|
1. Quidam vero circa spiritus sancti processionem errare
inveniuntur, dicentes spiritum sanctum a filio non procedere. Et ideo
ostendendum est spiritum sanctum a filio procedere.
2. Manifestum est enim ex sacra Scriptura quod spiritus sanctus est
spiritus filii: dicitur enim Rom. 8-9: si quis spiritum Christi
non habet, hic non est eius. Sed ne aliquis posset dicere quod alius
sit spiritus qui procedit a patre, et alius qui est filii, ostenditur
ex verbis eiusdem apostoli quod idem spiritus sanctus sit patris et
filii. Nam hoc quod inductum est, si quis spiritum Christi non
habet, hic non est eius, subiunxit postquam dixerat, si spiritus Dei
habitat in nobis, et cetera. Non autem potest dici spiritus sanctus
esse spiritus Christi ex hoc solo quod eum habuit tanquam homo,
secundum illud Luc. 4-1, Iesus, plenus spiritu sancto,
regressus est a Iordane. Dicitur enim Galat. 4-6: quoniam estis
filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra,
clamantem, abba (pater). Ex hoc ergo spiritus sanctus nos facit
filios Dei, inquantum est spiritus filii Dei. Efficimur autem filii
Dei adoptivi per assimilationem ad filium Dei naturalem: secundum
illud Rom. 8-29: quos praescivit, et praedestinavit fieri
conformes imaginis filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus. Sic igitur est spiritus sanctus spiritus Christi,
inquantum est filius Dei naturalis. Non potest autem secundum aliam
habitudinem spiritus sanctus dici spiritus filii Dei nisi secundum
aliquam originem: quia haec sola distinctio in divinis invenitur.
Necesse est igitur dicere quod spiritus sanctus sic sit filii quod ab
eo procedat.
3. Item. Spiritus sanctus a filio mittitur: secundum illud Ioan.
15-26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre.
Mittens autem auctoritatem aliquam habet in missum. Oportet igitur
dicere quod filius habeat aliquam auctoritatem respectu spiritus
sancti. Non autem dominii vel maioritatis, sed secundum solam
originem. Sic igitur spiritus sanctus est a filio. Si quis autem
dicat quod etiam filius mittitur a spiritu sancto, quia dicitur Luc.
4-18.21, quod dominus dixit in se impletum illud Isaiae,
spiritus domini super me, evangelizare pauperibus misit me: sed
considerandum est quod filius a spiritu sancto mittitur secundum naturam
assumptam. Spiritus autem sanctus non assumpsit naturam creatam, ut
secundum eam possit dici missus a filio, vel filius habere auctoritatem
respectu ipsius. Relinquitur igitur quod respectu personae aeternae
filius super spiritum sanctum auctoritatem habeat.
4. Amplius. Ioan. 16-14, dicit filius de spiritu sancto:
ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Non autem potest dici
quod accipiat id quod est filii, non tamen accipiat a filio: utputa si
dicatur quod accipiat essentiam divinam, quae est filii a patre; unde
et subditur, omnia quaecumque habet pater, mea sunt. Propterea dixi
vobis quia de meo accipiet:- si enim omnia quae patris sunt et filii
sunt, oportet quod auctoritas patris, secundum quam est principium
spiritus sancti, sit et filii. Sicut ergo spiritus sanctus accipit de
eo quod est patris a patre, ita accipit de eo quod est filii a filio.
5. Ad hoc etiam induci possunt auctoritates doctorum Ecclesiae,
etiam Graecorum. Dicit enim Athanasius: spiritus sanctus a patre et
filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens. Cyrillus
etiam, in epistola sua, quam synodus Chalcedonensis recepit, dicit:
spiritus veritatis nominatur et est spiritus veritatis et profluit ab
eo, sicut denique et ex Deo patre. Didymus etiam dicit, in libro de
spiritu sancto: neque quid est aliud filius exceptis his quae ei dantur
a patre; neque alia est spiritus sancti substantia praeter id quod ei
datur a filio.
