|
1. Principium autem huius intentionis hinc sumere oportet, quod
secundum diversitatem naturarum diversus emanationis modus invenitur in
rebus: et quanto aliqua natura est altior, tanto id quod ex ea
emanat, magis ei est intimum.
2. In rebus enim omnibus inanimata corpora infimum locum tenent: in
quibus emanationes aliter esse non possunt nisi per actionem unius eorum
in aliquod alterum. Sic enim ex igne generatur ignis, dum ab igne
corpus extraneum alteratur, et ad qualitatem et speciem ignis
perducitur.
3. Inter animata vero corpora proximum locum tenent plantae, in
quibus iam emanatio ex interiori procedit inquantum scilicet humor
plantae intraneus in semen convertitur, et illud semen, terrae
mandatum, crescit in plantam. Iam ergo hic primus gradus vitae
invenitur: nam viventia sunt quae seipsa movent ad agendum; illa vero
quae non nisi exteriora movere possunt, omnino sunt vita carentia. In
plantis vero hoc indicium vitae est, quod id quod in ipsis est, movet
ad aliquam formam. Est tamen vita plantarum imperfecta: quia emanatio
in eis licet ab interiori procedat, tamen paulatim ab interioribus
exiens quod emanat, finaliter omnino extrinsecum invenitur. Humor
enim arboris primo ab arbore egrediens fit flos; et tandem fructus ab
arboris cortice discretus, sed ei colligatus; perfecto autem fructu,
omnino ab arbore separatur, et in terram cadens, sementina virtute
producit aliam plantam. Si quis etiam diligenter consideret, primum
huius emanationis principium ab exteriori sumitur: nam humor
intrinsecus arboris per radices a terra sumitur, de qua planta suscipit
nutrimentum.
4. Ultra plantarum vero vitam, altior gradus vitae invenitur, qui
est secundum animam sensitivam: cuius emanatio propria, etsi ab
exteriori incipiat, in interiori terminatur; et quanto emanatio magis
processerit, tanto magis ad intima devenitur. Sensibile enim exterius
formam suam exterioribus sensibus ingerit; a quibus procedit in
imaginationem; et ulterius in memoriae thesaurum. In quolibet tamen
huius emanationis processu, principium et terminus pertinent ad
diversa: non enim aliqua potentia sensitiva in seipsam reflectitur.
Est ergo hic gradus vitae tanto altior quam vita plantarum, quanto
operatio huius vitae magis in intimis continetur: non tamen est omnino
vita perfecta, cum emanatio semper fiat ex uno in alterum.
5. Est igitur supremus et perfectus gradus vitae qui est secundum
intellectum: nam intellectus in seipsum reflectitur, et seipsum
intelligere potest. Sed et in intellectuali vita diversi gradus
inveniuntur. Nam intellectus humanus, etsi seipsum cognoscere
possit, tamen primum suae cognitionis initium ab extrinseco sumit:
quia non est intelligere sine phantasmate, ut ex superioribus patet.
Perfectior igitur est intellectualis vita in Angelis, in quibus
intellectus ad sui cognitionem non procedit ex aliquo exteriori, sed
per se cognoscit seipsum. Nondum tamen ad ultimam perfectionem vita
ipsorum pertingit: quia, licet intentio intellecta sit eis omnino
intrinseca, non tamen ipsa intentio intellecta est eorum substantia;
quia non est idem in eis intelligere et esse, ut ex superioribus
patet. Ultima igitur perfectio vitae competit Deo, in quo non est
aliud intelligere et aliud esse, ut supra ostensum est, et ita oportet
quod intentio intellecta in Deo sit ipsa divina essentia.
6. Dico autem intentionem intellectam id quod intellectus in seipso
concipit de re intellecta. Quae quidem in nobis neque est ipsa res
quae intelligitur; neque est ipsa substantia intellectus; sed est
quaedam similitudo concepta in intellectu de re intellecta, quam voces
exteriores significant; unde et ipsa intentio verbum interius
nominatur, quod est exteriori verbo significatum. Et quidem quod
praedicta intentio non sit in nobis res intellecta, inde apparet quod
aliud est intelligere rem, et aliud est intelligere ipsam intentionem
intellectam, quod intellectus facit dum super suum opus reflectitur:
unde et aliae scientiae sunt de rebus, et aliae de intentionibus
intellectis. Quod autem intentio intellecta non sit ipse intellectus
in nobis, ex hoc patet quod esse intentionis intellectae in ipso
intelligi consistit: non autem esse intellectus nostri, cuius esse non
est suum intelligere.
