|
1. Ex his igitur quae dicta sunt, accipere oportet quod in divina
natura tres personae subsistunt, pater et filius et spiritus sanctus,
et quod hi tres sunt unus Deus, solis relationibus ad invicem
distincti. Pater enim a filio distinguitur paternitatis relatione, et
innascibilitate; filius autem a patre relatione filiationis; pater
autem et filius a spiritu sancto spiratione, ut dicatur; spiritus
autem sanctus a patre et filio processione amoris, qua ab utroque
procedit.
2. Praeter has tres personas non est quartam in divina natura
ponere. Personae enim divinae, cum in essentia conveniant, non
possunt distingui nisi per relationem originis, ut ex dictis patet.
Has autem originis relationes accipere oportet, non secundum
processionem in exteriora tendentem, sic enim procedens non esset
coessentiale suo principio: sed oportet quod processio interius
consistat. Quod autem aliquid procedat manens intra suum principium,
invenitur solum in operatione intellectus et voluntatis, ut ex dictis
patet. Unde personae divinae multiplicari non possunt nisi secundum
quod exigit processio intellectus et voluntatis in Deo. Non est autem
possibile quod in Deo sit nisi una processio secundum intellectum: eo
quod suum intelligere est unum et simplex et perfectum, quia
intelligendo se intelligit omnia alia. Et sic non potest esse in Deo
nisi una verbi processio. Similiter autem oportet et processionem
amoris esse unam tantum: quia etiam divinum velle est unum et simplex,
amando enim se amat omnia alia. Non est igitur possibile quod sint in
Deo nisi duae personae procedentes: una per modum intellectus ut
verbum, scilicet filius; et alia per modum amoris, ut spiritus
sanctus. Est etiam et una persona non procedens, scilicet pater.
Solum igitur tres personae in Trinitate esse possunt.
3. Item. Si secundum processionem oportet personas divinas
distingui; modus autem personae quantum ad processiones non potest esse
nisi triplex; ut scilicet sit aut omnino non procedens, quod patris
est; aut a non procedente procedens, quod filii est; aut a procedente
procedens, quod spiritus sancti est: impossibile est igitur ponere
plures quam tres personas.
4. Licet autem in aliis viventibus possint relationes originis
multiplicari, ut scilicet sint in natura humana plures patres et plures
filii, in divina natura hoc omnino impossibile est esse. Nam
filiatio, cum in una natura sit unius speciei, non potest multiplicari
nisi secundum materiam aut subiectum, sicut est etiam de aliis formis.
Unde, cum in Deo non sit materia aut subiectum; et ipsae relationes
sint subsistentes, ut ex supra dictis patet: impossibile est quod in
Deo sint plures filiationes. Et eadem ratio est de aliis. Et sic in
Deo sunt solum tres personae.
5. Si quis autem obiiciens dicat quod in filio, cum sit perfectus
Deus, est virtus intellectiva perfecta, et sic potest producere
verbum; et similiter, cum in spiritu sancto sit bonitas infinita,
quae est communicationis principium, poterit alteri divinae personae
naturam divinam communicare:- considerare debet quod filius est Deus
ut genitus, non ut generans: unde virtus intellectiva est in eo ut in
procedente per modum verbi, non ut in producente verbum. Et
similiter, cum spiritus sanctus sit Deus ut procedens, est in eo
bonitas infinita ut in persona accipiente, non ut in communicante
alteri bonitatem infinitam. Non enim distinguuntur ab invicem nisi
solis relationibus, ut ex supra dictis patet. Tota igitur plenitudo
divinitatis est in filio, et eadem numero quae est in patre: sed cum
relatione nativitatis, sicut in patre cum relatione generationis
activae. Unde, si relatio patris attribueretur filio, omnis
distinctio tolleretur. Et eadem ratio est de spiritu sancto.
6. Huius autem divinae Trinitatis similitudinem in mente humana
possumus considerare. Ipsa enim mens, ex hoc quod se actu
intelligit, verbum suum concipit in seipsa: quod nihil aliud est quam
ipsa intentio intelligibilis mentis, quae et mens intellecta dicitur,
in mente existens. Quae dum ulterius seipsam amat, seipsam producit
in voluntate ut amatum. Ulterius autem non procedit intra se, sed
concluditur circulo, dum per amorem redit ad ipsam substantiam a qua
processio incoeperat per intentionem intellectam: sed fit processio ad
exteriores effectus, dum ex amore sui procedit ad aliquid faciendum.
Et sic tria in mente inveniuntur: mens ipsa, quae est processionis
principium, in sua natura existens; et mens concepta in intellectu;
et mens amata in voluntate. Non tamen haec tria sunt una natura: quia
intelligere mentis non est eius esse, nec eius velle est eius esse aut
intelligere. Et propter hoc etiam mens intellecta et mens amata non
sunt personae: cum non sint subsistentes. Mens etiam ipsa, in sua
natura existens, non est persona: cum non sit totum quod subsistit,
sed pars subsistentis, scilicet hominis.
7. In mente igitur nostra invenitur similitudo Trinitatis divinae
quantum ad processionem, quae multiplicat Trinitatem cum ex dictis
manifestum sit esse in divina natura Deum ingenitum, qui est totius
divinae processionis principium, scilicet patrem; et Deum genitum per
modum verbi in intellectu concepti, scilicet filium; et Deum per
modum amoris procedentem, scilicet spiritum sanctum. Ulterius autem
intra divinam naturam nulla processio invenitur, sed solum processio in
exteriores effectus. In hoc autem deficit a repraesentatione divinae
Trinitatis, quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unius
naturae, et singulis horum est persona perfecta, eo quod intelligere
et velle sunt ipsum esse divinum, ut ostensum est. Et propter hoc,
sic consideratur divina similitudo in homine sicut similitudo Herculis
in lapide: quantum ad repraesentationem formae, non quantum ad
convenientiam naturae. Unde et in mente hominis dicitur esse imago
Dei: secundum illud Gen. 1-26: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram.
8. Invenitur etiam in aliis rebus divinae Trinitatis similitudo:
prout quaelibet res in sua substantia una est: et specie quadam
formatur; et ordinem aliquem habet. Sicut autem ex dictis patet,
conceptio intellectus in esse intelligibili est sicut informatio speciei
in esse naturali: amor autem est sicut inclinatio vel ordo in re
naturali. Unde et species naturalium rerum a remotis repraesentat
filium: ordo autem spiritum sanctum. Et ideo, propter remotam
repraesentationem et obscuram in irrationabilibus rebus, dicitur in eis
esse Trinitatis vestigium, non imago: secundum illud Iob 11-7:
numquid vestigia Dei comprehendes et cetera.
9. Et haec de divina Trinitate ad praesens dicta sufficiant.
|
|