|
1. Restat autem solvere supra positas rationes, quibus concludi
videbatur quod spiritus sanctus sit creatura, et non Deus.
2. Circa quod considerandum est primo, quod nomen spiritus a
respiratione animalium sumptum videtur, in qua aer cum quodam motu
infertur et emittitur. Unde nomen spiritus ad omnem impulsum et motum
vel cuiuscumque aerei corporis trahitur: et sic ventus dicitur
spiritus, secundum illud Psalmi, ignis, grando, nix, glacies,
spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Sic etiam vapor
tenuis diffusus per membra ad eorum motus, spiritus vocatur. Rursus,
quia aer invisibilis est, translatum est ulterius spiritus nomen ad
omnes virtutes et substantias invisibiles et motivas. Et propter hoc
et anima sensibilis, et anima rationalis, et Angeli, et Deus,
spiritus dicuntur: et proprie Deus per modum amoris procedens, quia
amor virtutem quandam motivam insinuat. Sic igitur quod Amos dicit,
creans spiritum, de vento intelligit: ut nostra translatio expressius
habet; quod etiam consonat ei quod praemittitur, formans montes.
Quod vero Zacharias de Deo dicit, quod est creans, vel fingens
spiritum hominis in eo, de anima humana intelligit. Unde concludi non
potest quod spiritus sanctus sit creatura.
3. Similiter autem nec ex hoc quod dominus dicit de spiritu sancto,
non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, concludi
potest quod sit creatura. Ostensum est enim quod spiritus sanctus est
Deus de Deo procedens. Unde oportet quod essentiam suam ab alio
habeat: sicut et de filio Dei dictum est supra. Et sic, cum in Deo
et scientia et virtus et operatio Dei sit eius essentia, omnis filii
et spiritus sancti scientia et virtus et operatio est ab alio: sed
filii a patre tantum, spiritus autem sancti a patre et filio. Quia
igitur una de operationibus spiritus sancti est quod loquatur in sanctis
viris, ut ostensum est, propter hoc dicitur quod non loquitur a
semetipso, quia a se non operatur. Audire autem ipsius est accipere
scientiam, sicut et essentiam, a patre et filio, eo quod nos per
auditum scientiam accipimus: est enim consuetum in Scriptura ut divina
per modum humanorum tradantur. Nec movere oportet quod dicit,
audiet, quasi de futuro loquens, cum accipere spiritum sanctum sit
aeternum: nam aeterno verba cuiuslibet temporis aptari possunt, eo
quod aeternitas totum tempus complectitur.
4. Secundum eadem etiam apparet quod missio qua spiritus sanctus
mitti dicitur a patre et filio, non potest concludere eum esse
creaturam. Dictum est enim supra quod filius Dei secundum hoc missus
fuisse dicitur, quod in carne visibili hominibus apparuit, et sic novo
quodam modo fuit in mundo, quo prius non fuerat, scilicet
visibiliter, in quo tamen fuerat semper invisibiliter ut Deus. Quod
autem hoc filius ageret, ei a patre fuit: unde et secundum hoc a patre
dicitur missus. Sic autem et spiritus sanctus visibiliter apparuit:
vel in specie columbae super Christum in Baptismo; vel in linguis
igneis super apostolos. Et licet non fuerit factus columba vel ignis,
sicut filius factus est homo; tamen sicut in signis quibusdam ipsius in
huiusmodi visibilibus speciebus apparuit; et sic etiam ipse quodam novo
modo, scilicet visibiliter, in mundo fuit. Et hoc ei fuit a patre et
filio: unde et ipse a patre et filio dicitur missus. Quod non
minorationem in ipso, sed processionem ostendit.
