|
1. Sed quia quidam spiritum sanctum asserunt non esse personam
subsistentem, sed vel ipsam divinitatem patris et filii, ut quidam
Macedoniani dixisse perhibentur; vel etiam aliquam accidentalem
perfectionem mentis a Deo nobis donatam, puta sapientiam vel
caritatem, vel aliquid huiusmodi, quae participantur a nobis sicut
quaedam accidentia creata: contra hoc ostendendum est spiritum sanctum
non esse aliquid huiusmodi.
2. Non enim formae accidentales proprie operantur, sed magis habens
eas pro suae arbitrio voluntatis: homo enim sapiens utitur sapientia
cum vult. Sed spiritus sanctus operatur pro suae arbitrio voluntatis,
ut ostensum est. Non igitur est aestimandus spiritus sanctus velut
aliqua accidentalis perfectio mentis.
3. Item. Spiritus sanctus, ut ex Scripturis docemur, causa est
omnium perfectionum humanae mentis. Dicit enim apostolus, ad Rom.
5-5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum
sanctum, qui datus est nobis; et I ad Cor. 12-8 alii per
spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eundem
spiritum, et sic de aliis. Non ergo spiritus sanctus est aestimandus
quasi aliqua accidentalis perfectio mentis humanae, cum ipse omnium
huiusmodi perfectionum causa existat.
4. Quod autem in nomine spiritus sancti designetur essentia patris et
filii, ut sic a neutro personaliter distinguatur, repugnat his quae
divina Scriptura de spiritu sancto tradit. Dicitur enim Ioan.
15-26, quod spiritus sanctus procedit a patre; et Ioan.
16-14, quod accipit a filio: quod non potest de divina essentia
intelligi, cum essentia divina a patre non procedat, nec a filio
accipiat. Oportet igitur dicere quod spiritus sanctus sit subsistens
persona.
5. Item. Sacra Scriptura manifeste de spiritu sancto loquitur
tanquam de persona divina subsistente: dicitur enim Act. 13-2:
ministrantibus illis domino et ieiunantibus, dicit illis spiritus
sanctus: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi
eos; et infra: et ipsi quidem, missi a spiritu sancto, abierunt; et
Act. 15-28, dicunt apostoli: visum est spiritui sancto et nobis
nihil ultra imponere oneris vobis etc.; quae de spiritu sancto non
dicerentur nisi esset subsistens persona. Est igitur spiritus sanctus
subsistens persona.
6. Amplius. Cum pater et filius sint personae subsistentes et
divinae naturae, spiritus sanctus non connumeraretur eisdem nisi et
ipse esset persona subsistens in divina natura. Connumeratur autem
eisdem: ut patet Matth. ult., dicente domino discipulis, euntes
docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et
spiritus sancti; et II ad Cor. ult., gratia domini nostri Iesu
Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti spiritus, sit
semper cum omnibus vobis; et I Ioan. ult., tres sunt qui
testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus, et hi
tres unum sunt. Ex quo manifeste ostenditur quod non solum sit persona
subsistens, sicut pater et filius, sed etiam cum eis essentiae habeat
unitatem.
7. Posset autem aliquis contra praedicta calumniari, dicens aliud
esse spiritum Dei, et aliud spiritum sanctum. Nam in quibusdam
praemissarum auctoritatum nominatur spiritus Dei, in quibusdam vero
spiritus sanctus. Sed quod idem sit spiritus Dei et spiritus
sanctus, manifeste ostenditur ex verbis apostoli dicentis, I ad
Cor. 2-10, ubi, cum praemisisset, nobis revelavit Deus per
spiritum sanctum, ad huius confirmationem inducit: spiritus enim omnia
scrutatur, etiam profunda Dei; et postea concludit: ita et quae sunt
Dei, nemo novit nisi spiritus Dei; ex quo manifeste apparet quod
idem sit spiritus sanctus et spiritus Dei. Idem apparet ex hoc quod
Matth. 10-20, dominus dicit: non estis vos qui loquimini, sed
spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Loco autem horum
verborum Marcus dicit: non estis vos loquentes, sed spiritus
sanctus. Manifestum est igitur idem esse spiritum sanctum et spiritum
Dei.
8. Sic ergo, cum ex praemissis auctoritatibus multipliciter appareat
spiritum sanctum non esse creaturam, sed verum Deum; manifestum est
quod non cogimur dicere eodem modo esse intelligendum quod spiritus
sanctus mentes sanctorum impleat et eos inhabitet, sicut Diabolus
aliquos implere vel inhabitare dicitur: habetur enim Ioan.
13-27, de Iuda, quod post bucellam introivit in eo Satanas; et
Act. 5-3 dicit Petrus, ut quidam libri habent: Anania, cur
implevit Satanas cor tuum? Cum enim Diabolus creatura sit, ut ex
superioribus est manifestum, non implet aliquem participatione sui;
neque potest mentem inhabitare per suam substantiam; sed dicitur
aliquos implere per effectum suae malitiae, unde et Paulus dicit ad
quendam, Act. 13-10: o plene omni dolo et omni fallacia.
Spiritus autem sanctus, cum Deus sit, per suam substantiam mentem
inhabitat, et sui participatione bonos facit: ipse enim est sua
bonitas, cum sit Deus; quod de nulla creatura verum esse potest.
Nec tamen per hoc removetur quin per effectum suae virtutis sanctorum
impleat mentes.
|
|