7. Cum ergo in Deo sit idem esse et intelligere, intentio
intellecta in ipso est ipse eius intellectus. Et quia intellectus in
eo est res intellecta, intelligendo enim se intelligit omnia alia, ut
in primo ostensum est; relinquitur quod in Deo intelligente seipsum
sit idem intellectus, et res quae intelligitur, et intentio
intellecta.
8. His igitur consideratis, utcumque concipere possumus qualiter sit
divina generatio accipienda. Patet enim quod non est possibile sic
accipi generationem divinam sicut in rebus inanimatis generatio
invenitur, in quibus generans imprimit suam speciem in exteriorem
materiam. Oportet enim, secundum positionem fidei, quod filius a
Deo genitus veram habeat deitatem, et sit verus Deus. Ipsa autem
deitas non est forma materiae inhaerens; neque Deus est ex materia
existens; ut in primo probatum est. Similiter autem non potest accipi
divina generatio ad modum generationis quae in plantis invenitur, et
etiam in animalibus, quae communicant cum plantis in nutritiva et
generativa virtute. Separatur enim aliquid quod erat in planta vel
animali, ad generationem similis in specie, quod in fine generationis
est omnino extra generantem. A Deo autem, cum indivisibilis sit,
non potest aliquid separari. Ipse etiam filius a Deo genitus non est
extra patrem generantem, sed in eo: sicut ex superioribus
auctoritatibus patet. Neque etiam potest generatio divina intelligi
secundum modum emanationis quae invenitur in anima sensitiva. Non enim
Deus ab aliquo exteriori accipit ut in alterum influere possit: non
enim esset primum agens. Operationes etiam animae sensitivae non
complentur sine corporalibus instrumentis: Deum autem manifestum est
incorporeum esse. Relinquitur igitur quod generatio divina secundum
intellectualem emanationem sit intelligenda.
9. Hoc autem sic manifestari oportet. Manifestum est enim ex his
quae in primo declarata sunt, quod Deus seipsum intelligit. Omne
autem intellectum, inquantum intellectum, oportet esse in
intelligente: significat enim ipsum intelligere apprehensionem eius
quod intelligitur per intellectum; unde etiam intellectus noster,
seipsum intelligens, est in seipso, non solum ut idem sibi per
essentiam, sed etiam ut a se apprehensum intelligendo. Oportet igitur
quod Deus in seipso sit ut intellectum in intelligente. Intellectum
autem in intelligente est intentio intellecta et verbum. Est igitur in
Deo intelligente seipsum verbum Dei quasi Deus intellectus: sicut
verbum lapidis in intellectu est lapis intellectus. Hinc est quod
Ioan. 1-1 dicitur: verbum erat apud Deum.
10. Quia vero intellectus divinus non exit de potentia in actum,
sed semper est actu existens, ut in primo probatum est; ex necessitate
oportet quod semper seipsum intellexerit. Ex hoc autem quod se
intelligit, oportet quod verbum ipsius in ipso sit, ut ostensum est.
Necesse est igitur semper verbum eius in Deo extitisse. Est igitur
coaeternum Deo verbum ipsius, nec accedit ei ex tempore, sicut
intellectui nostro accedit ex tempore verbum interius conceptum, quod
est intentio intellecta. Hinc est quod Ioan. 1-1 dicitur: in
principio erat verbum.
11. Cum autem intellectus divinus non solum sit semper in actu, sed
etiam sit ipse actus purus, ut in primo probatum est; oportet quod
substantia intellectus divini sit ipsum suum intelligere, quod est
actus intellectus; esse autem verbi interius concepti, sive
intentionis intellectae, est ipsum suum intelligi. Idem ergo esse est
verbi divini, et intellectus divini; et per consequens ipsius Dei,
qui est suus intellectus. Esse autem Dei est eius essentia vel
natura, quae idem est quod ipse Deus, ut in primo ostensum est.
Verbum igitur Dei est ipsum esse divinum et essentia eius, et ipse
verus Deus. Non autem sic est de verbo intellectus humani. Cum enim
intellectus noster seipsum intelligit, aliud est esse intellectus, et
aliud ipsum eius intelligere: substantia enim intellectus erat in
potentia intelligens antequam intelligeret actu. Sequitur ergo quod
aliud sit esse intentionis intellectae, et aliud intellectus ipsius:
cum intentionis intellectae esse sit ipsum intelligi. Unde oportet
quod in homine intelligente seipsum, verbum interius conceptum non sit
homo verus, naturale hominis esse habens; sed sit homo intellectus
tantum, quasi quaedam similitudo hominis veri ab intellectu
apprehensa. Ipsum vero verbum Dei, ex hoc ipso quod est Deus
intellectus, est verus Deus, habens naturaliter esse divinum: eo
quod non est aliud naturale esse Dei et aliud eius intelligere, ut
dictum est. Hinc est quod Ioan. 1-1 dicitur: Deus erat verbum.