5. Est tamen et alius modus quo tam filius quam spiritus sanctus
invisibiliter mitti dicuntur. Patet enim ex dictis quod filius
procedit a patre per modum notitiae, qua Deus cognoscit seipsum; et
spiritus sanctus procedit a patre et filio per modum amoris, quo Deus
amat seipsum. Unde, sicut dictum est, cum aliquis per spiritum
sanctum amator Dei efficitur, spiritus sanctus est inhabitator
ipsius: et sic quodam novo modo in homine est, scilicet secundum novum
proprium effectum ipsum inhabitans. Et quod hunc effectum in homine
faciat spiritus sanctus, est ei a patre et filio: et propter hoc a
patre et filio invisibiliter dicitur mitti. Et pari ratione, in mente
hominis filius dicitur mitti invisibiliter, cum aliquis sic in divina
cognitione constituitur quod ex tali cognitione Dei amor procedat in
homine. Unde patet quod nec iste etiam modus missionis in filio aut
spiritu sancto minorationem inducit, sed solum processionem ab alio.
6. Similiter etiam nec spiritum sanctum a divinitate excludit quod
pater et filius interdum connumerantur, non facta mentione de spiritu
sancto: sicut nec filium a divinitate excludit quod interdum fit mentio
de patre, non facta mentione de filio. Per hoc enim tacite Scriptura
insinuat quod quicquid, ad divinitatem pertinens, de uno trium
dicitur, de omnibus est intelligendum, eo quod sunt unus Deus. Nec
etiam potest Deus pater sine verbo et amore intelligi, nec e
converso: et propter hoc in uno trium omnes tres intelliguntur. Unde
et interdum fit mentio de solo filio, in eo quod commune est tribus:
sicut est illud Matth. 11-27, neque patrem quis novit nisi
filius: cum tamen et pater et spiritus sanctus patrem cognoscant.
Similiter etiam de spiritu sancto dicitur I Cor. 2-11: quae
sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei, cum tamen certum sit quod ab
hac cognitione divinorum neque pater neque filius excludantur.
7. Patet etiam quod non potest ostendi spiritus sanctus esse creatura
per hoc quod de ipso in Scriptura sacra aliqua ad motum pertinentia
dicta inveniuntur. Sunt enim accipienda metaphorice. Sic enim et
Deo aliquando Scriptura sacra motum attribuit: ut est illud Gen.
3-8, cum audissent vocem domini deambulantis in Paradiso; et
18-21, descendam, et videbo utrum clamorem opere compleverint.
Quod ergo dicitur, spiritus domini ferebatur super aquas,
intelligendum est eo modo dictum esse sicut dicitur quod voluntas fertur
in volitum, et amor in amatum. Quamvis et hoc quidam non de spiritu
sancto, sed de aere intelligere velint, qui habet naturalem locum
super aquam, unde ad eius multimodas transmutationes significandas,
dictum est quod ferebatur super aquas. Quod etiam dicitur, effundam
de spiritu meo super omnem carnem, ea ratione dictum esse oportet
intelligi qua spiritus sanctus dicitur mitti hominibus a patre vel
filio, ut dictum est. In verbo autem effusionis abundantia effectus
spiritus sancti intelligitur; et quod non stabit in uno, sed ad plures
deveniet, a quibus etiam quodammodo in alios derivetur, sicut patet in
his quae corporaliter effunduntur.
8. Similiter autem quod dicitur, auferam de spiritu tuo tradamque
eis, non ad ipsam essentiam seu personam spiritus sancti referendum
est, cum indivisibilis sit: sed ad ipsius effectus, secundum quos in
nobis habitat, qui in homine possunt augeri et minui; non tamen ita
quod id quod subtrahitur uni, idem numero alteri conferatur sicut in
rebus corporalibus accidit; sed quia aliquid simile potest accrescere
uni in quo alii decrescit. Nec tamen requiritur quod ad hoc quod
accrescat uni, alteri subtrahatur: quia res spiritualis potest simul
absque detrimento cuiuslibet a pluribus possideri. Unde nec
intelligendum est quod de donis spiritualibus oportuerit aliquid
subtrahi Moysi ad hoc quod aliis conferretur, sed ad actum sive ad
officium referendum est: quia quod spiritus sanctus prius per solum
Moysen effecerat, postea per plures implevit. Sic etiam nec
Elisaeus petiit ut spiritus sancti essentia seu persona duplicata
augeretur: sed ut duos effectus spiritus sancti qui fuerant in Elia,
scilicet prophetia et operatio miraculorum, essent etiam in ipso.
