Non igitur videtur esse possibile quod pater et
filius sint unus Deus.
15. Haec igitur et similia sunt ex quibus aliqui, divinorum
mysteria propria ratione metiri volentes, divinam generationem
impugnare nituntur. Sed quia veritas in seipsa fortis est et nulla
impugnatione convellitur, oportet intendere ad ostendendum quod veritas
fidei ratione superari non possit.
|
|