Quod quia absolute dicitur, demonstrat verbum Dei verum Deum debere
intelligi. Verbum enim hominis non posset dici simpliciter et absolute
homo, sed secundum quid, scilicet homo intellectus: unde haec falsa
esset, homo est verbum; sed haec vera potest esse, homo intellectus
est verbum. Cum ergo dicitur, Deus erat verbum, ostenditur verbum
divinum non solum esse intentionem intellectam, sicut verbum nostrum;
sed etiam rem in natura existentem et subsistentem. Deus enim verus
res subsistens est: cum maxime sit per se ens.
12. Non sic autem natura Dei est in verbo ut sit una specie et
numero differens. Sic enim verbum habet naturam Dei sicut intelligere
Dei est ipsum esse eius, ut dictum est. Intelligere autem est ipsum
esse divinum. Verbum igitur habet ipsam essentiam divinam non solum
specie, sed numero eandem. Item, natura quae est una secundum
speciem, non dividitur in plura secundum numerum nisi propter
materiam. Divina autem natura omnino immaterialis est. Impossibile
est igitur quod natura divina sit una specie et numero differens.
Verbum igitur Dei in eadem natura numero communicat cum Deo.
Propter quod verbum Dei, et Deus cuius est verbum, non sunt duo
dii, sed unus Deus. Nam quod apud nos duo habentes humanam naturam
sint duo homines, ex hoc contingit quod natura humana numero dividitur
in duobus. Ostensum est autem in primo libro ea quae in creaturis
divisa sunt, in Deo simpliciter unum esse: sicut in creatura aliud
est essentia et esse; et in quibusdam est etiam aliud quod subsistit in
sua essentia, et eius essentia sive natura, nam hic homo non est sua
humanitas nec suum esse; sed Deus est sua essentia et suum esse.
13. Et quamvis haec in Deo unum sint verissime, tamen in Deo est
quicquid pertinet ad rationem vel subsistentis, vel essentiae, vel
ipsius esse: convenit enim ei non esse in aliquo, inquantum est
subsistens; esse quid, inquantum est essentia; et esse in actu,
ratione ipsius esse. Oportet igitur, cum in Deo sit idem
intelligens, et intelligere, et intentio intellecta, quod est verbum
ipsius; quod verissime in Deo sit et quod pertinet ad rationem
intelligentis; et quod pertinet ad rationem eius quod est intelligere;
et quod pertinet ad rationem intentionis intellectae, sive verbi. Est
autem de ratione interioris verbi, quod est intentio intellecta, quod
procedat ab intelligente secundum suum intelligere, cum sit quasi
terminus intellectualis operationis: intellectus enim intelligendo
concipit et format intentionem sive rationem intellectam, quae est
interius verbum. Oportet igitur quod a Deo secundum ipsum suum
intelligere procedat verbum ipsius. Comparatur igitur verbum Dei ad
Deum intelligentem, cuius est verbum, sicut ad eum a quo est: hoc
enim est de ratione verbi. Cum igitur in Deo intelligens,
intelligere, et intentio intellecta, sive verbum, sint per essentiam
unum, et per hoc necesse sit quod quodlibet horum sit Deus; remanet
tamen sola distinctio relationis, prout verbum refertur ad concipientem
ut a quo est. Hinc est quod Evangelista, quia dixerat, Deus erat
verbum; ne omnino distinctio sublata intelligeretur verbi a Deo
dicente sive concipiente verbum, subiunxit: hoc erat in principio apud
Deum: quasi dicat: hoc verbum, quod Deum esse dixi, aliquo modo
distinctum est a Deo dicente, ut sic possit dici apud Deum esse.
