|
1. Quia vero Deus, intelligendo seipsum omnia alia intelligit, ut
in primo ostensum est; seipsum autem uno et simplici intuitu
intelligit, cum suum intelligere sit suum esse necesse est verbum Dei
esse unicum tantum. Cum autem in divinis nihil aliud sit filii
generatio quam verbi conceptio, sequitur quod una sola sit generatio in
divinis, et unicus filius solus a patre genitus. Unde Ioan.
1-14 dicitur: vidimus eum quasi unigenitum a patre; et iterum:
unigenitus, qui est in sinu patris, ipse nobis enarravit.
2. Videtur tamen ex praemissis sequi quod et verbi divini sit aliud
verbum, et filii sit alius filius. Ostensum est enim quod verbum Dei
sit verus Deus. Oportet igitur omnia quae Deo conveniunt, verbo
Dei convenire. Deus autem ex necessitate seipsum intelligit. Et
verbum igitur Dei seipsum intelligit. Si igitur ex hoc quod Deus
seipsum intelligit, verbum ab eo genitum in Deo ponitur, consequi
videtur quod etiam et verbo, inquantum seipsum intelligit, aliud
verbum attribuatur. Et sic verbi erit verbum, et filii filius; et
illud verbum, si Deus est, iterum seipsum intelliget et habebit aliud
verbum; et sic in infinitum generatio divina procedet.
3. Huius autem solutio ex praemissis haberi potest. Cum enim
ostensum sit quod verbum Dei sit Deus, ostensum tamen est quod non
est alius Deus a Deo cuius est verbum, sed unus omnino, hoc solo ab
eo distinctum quod ab eo est ut verbum procedens. Sicut autem verbum
non est alius Deus, ita nec est alius intellectus, et per consequens
nec aliud intelligere: unde nec aliud verbum. Nec tamen sequitur quod
sit verbum sui ipsius, secundum quod verbum seipsum intelligit. Nam
in hoc solo verbum a dicente distinguitur, ut dictum est, quod est ab
ipso. Omnia ergo alia communiter attribuenda sunt Deo dicenti, qui
est pater, et verbo, quod est filius, propter hoc quod etiam verbum
est Deus: sed hoc solum, ut ab eo sit verbum, adscribendum est
proprie patri; et hoc quod est esse a Deo dicente, attribuendum est
proprie filio.
4. Ex quo etiam patet quod filius non est impotens, etsi generare
filium non possit, cum tamen pater generet filium. Nam eadem potentia
est patris et filii, sicut et eadem divinitas. Et cum generatio in
divinis sit intelligibilis verbi conceptio, secundum scilicet quod
Deus intelligit seipsum, oportet quod potentia ad generandum in Deo
sit sicut potentia ad intelligendum seipsum. Et cum intelligere
seipsum in Deo sit unum et simplex, oportet et potentiam intelligendi
seipsum, quae non est aliud quam suus actus, esse unam tantum. Ex
eadem ergo potentia est et quod verbum concipiatur et quod dicens verbum
concipiat. Unde ex eadem potentia est quod pater generet, et quod
filius generetur. Nullam ergo potentiam habet pater quam non habeat
filius; sed pater habet ad generare generativam potentiam, filius
autem ad generari; quae sola relatione differre ex dictis patet.
5. Sed quia apostolus filium Dei dicit verbum habere, ex quo sequi
videtur quod filii sit filius, et verbi verbum; considerandum est
qualiter verba apostoli hoc dicentis sint intelligenda. Dicit enim
Hebr. 1-2 diebus istis locutus est nobis in filio, et postea:
qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius, portans
omnia verbo virtutis suae, et cetera. Huius autem intellectum sumere
oportet ex his quae iam dicta sunt. Dictum est enim quod conceptio
sapientiae, quae est verbum, sapientiae sibi vindicat nomen.
Ulterius autem procedentibus apparet quod etiam exterior effectus ex
conceptione sapientiae proveniens sapientia dici potest, per modum quo
effectus nomen causae sibi assumit: dicitur enim sapientia alicuius
esse non solum id quod sapienter excogitat, sed etiam id quod sapienter
facit. Ex quo contingit ut etiam explicatio divinae sapientiae per
opus in rebus creatis Dei sapientia dicatur: secundum illud Eccli.
1-9 ipse creavit illam, scilicet sapientiam, spiritu sancto et
postea dicit, et effudit illam super omnia opera sua. Sic igitur et
id quod ex verbo efficitur, verbi accipit nomen: nam et in nobis
expressio interioris verbi per vocem, dicitur verbum, quasi sit verbum
verbi, quia est interioris verbi ostensivum. Sic igitur non solum
divini intellectus conceptio dicitur verbum, quod est filius, sed
etiam explicatio divini conceptus per opera exteriora, verbum verbi
nominatur. Et sic oportet intelligi quod filius portet omnia verbo
virtutis suae, sicut et id quod in Psalmo legitur: ignis, grando,
nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius: quia
scilicet per virtutes creaturarum explicantur divinae conceptionis
effectus in rebus.
6. Cum vero Deus, intelligendo seipsum, omnia alia intelligat, ut
dictum est, oportet quod verbum in Deo conceptum ex eo quod seipsum
intelligit, sit etiam verbum omnium rerum. Non tamen eodem modo est
verbum Dei, et aliarum rerum. Nam Dei quidem verbum est ex eo
procedens: aliarum autem rerum, non sicut ex eis procedens, non enim
Deus a rebus scientiam sumit, sed magis per suam scientiam res in esse
producit, ut supra ostensum est. Oportet igitur quod verbum Dei
omnium quae facta sunt, ratio perfecta existat. Qualiter autem
singulorum ratio esse possit, ex his quae in primo libro tractata
sunt, manifestum est, ubi ostensum est quod Deus omnium propriam
cognitionem habet.
