|
1. Quidam vero, pertinaciter veritati resistere volentes, quaedam
in contrarium inducunt, quae vix responsione sunt digna. Dicunt enim
quod dominus, de processione spiritus sancti loquens, eum a patre
procedere dixit, nulla mentione facta de filio: ut patet Ioan.
15-26, ubi dicitur: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam
vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit. Unde, cum
de Deo nihil sit sentiendum nisi quod in Scriptura traditur, non est
dicendum quod spiritus sanctus procedat a filio.
2. Sed hoc omnino frivolum est. Nam propter unitatem essentiae,
quod in Scripturis de una persona dicitur, et de alia oportet
intelligi, nisi repugnet proprietati personali ipsius, etiam si dictio
exclusiva adderetur. Licet enim dicatur, Matth. 11-27, quod
nemo novit filium nisi pater, non tamen a cognitione filii vel ipse
filius, vel spiritus sanctus excluditur. Unde etiam si diceretur in
Evangelio quod spiritus sanctus non procedit nisi a patre, non per hoc
removeretur quin procederet a filio: cum hoc proprietati filii non
repugnet, ut ostensum est. Nec est mirum si dominus spiritum sanctum
a patre procedere dixit, de se mentione non facta: quia omnia ad
patrem referre solet, a quo habet quicquid habet; sicut cum dicit,
Ioan. 7-16: mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me,
patris. Et multa huiusmodi in verbis domini inveniuntur, ad
commendandam in patre auctoritatem principii. Nec tamen in auctoritate
praemissa omnino reticuit se esse spiritus sancti principium: cum dixit
eum spiritum veritatis, se autem prius dixerat veritatem.
3. Obiiciunt etiam quod in quibusdam Conciliis invenitur sub
interminatione anathematis prohibitum ne aliquid addatur in symbolo in
Conciliis ordinato: in quo tamen de processione spiritus sancti a
filio mentio non habetur. Unde arguunt Latinos anathematis reos, qui
hoc in symbolo addiderunt.
4. Sed haec efficaciam non habent. Nam in determinatione synodi
Chalcedonensis, dicitur quod patres apud Constantinopolim congregati
doctrinam Nicaenae synodi corroboraverunt, non quasi aliquid minus
esset inferentes, sed de spiritu sancto intellectum eorum, adversum
eos qui dominum eum respuere tentaverunt, Scripturarum testimoniis
declarantes. Et similiter dicendum est quod processio spiritus sancti
a filio implicite continetur in Constantinopolit. symbolo, in hoc
quod ibi dicitur quod procedit a patre: quia quod de patre
intelligitur, oportet et de filio intelligi, ut dictum est. Et ad
hoc addendum suffecit auctoritas Romani pontificis, per quam etiam
inveniuntur antiqua Concilia esse confirmata.
5. Inducunt etiam quod spiritus sanctus, cum sit simplex, non
potest esse a duobus; et quod spiritus sanctus, si perfecte procedat a
patre, non procedit a filio; et alia huiusmodi. Quae facile est
solvere etiam parum in theologicis exercitato. Nam pater et filius
sunt unum principium spiritus sancti, propter unitatem divinae
virtutis, et una productione producunt spiritum sanctum: sicut etiam
tres personae sunt unum principium creaturae, et una actione creaturam
producunt.
|
|