14. Verbum autem interius conceptum est quaedam ratio et similitudo
rei intellectae. Similitudo autem alicuius in altero existens vel
habet rationem exemplaris, si se habeat ut principium: vel habet
potius rationem imaginis, si se habeat ad id cuius est similitudo sicut
ad principium. Utriusque autem exemplum in nostro intellectu
perspicitur. Quia enim similitudo artificiati existens in mente
artificis est principium operationis per quam artificiatum
constituitur, comparatur ad artificiatum ut exemplar ad exemplatum:
sed similitudo rei naturalis in nostro intellectu concepta comparatur ad
rem cuius similitudo existit ut ad suum principium, quia nostrum
intelligere a sensibus principium accipit, qui per res naturales
immutantur. Cum autem Deus et seipsum intelligat et alia, ut in
primo ostensum est, eius intelligere principium est rerum intellectarum
ab ipso, cum ab eo causentur per intellectum et voluntatem: sed ad
intelligibile quod est ipse, comparatur ut ad principium; est enim hoc
intelligibile idem cum intellectu intelligente, cuius quaedam emanatio
est verbum conceptum. Oportet igitur quod verbum Dei comparetur ad
res alias intellectas a Deo sicut exemplar; et ad ipsum Deum, cuius
est verbum, sicut eius imago. Hinc est quod de verbo Dei dicitur,
Coloss. 1-15, quod est imago invisibilis Dei.
15. Est autem differentia inter intellectum et sensum: nam sensus
apprehendit rem quantum ad exteriora eius accidentia, quae sunt color,
sapor, quantitas, et alia huiusmodi; sed intellectus ingreditur ad
interiora rei. Et quia omnis cognitio perficitur secundum
similitudinem quae est inter cognoscens et cognitum, oportet quod in
sensu sit similitudo rei sensibilis quantum ad eius accidentia: in
intellectu vero sit similitudo rei intellectae quantum ad eius
essentiam. Verbum igitur in intellectu conceptum est imago vel
exemplar substantiae rei intellectae. Cum ergo verbum Dei sit imago
Dei, ut ostensum est, necesse est quod sit imago Dei quantum ad eius
essentiam. Hinc est quod apostolus dicit, Hebr. 1-3, quod est
figura substantiae Dei.
16. Imago autem alicuius rei est duplex. Est enim aliqua imago
quae non communicat in natura cum eo cuius est imago: sive sit imago
eius quantum ad exteriora accidentia, sicut statua aenea est imago
hominis, nec tamen est homo; sive sit imago quantum ad substantiam
rei; ratio enim hominis in intellectu non est homo, nam, ut
philosophus dicit, lapis non est in anima sed species lapidis. Imago
autem alicuius rei quae eandem naturam habet cum re cuius est imago,
est sicut filius regis, in quo imago patris apparet et est eiusdem
naturae cum ipso. Ostensum est autem quod verbum Dei est imago
dicentis quantum ad ipsam eius essentiam; et quod in eadem natura cum
dicente communicat. Relinquitur igitur quod verbum Dei non solum sit
imago, sed etiam filius. Non enim sic esse imaginem alicuius ut
eiusdem naturae cum illo sit, in aliquo invenitur qui filius dici non
possit, dummodo hoc in viventibus accipiatur: nam quod procedit ex
aliquo vivente in similitudinem speciei, dicitur filius eius. Hinc
est quod in Psalmo dicitur: dominus dixit ad me, filius meus es tu.
17. Rursus considerandum est quod, cum in qualibet natura processio
filii a patre sit naturalis, ex quo verbum Dei filius Dei dicitur,
oportet quod naturaliter a patre procedat. Et hoc quidem supra dictis
convenit: ut ex his quae in intellectu nostro accidunt, perspici
potest. Intellectus enim noster aliqua naturaliter cognoscit: sicut
prima intelligibilium principia, quorum intelligibiles conceptiones,
quae verba interiora dicuntur, naturaliter in ipso existunt et ex eo
procedunt. Sunt etiam quaedam intelligibilia quae non naturaliter
intellectus noster cognoscit, sed in eorum cognitionem ratiocinando
pertingit: et horum conceptiones in intellectu nostro naturaliter non
existunt, sed cum studio quaeruntur. Manifestum est autem quod Deus
seipsum naturaliter intelligit, sicut et naturaliter est: suum enim
intelligere est suum esse, ut in primo probatum est. Verbum igitur
Dei seipsum intelligentis naturaliter ab ipso procedit. Et cum verbum
Dei sit eiusdem naturae cum Deo dicente, et sit similitudo ipsius;
sequitur quod hic naturalis processus sit in similitudinem eius a quo
est processio cum identitate naturae. Haec est autem verae
generationis ratio in rebus viventibus, quod id quod generatur, a
generante procedat ut similitudo ipsius et eiusdem naturae cum ipso.
Est ergo verbum Dei genitum vere a Deo dicente: et eius processio
generatio vel nativitas dici potest. Hinc est quod in Psalmo
dicitur: ego hodie genui te: idest, in aeternitate, quae semper est
praesens, et nulla est in ea ratio praeteriti et futuri. Unde patet
falsum esse quod Ariani dixerunt, quod pater genuit filium voluntate.