7. Quicumque autem facit aliquid per intellectum, operatur per
rationem rerum factarum quam apud se habet: domus enim quae est in
materia, fit ab aedificatore per rationem domus quam habet in mente.
Ostensum est autem supra quod Deus res in esse produxit, non naturali
necessitate, sed quasi per intellectum et voluntatem agens. Fecit
igitur Deus omnia per verbum suum, quod est ratio rerum factarum ab
ipso. Hinc est quod dicitur Ioan. 1-3: omnia per ipsum facta
sunt. Cui consonat quod Moyses, mundi originem describens, in
singulis operibus tali utitur modo loquendi, dixit Deus, fiat lux,
et facta est lux; dixit Deus, fiat firmamentum; et sic de aliis.
Quae omnia Psalmista comprehendit, dicens, dixit, et facta sunt:
dicere enim est verbum producere. Sic ergo intelligendum est quod
Deus dixit et facta sunt, quia verbum produxit, per quod res in esse
produxit, sicut per earum rationem perfectam.
8. Sed quia idem est causa conservationis rerum et productionis
ipsarum, sicut omnia per verbum facta sunt, ita omnia per Dei verbum
conservantur in esse. Unde Psalmista dicit: verbo domini caeli
firmati sunt; et apostolus dicit, ad Hebr. 1-3, de filio, quod
portat omnia verbo virtutis suae; quod quidem qualiter accipi
oporteat, iam dictum est.
9. Sciendum tamen quod verbum Dei in hoc differt a ratione quae est
in mente artificis, quia verbum Dei Deus subsistens est: ratio autem
artificiati in mente artificis non est res subsistens, sed solum
intelligibilis forma. Formae autem non subsistenti non competit
proprie ut agat, agere enim rei perfectae et subsistentis est: sed est
eius ut ea agatur, est enim forma principium actionis quo agens agit.
Ratio igitur domus in mente artificis non agit domum: sed artifex per
eam domum facit. Verbum autem Dei, quod est ratio rerum factarum a
Deo, cum sit subsistens, agit, non solum per ipsum aliquid agitur.
Et ideo Dei sapientia loquitur, Proverb. 8-30: cum eo eram
cuncta componens; et Ioan. 5-17, dominus dicit: pater meus
operatur, et ego operor.
10. Considerandum est etiam quod res facta per intellectum
praeexistit in ratione intellecta ante etiam quam sit in seipsa: prius
enim domus est in ratione artificis quam perducatur in actum, verbum
autem Dei est ratio omnium eorum quae a Deo sunt facta, ut ostensum
est. Oportet igitur quod omnia quae sunt facta a Deo, praeextiterint
in verbo Dei antequam sint etiam in propria natura. Quod autem est in
aliquo est in eo per modum eius in quo est, et non per proprium modum:
domus enim in mente artificis intelligibiliter et immaterialiter
existit. Res igitur intelligendae sunt in verbo Dei praeextitisse
secundum modum verbi ipsius. Est autem modus ipsius verbi quod sit
unum, simplex, immateriale, et non solum vivens, sed etiam vita:
cum sit suum esse. Oportet igitur quod res factae a Deo
praeextiterint in verbo Dei ab aeterno, immaterialiter, et absque
omni compositione, et quod nihil aliud in eo sint quam ipsum verbum,
quod est vita. Propter quod dicitur Ioan. 1-3 quod factum est,
in ipso vita erat, idest, in verbo.
11. Sicut autem operans per intellectum per rationem quam apud se
habet, res in esse producit; ita etiam qui alium docet, per rationem
quam apud se habet, scientiam causat in illo: cum scientia discipuli
sit deducta a scientia docentis, sicut imago quaedam ipsius. Deus
autem non solum est causa per intellectum suum omnium quae naturaliter
subsistunt, sed etiam omnis intellectualis cognitio ab intellectu
divino derivatur, sicut ex superioribus patet. Oportet igitur quod
per verbum Dei, quod est ratio intellectus divini, causetur omnis
intellectualis cognitio. Propter quod dicitur Ioan. 1-4: vita
erat lux hominum: quia scilicet ipsum verbum, quod vita est, et in
quo omnia vita sunt, manifestat, ut lux quaedam, mentibus hominum
veritatem. Nec est ex defectu verbi quod non omnes homines ad
veritatis cognitionem perveniunt, sed aliqui tenebrosi existunt.
Provenit autem hoc ex defectu hominum, qui ad verbum non
convertuntur, nec eum plene capere possunt: unde adhuc in hominibus
tenebrae remanent, vel maiores vel minores, secundum quod magis et
minus convertuntur ad verbum et capiunt ipsum. Unde Ioannes, ut
omnem defectum a manifestativa verbi virtute excludat, cum dixisset
quod vita est lux hominum, subiungit quod in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt. Non enim tenebrae sunt ex hoc quod
verbum non luceat, sed ex hoc quod aliqui lucem verbi non capiunt:
sicut, luce corporei solis per orbem diffusa, tenebrae sunt ei qui
oculos vel clausos vel debiles habet.
12. Haec igitur sunt quae de generatione divina, et de virtute
unigeniti filii Dei, ex sacris Scripturis edocti, utcumque concipere
possumus.
|
|