|
1. Ostenditur autem evidentibus Scripturae testimoniis quod spiritus
sanctus sit Deus. Nulli enim templum consecratur nisi Deo: unde et
in Psalmo dicitur: Deus in templo sancto suo. Deputatur autem
templum spiritui sancto: dicit enim apostolus, I ad Cor. 6-19:
an nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti?
Spiritus ergo sanctus Deus est. Et praecipue cum membra nostra,
quae templum spiritus sancti esse dicit, sint membra Christi: nam
supra praemiserat: nescitis quoniam corpora vestra membra sunt
Christi? Inconveniens autem esset, cum Christus sit verus Deus,
ut ex superioribus patet, quod membra Christi templum spiritus sancti
essent, nisi spiritus sanctus Deus esset.
2. Item. A sanctis latriae servitus non nisi vero Deo exhibetur:
dicitur enim Deut. 6-13: dominum Deum tuum timebis, et illi
soli servies. Serviunt autem sancti spiritui sancto: dicit enim
apostolus, Philipp. 3-3: nos sumus circumcisio, qui spiritui
Deo servimus. Et licet quidam libri habeant, qui spiritu domini
servimus, tamen Graeci libri, et antiquiores Latini, habent, qui
spiritui Deo servimus. Et ex ipso Graeco apparet quod hoc de
servitute latriae intelligendum est, quae soli Deo debetur. Est
igitur spiritus sanctus verus Deus, cui latria debetur.
3. Adhuc. Sanctificare homines proprium Dei opus est: dicitur
enim Levit. 22-32: ego dominus, qui sanctifico vos. Est autem
spiritus sanctus qui sanctificat: dicit enim apostolus, I Cor.
6-11: abluti estis, sanctificati estis, iustificati estis, in
nomine domini nostri Iesu Christi, et in spiritu Dei nostri; et
II ad Thess. 2-13, dicitur: elegit nos Deus primitias in
salutem in sanctificatione spiritus et fide veritatis. Oportet igitur
spiritum sanctum Deum esse.
4. Amplius. Sicut vita naturae corporis est per animam, ita vita
iustitiae ipsius animae est per Deum: unde dominus dicit, Ioan.
6-58: sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem, et
qui manducat me, et ipse vivet propter me. Huiusmodi autem vita est
per spiritum sanctum: unde ibidem subditur: spiritus est qui
vivificat; et ad Rom. 8-13, dicit apostolus: si spiritu facta
carnis mortificaveritis, vivetis. Spiritus ergo sanctus divinae
naturae est.
5. Praeterea. Dominus, in argumentum suae divinitatis contra
Iudaeos, qui sustinere non poterant ut se Deo aequalem faceret,
asserit in se esse resuscitandi virtutem: dicens, Ioan. 5-21:
sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult
vivificat. Virtus autem resuscitativa ad spiritum sanctum pertinet:
dicit enim apostolus, Rom. 8-11: si spiritus eius qui suscitavit
Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum
Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter
inhabitantem spiritum eius in vobis. Spiritus ergo sanctus est divinae
naturae.
6. Item. Creatio solius Dei opus est, ut supra ostensum est.
Pertinet autem creatio ad spiritum sanctum: dicitur enim in Psalmo:
emitte spiritum tuum, et creabuntur; et Iob 33-4, dicitur:
spiritus Dei fecit me; et Eccli. 1-9, dicitur de Deo: ipse
creavit illam, scilicet sapientiam, spiritu sancto. Est ergo
spiritus sanctus divinae naturae.
7. Adhuc. Apostolus dicit, I ad Cor. 2-10 spiritus omnia
scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim scit quae sunt hominis nisi
spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo
cognovit nisi spiritus Dei. Comprehendere autem omnia profunda Dei
non est alicuius creaturae: quod patet ex hoc quod dominus dicit,
Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis
novit nisi filius. Et Isaiae 24-16, ex persona Dei, dicitur:
secretum meum mihi. Ergo spiritus sanctus non est creatura.
8. Praeterea. Secundum praedictam apostoli comparationem, spiritus
sanctus se habet ad Deum sicut spiritus hominis ad hominem. Spiritus
autem hominis intrinsecus est homini, et non est extraneae naturae ab
ipso, sed est aliquid eius. Igitur et spiritus sanctus non est
naturae extraneae a Deo.
