|
1. Sanctarum igitur Scripturarum testimoniis edocti, hoc firmiter
de spiritu sancto tenemus, quod verus sit Deus, subsistens, et
personaliter distinctus a patre et filio. Oportet autem considerare
qualiter huiusmodi veritas utcumque accipi debeat, ut ab
impugnationibus infidelium defendatur.
2. Ad cuius evidentiam praemitti oportet quod in qualibet
intellectuali natura oportet inveniri voluntatem. Intellectus enim fit
in actu per formam intelligibilem inquantum est intelligens, sicut res
naturalis fit actu in esse naturali per propriam formam. Res autem
naturalis per formam qua perficitur in sua specie, habet inclinationem
in proprias operationes et proprium finem, quem per operationes
consequitur: quale enim est unumquodque, talia operatur, et in sibi
convenientia tendit. Unde etiam oportet quod ex forma intelligibili
consequatur in intelligente inclinatio ad proprias operationes et
proprium finem. Haec autem inclinatio in intellectuali natura voluntas
est, quae est principium operationum quae in nobis sunt, quibus
intelligens propter finem operatur: finis enim et bonum est voluntatis
obiectum. Oportet igitur in quolibet intelligente inveniri etiam
voluntatem.
3. Cum autem ad voluntatem plures actus pertinere videantur, ut
desiderare, delectari, odire, et huiusmodi, omnium tamen amor et
unum principium et communis radix invenitur. Quod ex his accipi
potest. Voluntas enim, ut dictum est, sic se habet in rebus
intellectualibus sicut naturalis inclinatio in rebus naturalibus, quae
et naturalis appetitus dicitur. Ex hoc autem oritur inclinatio
naturalis, quod res naturalis habet affinitatem et convenientiam
secundum formam, quam diximus esse inclinationis principium, cum eo ad
quod movetur, sicut grave cum loco inferiori. Unde etiam hinc oritur
omnis inclinatio voluntatis, quod per formam intelligibilem aliquid
apprehenditur ut conveniens vel afficiens. Affici autem ad aliquid,
inquantum huiusmodi, est amare ipsum. Omnis igitur inclinatio
voluntatis, et etiam appetitus sensibilis, ex amore originem habet.
Ex hoc enim quod aliquid amamus, desideramus illud si absit, gaudemus
autem cum adest, et tristamur cum ab eo impedimur, et odimus quae nos
ab amato impediunt, et irascimur contra ea.
4. Sic igitur quod amatur non solum est in intellectu amantis, sed
etiam in voluntate ipsius: aliter tamen et aliter. In intellectu enim
est secundum similitudinem suae speciei: in voluntate autem amantis est
sicut terminus motus in principio motivo proportionato per convenientiam
et proportionem quam habet ad ipsum. Sicut in igne quodammodo est
locus sursum ratione levitatis, secundum quam habet proportionem et
convenientiam ad talem locum: ignis vero generatus est in igne
generante per similitudinem suae formae.
5. Quia igitur ostensum est quod in omni natura intellectuali est
voluntas; Deus autem intelligens est, ut in primo ostensum est:
oportet quod in ipso sit voluntas: non quidem quod voluntas Dei sit
aliquid eius essentiae superveniens, sicut nec intellectus, ut supra
ostensum est, sed voluntas Dei est ipsa eius substantia. Et cum
intellectus etiam Dei sit ipsa eius substantia, sequitur quod una res
sint in Deo intellectus et voluntas. Qualiter autem quae in aliis
rebus plures res sunt, in Deo sint una res, ex his quae in primo
dicta sunt, potest esse manifestum.
6. Et quia ostensum est in primo quod operatio Dei sit ipsa eius
essentia; et essentia Dei sit eius voluntas: sequitur quod in Deo
non est voluntas secundum potentiam vel habitum, sed secundum actum.
Ostensum est autem quod omnis actus voluntatis in amore radicatur.
Unde oportet quod in Deo sit amor.
7. Et quia, ut in primo ostensum est, proprium obiectum divinae
voluntatis est eius bonitas, necesse est quod Deus primo et
principaliter suam bonitatem et seipsum amet. Cum autem ostensum sit
quod amatum necesse est aliqualiter esse in voluntate amantis; ipse
autem Deus seipsum amat: necesse est quod ipse Deus sit in sua
voluntate ut amatum in amante. Est autem amatum in amante secundum
quod amatur; amare autem quoddam velle est; velle autem Dei est eius
esse, sicut et voluntas eius est eius esse; esse igitur Dei in
voluntate sua per modum amoris, non est esse accidentale, sicut in
nobis, sed essentiale. Unde oportet quod Deus, secundum quod
consideratur ut in sua voluntate existens, sit vere et substantialiter
Deus.
8. Quod autem aliquid sit in voluntate ut amatum in amante, ordinem
quendam habet ad conceptionem qua ab intellectu concipitur, et ad ipsam
rem cuius intellectualis conceptio dicitur verbum: non enim amaretur
aliquid nisi aliquo modo cognosceretur; nec solum amati cognitio
amatur, sed secundum quod in se bonum est. Necesse est igitur quod
amor quo Deus est in voluntate divina ut amatum in amante, et a verbo
Dei, et a Deo cuius est verbum, procedat.
9. Cum autem ostensum sit quod amatum in amante non est secundum
similitudinem speciei, sicut intellectum in intelligente; omne autem
quod procedit ab altero per modum geniti, procedit secundum
similitudinem speciei a generante: relinquitur quod processus rei ad
hoc quod sit in voluntate sicut amatum in amante, non sit per modum
generationis, sicut processus rei ad hoc quod sit in intellectu habet
rationem generationis, ut supra ostensum est. Deus igitur procedens
per modum amoris, non procedit ut genitus. Neque igitur filius dici
potest.
10. Sed quia amatum in voluntate existit ut inclinans, et
quodammodo impellens intrinsecus amantem in ipsam rem amatam; impulsus
autem rei viventis ab interiori ad spiritum pertinet: convenit Deo per
modum amoris procedenti ut spiritus dicatur eius, quasi quadam
spiratione existente.
11. Hinc est quod apostolus spiritui et amori impulsum quendam
attribuit: dicit enim, Rom. 8-14: qui spiritu Dei aguntur, hi
filii Dei sunt; et II ad Cor. 5-14. Caritas Christi urget
nos.
12. Quia vero omnis intellectualis motus a termino denominatur;
amor autem praedictus est quo Deus ipse amatur: convenienter Deus per
modum amoris procedens dicitur spiritus sanctus; ea enim quae Deo
dicata sunt, sancta dici consueverunt.
|
|