|
1. Quia vero veritas omnem falsitatem excludit et dubietatem
dissolvit, in promptu iam fit ea dissolvere quae circa generationem
divinam difficultatem afferre videbantur.
2. Iam enim ex dictis patet quod in Deo generationem intelligibilem
ponimus, non autem talem qualis est in materialibus rebus, quarum
generatio mutatio quaedam est, corruptioni opposita: quia neque verbum
in intellectu nostro cum aliqua mutatione concipitur, neque habet
oppositam corruptionem; cui quidem conceptioni similem esse filii Dei
generationem, iam patet ex dictis.
3. Similiter etiam verbum quod in mente nostra concipitur, non exit
de potentia in actum nisi quatenus intellectus noster procedit de
potentia in actum. Nec tamen verbum oritur ex intellectu nostro nisi
prout existit in actu: simul autem cum in actu existit, est in eo
verbum conceptum. Intellectus autem divinus nunquam est in potentia,
sed solum in actu ut supra ostensum est. Generatio igitur verbi ipsius
non est secundum exitum de potentia in actum: sed sicut oritur actus ex
actu, ut splendor ex luce, et ratio intellecta ex intellectu in actu.
Unde etiam apparet quod generatio non prohibet Dei filium esse verum
Deum, aut ipsum esse aeternum. Quin magis necesse est ipsum esse
coaeternum Deo, cuius est verbum: quia intellectus in actu nunquam
est sine verbo.
4. Et quia filii Dei generatio non est materialis, sed
intelligibilis, stulte iam dubitatur si pater totam naturam dedit aut
partem. Manifestum est enim quod, si Deus se intelligit, oportet
quod tota plenitudo ipsius contineatur in verbo. Nec tamen substantia
filio data desinit esse in patre: quia nec etiam apud nos desinit esse
propria natura in re quae intelligitur, ex hoc quod verbum nostri
intellectus ex ipsa re intellecta habet ut intelligibiliter eandem
naturam contineat.
5. Ex hoc etiam quod divina generatio non est materialis, manifestum
est quod non oportet in filio Dei esse aliud recipiens, et aliud
naturam receptam. Hoc enim in materialibus generationibus accidere
necesse est inquantum materia generati recipit formam generantis. In
generatione autem intelligibili non sic est. Non enim sic verbum ab
intellectu exoritur quod pars eius praeintelligatur ut recipiens, et
pars eius ab intellectu effluat, sed totaliter verbum ab intellectu
originem habet: sicut et in nobis totaliter unum verbum ex aliis
oritur, ut conclusio ex principiis. Ubi autem totaliter aliquid ex
alio oritur, non est assignare recipiens et receptum, sed totum quod
exoritur ab eo est a quo oritur.
6. Similiter etiam patet quod non excluditur divinae generationis
veritas ex hoc quod in Deo plurium subsistentium distinctio esse non
possit. Essentia enim divina, etsi subsistens sit, non tamen potest
separari a relatione quam oportet in Deo intelligi ex hoc quod verbum
conceptum divinae mentis est ab ipso Deo dicente. Nam et verbum est
divina essentia, ut ostensum est; et Deus dicens, a quo est verbum,
est etiam divina essentia; non alia et alia, sed eadem numero.
Huiusmodi autem relationes non sunt accidentia in Deo, sed res
subsistentes: Deo enim nihil accidere potest, ut supra probatum est.
Sunt igitur plures res subsistentes, si relationes considerentur: est
autem una res subsistens, si consideretur essentia. Et propter hoc
dicimus unum Deum, quia est una essentia subsistens: et plures
personas, propter distinctionem subsistentium relationum. Personarum
enim distinctio, etiam in rebus humanis, non attenditur secundum
essentiam speciei, sed secundum ea quae sunt naturae speciei adiuncta:
in omnibus enim personis hominum est una speciei natura, sunt tamen
plures personae, propter hoc quod distinguuntur homines in his quae
sunt adiuncta naturae. Non ergo in divinis dicenda est una persona
propter unitatem essentiae subsistentis: sed plures, propter
relationes.
7. Ex hoc autem patet quod id quod est quasi individuationis
principium, non sequitur esse in alio: nam neque essentia divina est
in alio Deo, neque paternitas est in filio.