9. Amplius. Si quis conferat verba apostoli praemissa verbis
Isaiae prophetae, manifeste percipiet spiritum sanctum Deum esse.
Dicitur enim Isaiae 64-4: oculus non vidit, Deus, absque te,
quae praeparasti expectantibus te. Quae quidem verba apostolus cum
introduxisset, subiungit verba praemissa scilicet quod spiritus
scrutatur profunda Dei. Unde manifestum est quod spiritus sanctus
illa profunda Dei cognoscit quae praeparavit expectantibus eum. Si
ergo haec nullus vidit praeter Deum, ut Isaias dicit, manifestum est
spiritum sanctum Deum esse.
10. Item. Isaiae 6 dicitur: audivi vocem Dei dicentis: quem
mittam, et quis ibit nobis? Et dixi: ecce ego sum, mitte me. Et
dixit: vade, et dices populo huic: audite audientes et nolite
intelligere. Haec autem verba Paulus spiritui sancto attribuit: unde
dicitur Act. ult., quod Paulus dixit Iudaeis: bene spiritus
sanctus locutus est per Isaiam prophetam dicens: vade ad populum istum
et dic ad eos: aure audietis et non intelligetis. Manifestum est ergo
spiritum sanctum Deum esse.
11. Adhuc. Ex sacris Scripturis apparet Deum esse qui locutus
est per prophetas: dicitur enim Num. 12-6, ex ore Dei: si quis
fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per
somnium loquar ad illum; et in Psalmo dicitur: audiam quid loquatur
in me dominus Deus. Manifeste autem ostenditur spiritum sanctum
locutum esse in prophetis. Dicitur enim Act. 1-16: oportet enim
impleri Scripturam quam praedixit spiritus sanctus per os David. Et
Matth. 22, dominus dicit: quomodo dicunt Scribae Christum filium
David esse? Ipse enim dicebat in spiritu sancto: dixit dominus
domino meo, sede a dextris meis. Et II Petr. 1-21 dicitur:
non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu
sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Manifeste ergo ex
Scripturis colligitur spiritum sanctum Deum esse.
12. Item. Revelatio mysteriorum proprium opus Dei ostenditur in
Scripturis: dicitur enim Dan. 2-28: est Deus in caelo revelans
mysteria. Mysteriorum autem revelatio opus spiritus sancti
ostenditur: dicitur enim I ad Cor. 2-10: nobis revelavit Deus
per spiritum suum; et 14-2 dicitur: spiritus loquitur mysteria.
Spiritus ergo sanctus Deus est.
13. Praeterea. Interius docere proprium opus Dei est: dicitur
enim in Psalmo de Deo: qui docet hominem scientiam; et Dan.
2-21: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus
disciplinam. Hoc autem proprium opus spiritus sancti esse manifestum
est: dicit enim dominus, Ioan. 14-26: Paraclitus spiritus
sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia.
Spiritus ergo sanctus est divinae naturae.
14. Adhuc. Quorum est eadem operatio, oportet esse eandem
naturam. Est autem eadem operatio filii et spiritus sancti. Quod
enim Christus in sanctis loquatur, apostolus ostendit, II ad Cor.
ult., dicens: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur,
Christus? Hoc etiam opus spiritus sancti esse manifeste apparet:
dicitur enim Matth. 10-20: non vos estis qui loquimini, sed
spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Est ergo eadem natura
filii et spiritus sancti, et per consequens patris: cum ostensum sit
patrem et filium unam esse naturam.
15. Amplius. Inhabitare mentes sanctorum proprium Dei est: unde
apostolus dicit, II ad Cor. 6-16: vos estis templum Dei
vivi, sicut dicit dominus. Quoniam inhabitabo in illis. Hoc autem
idem apostolus spiritui sancto attribuit: dicit enim, I ad Cor.
3-16: nescitis quia templum Dei estis, et spiritus sanctus
habitat in vobis? Est ergo spiritus sanctus Deus.
