|
1. Considerandum est etiam, quantum ad effectus quos proprie in
natura rationali facit, quod ex hoc quod divinae perfectioni utcumque
assimilamur, huiusmodi perfectio a Deo nobis dari dicitur: sicut
sapientia a Deo nobis donatur secundum quod divinae sapientiae utcumque
assimilamur. Cum igitur spiritus sanctus procedat per modum amoris quo
Deus seipsum amat, ut ostensum est; ex hoc quod huic amori
assimilamur Deum amantes, spiritus sanctus a Deo nobis dari dicitur.
Unde apostolus dicit, Rom. 5-5: caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
2. Sciendum tamen est quod ea quae a Deo in nobis sunt, reducuntur
in Deum sicut in causam efficientem et exemplarem. In causam quidem
efficientem, inquantum virtute operativa divina aliquid in nobis
efficitur. In causam quidem exemplarem, secundum quod id quod in
nobis a Deo est, aliquo modo Deum imitatur. Cum ergo eadem virtus
sit patris et filii et spiritus sancti, sicut et eadem essentia;
oportet quod omne id quod Deus in nobis efficit, sit, sicut a causa
efficiente, simul a patre et filio et spiritu sancto. Verbum tamen
sapientiae, quo Deum cognoscimus, nobis a Deo immissum, est proprie
repraesentativum filii. Et similiter amor quo Deum diligimus, est
proprium repraesentativum spiritus sancti. Et sic caritas quae in
nobis est, licet sit effectus patris et filii et spiritus sancti,
tamen quadam speciali ratione dicitur esse in nobis per spiritum
sanctum. Quia vero effectus divini non solum divina operatione esse
incipiunt, sed etiam per eam tenentur in esse, ut ex superioribus
patet, nihil autem operari potest ubi non est, oportet enim operans et
operatum in actu esse simul, sicut movens et motum: necesse est ut,
ubicumque est aliquis effectus Dei, ibi sit ipse Deus effector.
Unde, cum caritas, qua Deum diligimus, sit in nobis per spiritum
sanctum, oportet quod ipse etiam spiritus sanctus in nobis sit,
quandiu caritas in nobis est. Unde apostolus dicit, I Cor.
3-16: nescitis quoniam templum Dei estis, et spiritus sanctus
habitat in vobis? Cum igitur per spiritum sanctum Dei amatores
efficiamur; omne autem amatum in amante est, inquantum huiusmodi:
necesse est quod per spiritum sanctum pater etiam et filius in nobis
habitent. Unde dominus dicit, Ioan. 14-23: ad eum veniemus,
scilicet diligentem Deum, et mansionem apud eum faciemus. Et I
Ioan. 3-24, dicitur: in hoc scimus quoniam manet in nobis de
spiritu quem dedit nobis.
3. Rursus. Manifestum est quod Deus maxime amat illos quos sui
amatores per spiritum sanctum constituit, non enim tantum bonum nisi
amando conferret, unde Proverb. 8-17 dicitur ex persona domini:
ego diligentes me diligo; non quasi nos prius dilexerimus Deum, sed
quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur I Ioan. 4-10. Omne
autem amatum in amante est. Necesse est igitur quod per spiritum
sanctum non solum Deus sit in nobis, sed etiam nos in Deo. Unde
dicitur I Ioan. 4-16: qui manet in caritate in Deo manet, et
Deus in eo; et iterum: in hoc intelligimus quoniam in eo manemus, et
ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis.
4. Est autem hoc amicitiae proprium, quod amico aliquis sua secreta
revelet. Cum enim amicitia coniungat affectus, et duorum faciat quasi
cor unum, non videtur extra cor suum aliquis illud protulisse quod
amico revelat: unde et dominus dicit discipulis, Ioan. 15-15:
iam non dicam vos servos, sed amicos meos: quia omnia quae audivi a
patre meo, nota feci vobis. Quia igitur per spiritum sanctum amici
Dei constituimur, convenienter per spiritum sanctum hominibus dicuntur
revelari divina mysteria. Unde apostolus dicit, I ad Cor. 2-9
scriptum est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se; nobis autem
revelavit Deus per spiritum sanctum. Et quia ex his quae homo novit,
formatur eius loquela, convenienter etiam per spiritum sanctum homo
loquitur divina mysteria: secundum illud I Cor. 14-2: spiritu
loquitur mysteria; et Matth. 10-20: non enim vos estis qui
loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et de
prophetis dicitur II Petr. 1-21, quod spiritu sancto inspirati
locuti sunt sancti Dei homines. Unde etiam in symbolo fidei dicitur
de spiritu sancto: qui locutus est per prophetas.