8. Quamvis autem duae personae, patris scilicet et filii, non
distinguantur essentia, sed relatione, non tamen relatio est aliud
quam essentia secundum rem: cum relatio in Deo accidens esse non
possit. Nec hoc impossibile reputabitur si quis diligenter consideret
ea quae in primo determinata sunt, ubi ostensum est quod in Deo sunt
omnium entium perfectiones, non secundum compositionem aliquam, sed
secundum simplicis essentiae unitatem. Nam diversae perfectiones quas
res creata per multas obtinet formas, Deo competunt secundum unam et
simplicem eius essentiam. Homo enim aliquis per aliam formam vivit,
et per aliam est sapiens, et per aliam est iustus: quae omnia Deo per
essentiam suam conveniunt. Sicut igitur sapientia et iustitia in
homine quidem sunt accidentia, in Deo autem sunt idem quod divina
essentia: sic aliqua relatio, puta paternitatis et filiationis, etsi
in hominibus sit accidens, in Deo est divina essentia.
9. Non autem ideo dicitur quod divina sapientia sit eius essentia,
cum in nobis sapientia super essentiam addat, quasi divina sapientia a
nostra sapientia deficiat: sed quia eius essentia nostram essentiam
excedit, ita quod id ad quod essentia nostra non sufficit, scilicet
scire et iustum esse, Deus secundum suam essentiam habet perfecte.
Oportet igitur quod quicquid nobis convenit secundum essentiam et
sapientiam distinctum, simul Deo secundum essentiam suam attribuatur.
Et similis ratio in aliis est observanda. Cum igitur divina essentia
sit ipsa paternitatis vel filiationis relatio, oportet quod quicquid
est paternitatis proprium Deo conveniat, licet paternitas sit ipsa
essentia. Est autem hoc proprium paternitatis, ut a filiatione
distinguatur: dicitur enim pater ad filium quasi ad alium, et haec est
ratio patris ut sit filii pater. Licet ergo Deus pater sit divina
essentia, et similiter Deus filius, ex hoc tamen quod est pater,
distinguitur a filio, licet sint unum ex hoc quod uterque est divina
essentia.
10. Ex hoc etiam patet quod relatio in divinis non est absque
absoluto. Aliter tamen comparatur ad absolutum in Deo quam in rebus
creatis. Nam in rebus creatis comparatur relatio ad absolutum sicut
accidens ad subiectum: non autem in Deo, sed per modum identitatis,
sicut est et de aliis quae de Deo dicuntur. Idem autem subiectum non
potest oppositas relationes in se habere, ut sit idem homo pater et
filius. Sed essentia divina, propter omnimodam eius perfectionem,
idem est et sapientiae et iustitiae et aliis huiusmodi, quae apud nos
in diversis generibus continentur. Et similiter nihil prohibet unam
essentiam esse idem et paternitati et filiationi, et patrem et filium
unum Deum esse, licet pater non sit filius: eadem enim essentia est
quae est res habens esse naturaliter, et verbum intelligibile sui
ipsius.
11. Ex his etiam quae dicta sunt, potest esse manifestum quod
relationes in Deo sunt secundum rem, et non solo intellectu. Omnis
enim relatio quae consequitur propriam operationem alicuius rei, aut
potentiam aut quantitatem aut aliquid huiusmodi, realiter in eo
existit: aliter enim esset in eo solo intellectu, sicut apparet de
scientia et scibili. Relatio enim scientiae ad scibile consequitur
actionem scientis, non autem actionem scibilis, scibile enim eodem
modo se habet, quantum in se est, et quando intelligitur et quando non
intelligitur: et ideo relatio in sciente realiter est, in scibili
autem secundum intellectum tantum; dicitur enim quod intelligitur
scibile ad scientiam relative ex eo quod scientia refertur ad ipsum.
