|
1. Oportet autem, secundum convenientiam praedictorum, considerare
effectus quos spiritui sancto sacra Scriptura attribuit.
2. Ostensum est enim in superioribus quod bonitas Dei est eius ratio
volendi quod alia sint, et per suam voluntatem res in esse producit.
Amor igitur quo suam bonitatem amat, est causa creationis rerum; unde
et quidam antiqui philosophi amorem deorum causam omnium esse
posuerunt, ut patet in I Metaph.; et Dionysius dicit, IV cap.
de Div. Nom., quod divinus amor non permisit ipsum sine germine
esse. Habitum est autem ex praemissis quod spiritus sanctus procedit
per modum amoris quo Deus amat seipsum. Igitur spiritus sanctus est
principium creationis rerum. Et hoc significatur in Psalmo: emitte
spiritum tuum et creabuntur.
3. Ex hoc etiam quod spiritus sanctus per modum amoris procedit;
amor autem vim quandam impulsivam et motivam habet: motus qui est a
Deo in rebus, spiritui sancto proprie attribui videtur. Prima autem
mutatio in rebus a Deo existens intelligitur secundum quod ex materia
creata informi species diversas produxit. Unde hoc opus spiritui
sancto sacra Scriptura attribuit: dicitur enim Gen. 1-2:
spiritus domini ferebatur super aquas. Vult enim Augustinus per aquas
intelligi materiam primam super quam spiritus domini ferri dicitur, non
quasi ipse moveatur, sed quia est motionis principium.
4. Rursus. Rerum gubernatio a Deo secundum quandam motionem esse
intelligitur, secundum quod Deus omnia dirigit et movet in proprios
fines. Si igitur impulsus et motio ad spiritum sanctum ratione amoris
pertinet, convenienter rerum gubernatio et propagatio spiritui sancto
attribuitur. Unde Iob 33-4 dicitur: spiritus domini fecit me et
in Psalmo: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
5. Et quia gubernare subditos proprius actus domini est,
convenienter spiritui sancto dominium attribuitur. Dicit enim
apostolus, II ad Cor. 3-17: spiritus autem dominus est. Et
in symbolo fidei dicitur: credo in spiritum sanctum dominum.
6. Item. Vita maxime in motu manifestatur: moventia enim seipsa
vivere dicimus, et universaliter quaecumque a seipsis aguntur ad
operandum. Si igitur ratione amoris spiritui sancto impulsio et motio
competit, convenienter etiam sibi attribuitur vita. Dicitur enim
Ioan. 6-64: spiritus est qui vivificat; et Ezech. 37-6:
dabo vobis spiritum et vivetis, et in symbolo fidei nos in spiritum
sanctum vivificantem credere profitemur. Quod etiam et nomini spiritus
consonat: nam etiam corporalis vita animalium est per spiritum vitalem
a principio vitae in cetera membra diffusum.
|
|