Quae enim voluntate sunt, non naturalia sunt.
18. Considerandum est etiam quod id quod generatur, quandiu in
generante manet, dicitur esse conceptum. Verbum autem Dei ita est a
Deo genitum quod tamen ab ipso non recedit, sed in eo manet, ut ex
superioribus patet. Recte ergo verbum Dei potest dici a Deo
conceptum. Hinc est quod Proverb. 8-24, Dei sapientia dicit:
nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram. Est autem differentia
inter conceptionem verbi Dei, et materialem conceptionem quae apud nos
in animalibus invenitur. Nam proles, quandiu concepta est et in utero
clauditur, nondum habet ultimam perfectionem, ut per se subsistat a
generante secundum locum distinctum: unde oportet quod in corporali
generatione animalium aliud sit genitae prolis conceptio, atque aliud
partus ipsius, secundum quem etiam loco separatur proles genita a
generante, ab utero generantis egrediens. Verbum autem Dei, in ipso
Deo dicente existens, est perfectum, in se subsistens, distinctum a
Deo dicente: non enim expectatur ibi localis distinctio, sed sola
relatione distinguuntur, ut dictum est. Idem est ergo in generatione
verbi Dei et conceptio et partus. Et ideo, postquam ex ore
sapientiae dictum est, ego iam concepta eram, post pauca subditur:
ante colles ego parturiebar. Sed quia conceptio et partus in rebus
corporalibus cum motu sunt, oportet in eis quandam successionem esse:
cum conceptionis terminus sit esse concepti in concipiente; terminus
autem partus sit esse eius qui paritur distinctum a pariente. Necesse
est igitur in corporalibus quod id quod concipitur, nondum sit; et id
quod parturitur, in parturiendo non sit a parturiente distinctum.
Conceptio autem et partus intelligibilis verbi non est cum motu, nec
cum successione: unde simul dum concipitur, est; et simul dum
parturitur, distinctum est; sicut quod illuminatur, simul dum
illuminatur, illuminatum est, eo quod in illuminatione successio nulla
est. Et cum hoc inveniatur in intelligibili verbo nostro, multo magis
competit verbo Dei: non solum quia intelligibilis conceptio et partus
est; sed quia in aeternitate existit utrumque, in qua prius et
posterius esse non possunt. Hinc est quod, postquam ex ore sapientiae
dictum est, ante colles ego parturiebar; ne intelligeretur quod, dum
parturiretur, non esset, subditur: quando praeparabat caelos,
aderam: ut sic, cum in generatione carnali animalium prius aliquid
concipiatur, deinde parturiatur, et deinde conveniat sibi adesse
parturienti, quasi sibi consociatum ut ab eo distinctum; haec omnia in
divina generatione simul esse intelligantur; nam verbum Dei simul
concipitur, parturitur et adest. Et quia quod paritur, ex utero
procedit, sicut generatio verbi Dei, ad insinuandam perfectam
distinctionem eius a generante, dicitur partus, simili ratione dicitur
generatio ex utero, secundum illud Psalmi: ex utero ante Luciferum
genui te. Quia tamen non est talis distinctio verbi a dicente quae
impediat verbum esse in dicente, ut ex dictis patet; sicut ad
insinuandam distinctionem verbi, dicitur parturiri, vel ex utero
genitum esse; ita, ad ostendendum quod talis distinctio non excludit
verbum esse in dicente, dicitur Ioan. 1-18, quod est in sinu
patris.
19. Attendendum est autem quod generatio carnalis animalium
perficitur per virtutem activam et passivam: et ab activa quidem
virtute dicitur pater, a passiva vero dicitur mater. Unde eorum quae
ad generationem prolis requiruntur, quaedam conveniunt patri, quaedam
conveniunt matri: dare enim naturam et speciem prolis competit patri;
concipere autem et parturire competit matri, tanquam patienti et
recipienti. Cum autem processio verbi secundum hoc dicta sit esse quod
Deus seipsum intelligit; ipsum autem divinum intelligere non est per
aliquam virtutem passivam, sed quasi activam, quia intellectus divinus
non est in potentia, sed actu tantum: in generatione verbi Dei non
competit ratio matris, sed solum patris. Unde quae in generatione
carnali distinctim patri et matri conveniunt, omnia in generatione
verbi patri attribuuntur in sacris Scripturis: dicitur enim pater et
dare filio vitam, et concipere et parturire.
|
|