5. Non solum autem est proprium amicitiae quod amico aliquis revelet
sua secreta propter unitatem affectus, sed eadem unitas requirit quod
etiam ea quae habet, amico communicet: quia, cum homo amicum habeat
ut se alterum, necesse est quod ei subveniat sicut et sibi sua ei
communicans; unde et proprium amicitiae esse ponitur velle et facere
bonum amico; secundum illud I Ioan. 3-17: qui habuerit
substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem
habentem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet
in eo? Hoc autem maxime in Deo habet locum, cuius velle est efficax
ad effectum. Et ideo convenienter omnia dona Dei per spiritum sanctum
nobis donari dicuntur: secundum illud I Cor. 12-8: alii datur
per spiritum sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae secundum
eundem spiritum; et postea, multis enumeratis: haec omnia operatur
unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
6. Manifestum est autem quod, sicut ad hoc quod corpus aliquod ad
locum ignis perveniat, oportet quod igni assimiletur levitatem
acquirens, ex qua motu ignis proprio moveatur; ita ad hoc quod homo ad
beatitudinem divinae fruitionis, quae Deo propria est secundum suam
naturam, perveniat, necesse est, primo quidem quod per spirituales
perfectiones Deo assimiletur; et deinde secundum eas operetur; et sic
tandem praedictam beatitudinem consequetur. Dona autem spiritualia
nobis per spiritum sanctum dantur, ut ostensum est. Et sic per
spiritum sanctum Deo configuramur; et per ipsum ad bene operandum
habiles reddimur; et per eundem ad beatitudinem nobis via paratur.
Quae tria apostolus insinuat nobis, II Cor. 1, dicens: unxit
nos Deus; et signavit nos; et dedit pignus spiritus in cordibus
nostris. Et Ephes. 1-13 signati estis spiritu promissionis
sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Signatio enim ad
similitudinem configurationis pertinere videtur; unctio autem ad
habilitatem hominis ad perfectas operationes; pignus autem ad spem qua
ordinamur in caelestem hereditatem, quae est beatitudo perfecta.
7. Et quia ex benevolentia quam quis habet ad aliquem, contingit
quod eum sibi adoptat in filium, ut sic ad eum hereditas adoptantis
pertineat; convenienter spiritui sancto adoptio filiorum Dei
attribuitur; secundum illud Rom. 8-15: accepistis spiritum
adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba (pater).
8. Per hoc autem quod aliquis alterius amicus constituitur, omnis
offensa removetur, amicitiae enim offensa contrariatur: unde dicitur
Proverb. 10-12: universa delicta operit caritas. Cum igitur
per spiritum sanctum Dei amici constituamur, consequens est quod per
ipsum nobis a Deo remittantur peccata: et ideo dominus dicit
discipulis, Ioan. 20-22: accipite spiritum sanctum: quorum
remiseritis peccata, remittentur. Et ideo Matth. 12-31,
blasphemantibus in spiritum sanctum peccatorum remissio denegatur,
quasi non habentibus illud per quod homo remissionem consequitur
peccatorum.
9. Inde etiam est quod per spiritum sanctum dicimur renovari, et
purgari, sive lavari: secundum illud Psalmi: emitte spiritum tuum et
creabuntur, et renovabis faciem terrae; et Ephes. 4-23:
renovamini spiritu mentis vestrae; et Isaiae 4-4: si abluerit
dominus sordes filiorum Sion, et sanguinem filiarum laverit de medio
eius, in spiritu iudicii et spiritu ardoris.
|
|