|
1. Quia vero ea quae de sapientia divina dicuntur, ad generationem
verbi adduximus, consequens est ostendere quod per divinam sapientiam,
ex cuius persona, praemissa verba proponuntur, verbum Dei intelligi
possit.
2. Et ut a rebus humanis ad divinorum cognitionem perveniamus,
considerare oportet quod sapientia in homine dicitur habitus quidam quo
mens nostra perficitur in cognitione altissimorum: et huiusmodi sunt
divina. Cum vero secundum sapientiae habitum in intellectu nostro
aliqua formatur conceptio de divinis, ipsa conceptio intellectus, quae
est interius verbum, sapientiae nomen accipere solet: secundum illum
modum loquendi quo actus et effectus nominibus habituum a quibus
procedunt, nominantur; quod enim iuste fit, interdum iustitia
dicitur; et quod fit fortiter, fortitudo; et generaliter quod
virtuose fit, virtus dicitur. Et per hunc modum, quod sapienter
excogitatur, dicitur sapientia alicuius.
3. In Deo autem sapientiam quidem oportet dici, ex eo quod seipsum
cognoscit: sed quia non cognoscit se per aliquam speciem nisi per
essentiam suam, quinimmo et ipsum eius intelligere est eius essentia,
sapientia Dei habitus esse non potest, sed est ipsa Dei essentia.
Manifestum est autem ex dictis quod Dei filius est verbum et conceptio
Dei intelligentis seipsum. Sequitur igitur quod ipsum Dei verbum,
tanquam sapienter mente divina conceptum, proprie concepta seu genita
sapientia dicatur: unde apostolus Christum Dei sapientiam nominat,
I ad Cor. 1-24.
4. Ipsum autem sapientiae verbum mente conceptum est quaedam
manifestatio sapientiae intelligentis: sicut et in nobis omnes habitus
per actus manifestantur. Quia ergo divina sapientia lux dicitur,
prout in puro actu cognitionis consistit; lucis autem manifestatio
splendor ipsius est ab ea procedens: convenienter et verbum divinae
sapientiae splendor lucis nominatur, secundum illud apostoli de filio
dicentis: cum sit splendor gloriae. Unde et filius manifestationem
patris sibi adscribit, Ioan. 17-6, dicens: pater, manifestavi
nomen tuum hominibus.
5. Sed tamen, licet filius, qui est Dei verbum, proprie sapientia
concepta dicatur; nomen tamen sapientiae absolute dictum oportet esse
commune patri et filio: cum sapientia quae per verbum resplendet sit
patris essentia, ut dictum est essentia vero patris sit sibi et filio
communis.
|
|