Quamvis etiam non sit inconveniens quod effectum spiritus sancti unus
alio abundantius participet, secundum duplam vel quantamcumque aliam
proportionem: cum mensura utriusque sit finita. Non tamen hoc
praesumpsisset Elisaeus petere, ut in effectu spirituali superaret
magistrum.
9. Patet etiam ex consuetudine sacrae Scripturae quod per quandam
similitudinem humani animi passiones transferuntur in Deum: sicut
dicitur in Psalmo: iratus est furore dominus in populum suum.
Dicitur enim Deus iratus per similitudinem effectus: punit enim,
quod et irati faciunt; unde et ibidem subditur: et tradidit eos in
manus gentium. Sic et spiritus sanctus contristari dicitur per
similitudinem effectus: deserit enim peccatores, sicut contristati
deserunt contristantes.
10. Est etiam consuetus modus loquendi in sacra Scriptura ut illud
Deo attribuatur quod in homine facit: secundum illud Gen.
22-12: nunc cognovi quod timeas dominum, idest, nunc cognoscere
feci. Et hoc modo dicitur quod spiritus sanctus postulat, quia
postulantes facit: facit enim amorem Dei in cordibus nostris, ex quo
desideramus ipso frui, et desiderantes postulamus.
11. Cum autem spiritus sanctus procedat per modum amoris quo seipsum
Deus amat; eodem autem amore Deus se et alia propter suam bonitatem
amat: manifestum est quod ad spiritum sanctum pertinet amor quo Deus
nos amat. Similiter etiam et amor quo nos Deum amamus: cum nos Dei
faciat amatores, ut ex dictis patet. Et quantum ad utrumque,
spiritui sancto competit donari. Ratione quidem amoris quo Deus nos
amat, eo modo loquendi quo unusquisque dicitur dare amorem suum alicui
cum eum amare incipit:- quamvis Deus neminem ex tempore amare
incipiat, si respiciatur ad voluntatem divinam qua nos amat; effectus
tamen sui amoris ex tempore causatur in aliquo, cum eum ad se trahit.
Ratione autem amoris quo nos Deum amamus, quia hunc amorem spiritus
sanctus facit in nobis: unde secundum hunc amorem in nobis habitat, ut
ex dictis patet, et sic eum habemus ut cuius ope fruimur. Et quia hoc
est spiritui sancto a patre et filio, quod per amorem quem in nobis
causat, in nobis sit et habeatur a nobis, convenienter dicitur a patre
et filio nobis dari. Nec per hoc patre et filio minor ostenditur: sed
ab ipsis habet originem. Dicitur etiam et a seipso dari nobis,
inquantum amorem secundum quem nos inhabitat, simul cum patre et filio
in nobis causat.
12. Quamvis autem spiritus sanctus verus sit Deus, et veram
naturam divinam habeat a patre et filio, non tamen oportet quod filius
sit. Filius enim dicitur aliquis ex eo quod genitus est: unde, si
res aliqua naturam alterius ab eo acciperet non per genituram, sed per
alium quemcumque modum, ratione filiationis careret; ut puta si
aliquis homo, virtute sibi divinitus ad hoc concessa, faceret hominem
ex aliqua sui corporis parte, vel etiam exteriori modo, sicut facit
artificiata, productus homo producentis filius non diceretur, quia non
procederet ab eo ut natus. Processio autem spiritus sancti rationem
nativitatis non habet, ut supra ostensum est. Unde spiritus sanctus,
licet a patre et filio divinam naturam habeat, non tamen eorum filius
dici potest.
13. Quod autem in sola natura divina pluribus modis natura
communicatur, rationabile est. Quia in solo Deo eius operatio est
suum esse. Unde, cum in eo, sicut in qualibet intellectuali natura,
sit intelligere et velle, id quod procedit in eo per modum intellectus
ut verbum, aut amoris et voluntatis ut amor, oportet quod habet esse
divinum, et sit Deus. Et sic tam filius quam spiritus sanctus est
verus Deus.
14. Haec igitur de spiritus sancti divinitate dicta sint. Alia
vero quae circa eius processionem difficultatem habent, ex his quae de
nativitate filii dicta sunt, considerare oportet.
|
|