6. Ridiculosum est autem quod quidam concedunt spiritum sanctum esse
a filio, vel profluere ab ipso, sed non procedere ab ipso. Verbum
enim processionis inter omnia quae ad originem pertinent, magis
invenitur esse commune: quicquid enim quocumque modo est ab aliquo, ab
ipso procedere dicimus. Et quia divina melius per communia quam per
specialia designantur, verbum processionis in origine divinarum
personarum maxime est accommodum. Unde si concedatur quod spiritus
sanctus sit a filio, vel profluat ab eo, sequitur quod ab eo
procedat.
7. Item. Habetur in determinatione quinti Concilii: sequimur per
omnia sanctos patres et doctores Ecclesiae, Athanasium, Hilarium,
Basilium, Gregorium theologum et Gregorium Nyssenum, Ambrosium,
Augustinum, Theophilum, Ioannem Constantin., Cyrillum,
Leonem, Proclum: et suscipimus omnia quae de recta fide et
condamnatione haereticorum exposuerunt. Manifestum est autem ex multis
auctoritatibus Augustini, et praecipue in libro de Trinitate, et
super Ioannem, quod spiritus sanctus sit a filio. Oportet igitur
concedi quod spiritus sanctus sit a filio sicut et a patre.
8. Hoc etiam evidentibus rationibus apparet. In rebus enim, remota
materiali distinctione, quae in divinis personis locum habere non
potest, non inveniuntur aliqua distingui nisi per aliquam
oppositionem. Quae enim nullam oppositionem habent ad invicem, simul
esse possunt in eodem, unde per ea distinctio causari non potest:
album enim et triangulare, licet diversa sint, quia tamen non
opponuntur, in eodem esse contingit. Oportet autem supponere,
secundum fidei Catholicae documenta, quod spiritus sanctus a filio
distinguatur: aliter enim non esset Trinitas, sed dualitas in
personis. Oportet igitur huiusmodi distinctionem per aliquam
oppositionem fieri. Non autem oppositione affirmationis et
negationis: quia sic distinguuntur entia a non entibus. Nec etiam
oppositione privationis et habitus: quia sic distinguuntur perfecta ab
imperfectis. Neque etiam oppositione contrarietatis. Quia sic
distinguuntur quae sunt secundum formam diversa: nam contrarietas, ut
philosophi docent, est differentia secundum formam. Quae quidem
differentia divinis personis non convenit, cum earum sit una forma,
sicut una essentia: secundum illud apostoli, Philipp. 2-6, de
filio dicentis, qui cum in forma Dei esset, scilicet patris.
Relinquitur igitur unam personam divinam ab alia non distingui nisi
oppositione relationis: sic enim filius a patre distinguitur secundum
oppositionem relativam patris et filii. Non enim in divinis personis
alia relativa oppositio esse potest nisi secundum originem. Nam
relative opposita vel supra quantitatem fundatur, ut duplum et
dimidium; vel super actionem et passionem, ut dominus et servus,
movens et motum, pater et filius. Rursus, relativorum quae super
quantitatem fundantur, quaedam fundantur super diversam quantitatem,
ut duplum et dimidium, maius et minus; quaedam super ipsam unitatem,
ut idem, quod significat unum in substantia; et aequale, quod
significat unum in quantitate; et simile, quod significat unum in
qualitate. Divinae igitur personae distingui non possunt relationibus
fundatis super diversitatem quantitatis: quia sic tolleretur trium
personarum aequalitas. Neque iterum relationibus quae fundantur super
unum: quia huiusmodi relationes distinctionem non causant, immo magis
ad convenientiam pertinere inveniuntur, etsi forte aliqua eorum
distinctionem praesupponunt. In relationibus vero omnibus super
actionem vel passionem fundatis, semper alterum est ut subiectum, et
inaequale secundum virtutem, nisi solum in relationibus originis, in
quibus nulla minoratio designatur, eo quod invenitur aliquid producere
sibi simile et aequale secundum naturam et virtutem. Relinquitur
igitur quod divinae personae distingui non possunt nisi oppositione
relativa secundum originem. Oportet igitur quod, si spiritus sanctus
a filio distinguitur, quod sit ab eo: non enim est dicere quod filius
sit a spiritu sancto, cum spiritus sanctus magis filii esse dicatur,
et a filio detur.
