|
1. Opinati sunt autem quidam spiritum sanctum creaturam esse, aliis
creaturis excelsiorem: ad cuius assertionem sacrae Scripturae
testimoniis utebantur.
2. Dicitur enim Amos 4-13, secundum litteram Septuaginta:
ecce formans montes, et creans spiritum, et annuntians homini verbum
eius. Et Zach. 12-1: dicit dominus, extendens caelum, et
fundans terram, et creans spiritum hominis in eo. Videtur igitur quod
spiritus sanctus sit creatura.
3. Adhuc. Dicit dominus, Ioan. 16-13, de spiritu sancto
loquens: non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur:
ex quo videtur quod nihil ultroneae potestatis auctoritate loquatur,
sed iubenti per ministerium famuletur; loqui enim quae quis audit,
famulantis esse videtur. Videtur igitur spiritus sanctus esse creatura
Deo subiecta.
4. Item. Mitti inferioris esse videtur: cum in mittente importetur
auctoritas. Spiritus autem sanctus a patre et filio mittitur. Dicit
enim dominus, Ioan. 14-26: Paraclitus spiritus sanctus, quem
mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia; et Ioan.
15-26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre.
Spiritus ergo sanctus et patre et filio minor esse videtur.
5. Adhuc. Scriptura divina, filium patri associans in his quae
divinitatis esse videntur, de spiritu sancto mentionem non facit: ut
patet Matth. 11-27, cum dominus dicit: nemo novit filium nisi
pater, neque patrem quis novit nisi filius, de spiritu sancto mentione
non facta. Et Ioan. 17-3 dicitur: haec est vita aeterna, ut
cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Iesum Christum,
ubi etiam de spiritu sancto mentio non fit. Apostolus etiam, ad
Rom. 1-7, dicit: gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et
domino Iesu Christo; et I ad Cor. 8-6: nobis unus Deus
pater, ex quo omnia et nos in illo et unus dominus Iesus Christus,
per quem omnia et nos per ipsum: in quibus etiam nihil de spiritu
sancto dicitur. Videtur igitur spiritus sanctus Deus non esse.
6. Amplius. Omne quod movetur creatum est: ostensum est enim in
primo Deum immobilem esse. Spiritui autem sancto Scriptura divina
motum attribuit. Dicitur enim Gen. 1-2: spiritus domini
ferebatur super aquas. Et Ioel. 2-28: effundam de spiritu meo
super omnem carnem. Videtur igitur spiritus sanctus creatura esse.
7. Praeterea. Omne quod potest augeri vel dividi, mutabile est et
creatum. Haec autem spiritui sancto in Scripturis sacris attribui
videntur. Dicit enim dominus, Num. 11, ad Moysen: congrega
mihi septuaginta viros de senioribus Israel, et auferam de spiritu
tuo, tradamque eis. Et IV Reg. 2, dicitur quod Eliseus ab
Elia petiit, obsecro quod fiat spiritus tuus duplex in me et Elias
respondit, si videris quando tollar a te, erit quod petisti. Videtur
ergo spiritus sanctus esse mutabilis, et non esse Deus.
8. Item. In Deum tristitia cadere non potest: cum tristitia
passio quaedam sit, Deus autem impassibilis est. Cadit autem
tristitia in spiritum sanctum. Unde apostolus dicit, Ephes.
4-30: nolite contristare spiritum sanctum Dei. Et Isaiae
63-10 dicitur: ipsi ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt
spiritum sanctum eius. Videtur igitur spiritus sanctus Deus non
esse.
9. Adhuc. Deo non convenit orare, sed magis orari. Spiritui
autem sancto orare convenit: dicitur enim ad Rom. 8-26: ipse
spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Spiritus ergo
sanctus non esse Deus videtur.
10. Amplius. Nullus congrue donat nisi id cuius habet dominium.
Sed Deus pater dat spiritum sanctum, et similiter filius. Dicit
enim dominus, Lucae 11-13: pater vester de caelo dabit spiritum
bonum petentibus se; et Act. 5-32, Petrus dicit quod Deus
spiritum sanctum dedit obedientibus sibi. Ex his igitur videtur quod
spiritus sanctus Deus non sit.
11. Item. Si spiritus sanctus verus Deus est, oportet quod
naturam divinam habeat: et sic, cum spiritus sanctus a patre
procedat, ut dicitur Ioan. 15-26, necesse est quod ab eo
naturam divinam accipiat. Quod autem accipit naturam eius a quo
producitur, ab eo generatur: proprium enim est geniti ut in similem
speciem sui principii producatur. Spiritus ergo sanctus genitus erit,
et per consequens filius. Quod sanae fidei repugnat.
12. Praeterea. Si spiritus sanctus naturam divinam a patre accipit
et non quasi genitus, oportet divinam naturam duobus modis
communicari: scilicet per modum generationis, quo procedit filius; et
per illum modum quo procedit spiritus sanctus. Hoc autem uni naturae
competere non videtur, ut duobus modis communicetur, si quis universas
naturas inspiciat. Oportet igitur, ut videtur, cum spiritus
sanctus, naturam per generationem non accipiat quod nullo modo accipiat
eam. Et sic videtur non esse verus Deus.
13. Fuit autem haec positio Arii, qui filium et spiritum sanctum
dixit esse creaturas; filium tamen maiorem spiritu sancto, et spiritum
sanctum eius ministrum; sicut et filium minorem patre esse dicebat.
Quem etiam quantum ad spiritum sanctum secutus est Macedonius, qui de
patre et filio recte sensit quod unius eiusdemque substantiae sint, sed
hoc de spiritu sancto credere noluit, creaturam eum esse dicens. Unde
quidam Macedonianos Semiarianos vocant, eo quod cum Arianis in parte
conveniunt, et in parte differunt ab eisdem.
|
|