|
1. His igitur consideratis quae per spiritum sanctum in sacris
Scripturis nobis a Deo fieri dicuntur, oportet considerare quomodo
per spiritum sanctum moveamur in Deum.
2. Et primo quidem, hoc videtur esse amicitiae maxime proprium,
simul conversari ad amicum. Conversatio autem hominis ad Deum est per
contemplationem ipsius: sicut et apostolus dicebat, Philipp.
3-20: nostra conversatio in caelis est. Quia igitur spiritus
sanctus nos amatores Dei facit, consequens est quod per spiritum
sanctum Dei contemplatores constituamur. Unde apostolus dicit, II
Cor. 3-18: nos autem omnes, revelata facie gloriam Dei
speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in
claritatem, tanquam a domini spiritu.
3. Est autem et amicitiae proprium quod aliquis in praesentia amici
delectetur, et in eius verbis et factis gaudeat, et in eo
consolationem contra omnes anxietates inveniat: unde in tristitiis
maxime ad amicos consolationis causa confugimus. Quia igitur spiritus
sanctus Dei nos amicos constituit, et eum in nobis habitare facit et
nos in ipso, ut ostensum est, consequens est ut per spiritum sanctum
gaudium de Deo et consolationem habeamus contra omnes mundi
adversitates et impugnationes. Unde et in Psalmo dicitur: redde mihi
laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me; et Rom.
14-17: regnum Dei est iustitia et pax et gaudium in spiritu
sancto, et Act. 9-31 dicitur: Ecclesia habebat pacem et
aedificabatur, ambulans in timore Dei, et consolatione spiritus
sancti replebatur. Et ideo dominus spiritum sanctum Paraclitum,
idest consolatorem, nominat, Ioan. 14-26: Paraclitus autem
spiritus sanctus, et cetera.
4. Similiter autem et amicitiae proprium est consentire amico in his
quae vult. Voluntas autem Dei nobis per praecepta ipsius explicatur.
Pertinet igitur ad amorem quo Deum diligimus, ut eius mandata
impleamus: secundum illud Ioan. 14-15: si diligitis me,
mandata mea servate. Unde, cum per spiritum sanctum Dei amatores
constituamur, per ipsum etiam quodammodo agimur ut praecepta Dei
impleamus: secundum illud apostoli, Rom. 8-14: qui spiritu Dei
aguntur, hi filii Dei sunt.
5. Considerandum tamen est quod a spiritu sancto filii Dei aguntur
non sicut servi, sed sicut liberi. Cum enim liber sit qui sui causa
est, illud libere agimus quod ex nobis ipsis agimus. Hoc vero est
quod ex voluntate agimus: quod autem agimus contra voluntatem, non
libere, sed serviliter agimus; sive sit violentia absoluta, ut quando
totum principium est extra, nihil conferente vim passo, puta cum
aliquis vi impellitur ad motum; sive sit violentia voluntario mixta,
ut cum aliquis vult facere vel pati quod minus est contrarium
voluntati, ut evadat quod magis voluntati contrariatur. Spiritus
autem sanctus sic nos ad agendum inclinat ut nos voluntarie agere
faciat, inquantum nos amatores Dei constituit. Filii igitur Dei
libere a spiritu sancto aguntur ex amore, non serviliter ex timore.
Unde apostolus, Rom. 8-15, dicit: non accepistis spiritum
servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum.
6. Cum autem voluntas ordinetur in id quod est vere bonum, sive
propter passionem sive propter malum habitum aut dispositionem homo ab
eo quod est vere bonum avertatur, serviliter agit, inquantum a quodam
extraneo inclinatur, si consideretur ipse ordo naturalis voluntatis.
Sed si consideretur actus voluntatis ut inclinatae in apparens bonum,
libere agit cum sequitur passionem aut habitum corruptum; serviliter
autem agit si, tali voluntate manente, propter timorem legis in
contrarium positae, abstinet ab eo quod vult. Cum igitur spiritus
sanctus per amorem voluntatem inclinet in verum bonum, in quod
naturaliter ordinatur, tollit et servitutem qua, servus passionis et
peccati effectus, contra ordinem voluntatis agit; et servitutem qua,
contra motum suae voluntatis, secundum legem agit, quasi legis
servus, non amicus. Propter quod apostolus dicit, II Cor.
3-17: ubi spiritus domini, ibi libertas; et Galat. 5-18:
si spiritu ducimini, non estis sub lege.
7. Hinc est quod spiritus sanctus facta carnis mortificare dicitur,
secundum quod per passionem carnis a vero bono non avertimur, in quod
spiritus sanctus per amorem nos ordinat: secundum illud Rom.
8-13: si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
|
|