9. Item. A patre est filius et spiritus sanctus. Oportet igitur
patrem referri et ad filium et ad spiritum sanctum ut principium ad id
quod est a principio. Refertur autem ad filium ratione paternitatis,
non autem ad spiritum sanctum: quia tunc spiritus sanctus esset
filius; paternitas enim non dicitur nisi ad filium. Oportet igitur in
patre esse aliam relationem qua referatur ad spiritum sanctum, et
vocetur spiratio. Similiter, cum in filio sit quaedam relatio qua
refertur ad patrem, quae dicitur filiatio, oportet quod in spiritu
sancto sit etiam alia relatio qua referatur ad patrem, et dicatur
processio. Et sic secundum originem filii a patre sint duae
relationes, una in originante, alia in originato, scilicet paternitas
et filiatio; et aliae duae ex parte originis spiritus sancti, scilicet
spiratio et processio. Paternitas igitur et spiratio non constituunt
duas personas, sed ad unam personam patris pertinent: quia non habent
oppositionem ad invicem. Neque igitur filiatio et processio duas
personas constituerent, sed ad unam pertinerent, nisi haberent
oppositionem ad invicem. Non est autem dare aliam oppositionem nisi
secundum originem. Oportet igitur quod sit oppositio originis inter
filium et spiritum sanctum, ita quod unus sit ab alio.
10. Adhuc. Quaecumque conveniunt in aliquo communi, si
distinguantur ad invicem, oportet quod distinguantur secundum aliquas
differentias per se, et non per accidens, pertinentes ad illud
commune: sicut homo et equus conveniunt in animali, et distinguuntur
ab invicem, non per album et nigrum, quae se habent per accidens ad
animal, sed per rationale et irrationale, quae per se animal
pertinent; quia, cum animal sit quod habet animam, oportet quod hoc
distinguatur per hoc quod est habere animam talem vel talem, utputa
rationalem vel irrationalem. Manifestum est autem quod filius et
spiritus sanctus conveniunt in hoc quod est esse ab alio, quia uterque
est a patre: et secundum hoc pater convenienter differt ab utroque,
inquantum est innascibilis. Si igitur spiritus sanctus distinguatur a
filio, oportet quod hoc sit per differentias quae per se dividant hoc
quod est ens ab alio. Quae quidem non possunt esse nisi differentiae
eiusdem generis scilicet ad originem pertinentes, ut unus eorum sit ab
alio. Relinquitur igitur quod ad hoc quod spiritus sanctus
distinguatur a filio, necesse est quod sit a filio.
11. Amplius. Si quis dicat spiritum sanctum distingui a filio,
non quia sit a filio, sed propter diversam originem utriusque a
patre:- in idem hoc realiter redire necesse est. Si enim spiritus
sanctus est alius a filio, oportet quod alia sit origo vel processio
utriusque. Duae autem origines non possunt distingui nisi per
terminum, vel principium, vel subiectum. Sicut origo equi differt ab
origine bovis ex parte termini: secundum quod hae duae origines
terminantur ad naturas specie diversas. Ex parte autem principii: ut
si supponamus in eadem specie animalis quaedam generari ex virtute
activa solis tantum; quaedam autem, simul cum hac, ex virtute activa
seminis. Ex parte vero subiecti, differt generatio huius equi et
illius secundum quod natura speciei in diversa materia recipitur. Haec
autem distinctio quae est ex parte subiecti, in divinis personis locum
habere non potest: cum sint omnino immateriales. Similiter etiam ex
parte termini, ut ita liceat loqui, non potest esse processionum
distinctio: quia unam et eandem divinam naturam quam accipit filius
nascendo, accipit spiritus sanctus procedendo. Relinquitur igitur
quod utriusque originis distinctio esse non potest nisi ex parte
principii. Manifestum est autem quod principium originis filii est
pater solus. Si igitur processionis spiritus sancti principium sit
solus pater, non erit alia processio spiritus sancti a generatione
filii: et sic nec spiritus sanctus distinctus a filio. Ad hoc igitur
quod sint aliae processiones et alii procedentes, necesse est dicere
quod spiritus sanctus non sit a solo patre, sed a patre et filio.
