Caput 15. De spiritu sancto, quod sit in divinis

1. Divinae autem Scripturae auctoritas non solum nobis in divinis patrem et filium annuntiat, sed his duobus spiritum sanctum connumerat. Dicit enim dominus, Matthaei ult.: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti; et I Ioannis 5-7: tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus. Huius etiam spiritus sancti processionem quandam sacra Scriptura commemorat. Dicit enim Ioannis 15-26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.