Simile quoque apparet in dextro et sinistro. In animalibus enim
distinctae sunt virtutes ex quibus relatio dextri et sinistri
consurgit: propter quod talis relatio vere et realiter in animali
existit; unde, qualitercumque vertatur animal, semper relatio eodem
modo manet, nunquam enim pars dextra sinistra dicetur. Res vero
inanimatae, quae praedictis virtutibus carent, non habent in se
huiusmodi relationem realiter existentem sed nominantur secundum
relationem dextri aut sinistri ex eo quod animalia aliquo modo se habent
ad ipsam: unde eadem columna nunc dextra, nunc sinistra dicitur,
secundum quod animal ex diverso situ ei comparatur. Relatio autem
verbi ad Deum dicentem, cuius est verbum, in Deo ponitur ex hoc quod
Deus seipsum intelligit, quae quidem operatio in Deo est, vel magis
est ipse Deus, ut supra ostensum est. Relinquitur igitur praedictas
relationes in Deo esse vere et realiter, et non solum secundum
intellectum nostrum.
12. Quamvis autem in Deo ponatur esse relatio, non tamen sequitur
quod in Deo sit aliquid habens esse dependens. In nobis enim
relationes habent esse dependens, quia earum esse est aliud ab esse
substantiae: unde habent proprium modum essendi secundum propriam
rationem, sicut et in aliis accidentibus contingit. Quia enim omnia
accidentia sunt formae quaedam substantiae superadditae, et a
principiis substantiae causatae; oportet quod eorum esse sit
superadditum supra esse substantiae, et ab ipso dependens; et tanto
uniuscuiusque eorum esse est prius vel posterius, quanto forma
accidentalis, secundum propriam rationem, fuerit propinquior
substantiae vel magis perfecta. Propter quod et relatio realiter
substantiae adveniens et postremum et imperfectissimum esse habet:
postremum quidem, quia non solum praeexigit esse substantiae, sed
etiam esse aliorum accidentium, ex quibus causatur relatio, sicut unum
in quantitate causat aequalitatem, et unum in qualitate similitudinem;
imperfectissimum autem, quia propria relationis ratio consistit in eo
quod est ad alterum, unde esse eius proprium, quod substantiae
superaddit, non solum dependet ab esse substantiae, sed etiam ab esse
alicuius exterioris. Haec autem in divinis locum non habent: quia non
est in Deo aliquod aliud esse quam substantiae; quicquid enim in Deo
est, substantia est. Sicut igitur esse sapientiae in Deo non est
esse dependens a substantia, quia esse sapientiae est esse
substantiae; ita nec esse relationis est esse dependens neque a
substantia, neque ab alio exteriori, quia etiam esse relationis est
esse substantiae. Non igitur per hoc quod relatio in Deo ponitur,
sequitur quod sit in eo aliquod esse dependens; sed solum quod in Deo
sit respectus aliquis, in quo ratio relationis consistit; sicut ex hoc
quod sapientia in Deo ponitur, non sequitur quod sit in eo aliquid
accidentale, sed solum perfectio quaedam in qua ratio sapientiae
consistit. Per quod etiam patet quod ex imperfectione quae in
relationibus creatis esse videtur, non sequitur quod personae divinae
sint imperfectae, quae relationibus distinguuntur: sed sequitur quod
divinarum personarum minima sit distinctio.
13. Patet etiam ex praedictis quod, licet Deus de patre et filio
substantialiter praedicetur, non tamen sequitur, si pater et filius
sint plures quidam, quod sint plures dii. Sunt enim plures propter
distinctionem subsistentium relationum: sed tamen sunt unus Deus
propter unitatem essentiae subsistentis. Hoc autem in hominibus non
contingit, ut plures aliqui sint unus homo: quia essentia humanitatis
non est una numero in utroque; neque essentia humanitatis est
subsistens, ut humanitas sit homo.
14. Ex hoc autem quod in Deo est essentiae unitas et relationum
distinctio, manifestum fit quod nihil prohibet in uno Deo opposita
quaedam inveniri: illa dumtaxat opposita quae relationis distinctionem
consequuntur, ut generans et genitum, quae opponuntur relative, et
genitum et ingenitum, quae opponuntur ut affirmatio et negatio.
Ubicumque enim est aliqua distinctio, oportet inveniri negationis et
affirmationis oppositionem. Quae enim secundum nullam affirmationem et
negationem differunt, penitus indistincta sunt: oportet enim quod
quantum ad omnia unum esset quod et alterum, et sic essent penitus
idem, et nullo modo distincta.
15. Haec igitur de generatione divina dicta sufficiant.
|
|