12. Si quis vero iterum dicat quod differunt processiones secundum
principium inquantum pater producit filium per modum intellectus ut
verbum, spiritum autem sanctum per modum voluntatis quasi amorem:-
secundum hoc oportebit dici quod secundum differentiam voluntatis et
intellectus in Deo patre distinguantur duae processiones et duo
procedentes. Sed voluntas et intellectus in Deo patre non
distinguuntur secundum rem, sed solum secundum rationem: ut in primo
libro ostensum est. Sequitur igitur quod duae processiones et duo
procedentes differant solum ratione. Ea vero quae solum ratione
differunt, de se invicem praedicantur: verum enim dicetur quod divina
voluntas est intellectus eius, et e converso. Verum ergo, erit
dicere quod spiritus sanctus est filius et e converso: quod est
Sabellianae impietatis. Non igitur sufficit ad distinctionem spiritus
sancti et filii dicere quod filius procedat per modum intellectus, et
spiritus sanctus per modum voluntatis, nisi cum hoc dicatur quod
spiritus sanctus sit a filio.
13. Praeterea. Ex hoc ipso quod dicitur quod spiritus sanctus
procedit per modum voluntatis, et filius per modum intellectus,
sequitur quod spiritus sanctus sit a filio. Nam amor procedit a
verbo: eo quod nihil amare possumus nisi verbo cordis illud
concipiamus.
14. Item. Si quis diversas species rerum consideret, in eis
quidam ordo ostenditur: prout viventia sunt supra non viventia, et
animalia supra plantas, et homo super alia animalia, et in singulis
horum diversi gradus inveniuntur secundum diversas species; unde et
Plato species rerum dixit esse numeros qui specie variantur per
additionem vel subtractionem unitatis. Unde in substantiis
immaterialibus non potest esse distinctio nisi secundum ordinem. In
divinis autem personis, quae sunt omnino immateriales, non potest esse
alius ordo nisi originis. Non igitur sunt duae personae ab una
procedentes, nisi una earum procedat ab altera. Et sic oportet
spiritum sanctum procedere a filio.
15. Adhuc. Pater et filius, quantum ad unitatem essentiae, non
differunt nisi in hoc quod hic est pater et hic est filius. Quicquid
igitur praeter hoc est, commune est patri et filio. Esse autem
principium spiritus sancti est praeter rationem paternitatis et
filiationis: nam alia relatio est qua pater est pater, et qua pater
est principium spiritus sancti, ut supra dictum est. Esse igitur
principium spiritus sancti est commune patri et filio.
16. Amplius. Quicquid non est contra rationem alicuius, non est
impossibile ei convenire, nisi forte per accidens. Esse autem
principium spiritus sancti non est contra rationem filii. Neque
inquantum est Deus: quia pater est principium spiritus sancti. Neque
inquantum est filius: eo quod alia est processio spiritus sancti et
filii; non est autem repugnans id quod est a principio secundum unam
processionem, esse principium processionis alterius. Relinquitur
igitur quod non sit impossibile filium esse principium spiritus sancti.
Quod autem non est impossibile, potest esse. In divinis autem non
differt esse et posse. Ergo filius est principium spiritus sancti.
|
|