16. Item. Esse ubique proprium Dei est, qui dicit Ier.
23-24: caelum et terram ego impleo. Hoc spiritui sancto
convenit. Dicitur enim Sap. 1-7: spiritus domini replevit orbem
terrarum; et in Psalmo: quo ibo a spiritu tuo? Et quo a facie tua
fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es, et cetera. Dominus
etiam discipulis dicit, Act. 1-8: accipietis virtutem
supervenientis spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in
Ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum
terrae. Ex quo patet quod spiritus sanctus ubique est, qui ubicumque
existentes inhabitat. Spiritus ergo sanctus Deus est.
17. Praeterea. Expresse in Scriptura spiritus sanctus Deus
nominatur. Dicit enim Petrus, Act. 5-3: Anania, cur tentavit
Satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto? Et postea subdit: non
es mentitus hominibus, sed Deo. Spiritus ergo sanctus est Deus.
18. Item. I ad Cor. 14-2 dicitur: qui loquitur lingua, non
hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit, spiritus autem
loquitur mysteria, ex quo dat intelligere quod spiritus sanctus
loquebatur in his qui variis linguis loquebantur. Postmodum autem
dicit: in lege scriptum est: quoniam in aliis linguis et labiis aliis
loquar populo huic, et nec sic exaudiet me, dicit dominus. Spiritus
ergo sanctus, qui loquitur mysteria diversis labiis et linguis, Deus
est.
19. Adhuc. Post pauca subditur: si omnes prophetent, intret
autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur
ab omnibus: occulta enim cordis eius manifesta fiunt, et ita, cadens
in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
Patet autem per id quod praemisit, quod spiritus loquitur mysteria,
quod manifestatio occultorum cordis a spiritu sancto sit. Quod est
proprium divinitatis signum: dicitur enim Ierem. 17-9 pravum est
cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego dominus,
scrutans corda et probans renes. Unde ex hoc indicio etiam infidelis
perpendere dicitur quod ille qui haec occulta cordium loquitur, sit
Deus. Ergo spiritus sanctus Deus est.
20. Item. Parum post dicit: spiritus prophetarum prophetis
subiecti sunt; non enim est dissensionis Deus, sed pacis. Gratiae
autem prophetarum, quas spiritus prophetarum nominavit, a spiritu
sancto sunt. Spiritus ergo sanctus, qui huiusmodi gratias sic
distribuit ut ex eis non dissensio, sed pax sequatur, Deus esse
ostenditur in hoc quod dicit, non est dissensionis Deus, sed pacis.
21. Amplius. Adoptare in filios Dei non potest esse opus alterius
nisi Dei. Nulla enim creatura spiritualis dicitur filius Dei per
naturam, sed per adoptionis gratiam: unde et hoc opus filio Dei, qui
verus Deus est, apostolus attribuit, ad Gal. 4, dicens: misit
Deus filium suum, ut adoptionem filiorum reciperemus. Spiritus autem
sanctus est adoptionis causa: dicit enim apostolus, ad Rom.
8-15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus,
abba (pater). Ergo spiritus sanctus non est creatura, sed Deus.
22. Item. Si spiritus sanctus non est Deus, oportet quod sit
aliqua creatura. Planum est autem quod non est creatura corporalis.
Nec etiam spiritualis. Nulla enim creatura spirituali creaturae
infunditur: cum creatura non sit participabilis sed magis participans.
Spiritus autem sanctus infunditur sanctorum mentibus, quasi ab eis
participatus: legitur enim et Christus eo plenus fuisse, et etiam
apostoli. Non est ergo spiritus sanctus creatura, sed Deus.
23. Si quis autem dicat praedicta opera, quae sunt Dei, spiritui
sancto attribui non per auctoritatem ut Deo, sed per ministerium quasi
creaturae: expresse hoc esse falsum apparet ex his quae apostolus
dicit, I Cor. 12-6, dicens: divisiones operationum sunt, idem
vero Deus qui operatur omnia in omnibus; et postea, connumeratis
diversis donis Dei, subdit: haec omnia operatur unus atque idem
spiritus, dividens singulis prout vult. Ubi manifeste expressit
spiritum sanctum Deum esse: tum ex eo quod spiritum sanctum operari
dicit quae supra dixerat Deum operari; tum ex hoc quod eum pro suae
voluntatis arbitrio operari confitetur. Manifestum est igitur spiritum
sanctum Deum esse.
|
|