|
1. Principium autem considerationis a secreto divinae generationis
sumentes, quid de ea secundum sacrae Scripturae documenta teneri
debeat, praemittamus. Dehinc vero ea quae contra veritatem fidei
infidelitas adinvenit argumenta ponamus: quorum solutione subiecta,
huius considerationis propositum consequemur.
2. Tradit igitur nobis sacra Scriptura in divinis paternitatis et
filiationis nomina, Iesum Christum filium Dei contestans. Quod in
Scriptura novi testamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim
Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater: neque patrem quis
novit nisi filius. Ab hoc Marcus suum Evangelium coepit, dicens:
initium Evangelii Iesu Christi, filii Dei. Ioannes etiam
Evangelista hoc frequenter ostendit: dicitur enim Ioan. 3-35:
pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; et Ioan.
5-21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius
quos vult vivificat. Paulus etiam apostolus haec verba frequenter
interserit: dicit enim, Rom. 1, se segregatum in Evangelium
Dei, (quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis
sanctis) de filio suo; et ad Hebr. 1-1: multifariam multisque
modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis
locutus est nobis in filio.
3. Hoc etiam traditur, licet rarius, in Scriptura veteris
testamenti. Dicitur enim Proverb. 30-4: quod nomen eius? Et
quod nomen filii eius, si nosti? In Psalmo etiam legitur: dominus
dixit ad me, filius meus es tu. Et iterum: ipse invocavit me, pater
meus es tu.
4. Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium
retorquere, ut quod dicitur, dominus dixit ad me, filius meus es tu,
ad ipsum David referatur; quod vero dicitur, ipse invocavit me,
pater meus es tu, Salomoni attribuatur: tamen ea quae coniunguntur
utrique, hoc non omnino ita esse ostendunt. Neque enim David potest
competere quod additur, ego hodie genui te; et quod subditur, dabo
tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae,
cum eius regnum usque ad terminos terrae non fuerit dilatatum, ut
historia libri regum declarat. Neque etiam Salomoni potest omnino
competere quod dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu: cum
subdatur ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut
dies caeli. Unde datur intelligi quod, quia quaedam praemissis verbis
annexa David vel Salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam,
quod de David et Salomone haec verba dicantur, secundum morem
Scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur.
5. Quia vero nomina patris et filii generationem aliquam
consequuntur, ipsum etiam divinae generationis nomen Scriptura non
tacuit. Nam in Psalmo, ut dictum est, legitur: ego hodie genui
te. Et Proverb. 8, dicitur: nondum erant abyssi et ego iam
concepta eram: ante omnes colles ego parturiebar; vel secundum aliam
litteram: ante omnes colles generavit me dominus. Dicitur etiam
Isaiae ult.: numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam?
Dicit dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis
ero? Ait dominus Deus. Et licet dici possit hoc esse referendum ad
multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram
suam, quia praemittitur, parturivit et peperit Sion filios suos,
tamen hoc proposito non obsistit. Ad quodcumque enim ratio aptetur,
ipsa tamen ratio, quae ex Dei ore inducitur, firma et stabilis
manet: ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit.
Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit, ipse non vere,
sed per similitudinem generet: cum oporteat nobilius esse aliquid in
causa quam in causatis, ut ostensum est. Ioan. etiam 1 dicitur:
vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, et iterum: unigenitus
filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et Paulus dicit,
Hebr. 1-6: et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae,
dicit: et adorent eum omnes Angeli Dei.
|
|