|
1. Quoniam autem supra, cum de generatione divina ageretur, dictum
est Dei filio, domino Iesu Christo, quaedam secundum divinam
naturam, quaedam secundum humanam convenire, quam ex tempore
assumendo, Dei aeternus filius voluit incarnari: de ipso nunc
incarnationis mysterio restat dicendum. Quod quidem inter divina opera
maxime rationem excedit: nihil enim mirabilius excogitari potest
divinitus factum quam quod verus Deus, Dei filius, fieret homo
verus. Et quia inter omnia mirabilissimum est, consequitur quod ad
huius maxime mirabilis fidem omnia alia miracula ordinentur: cum id
quod est in unoquoque genere maximum, causa aliorum esse videatur.
2. Hanc autem Dei incarnationem mirabilem, auctoritate divina
tradente, confitemur. Dicitur enim Ioan. 1-14: verbum caro
factum est, et habitavit in nobis.- Et apostolus Paulus,
Philipp. 2, dicit, de filio Dei loquens: cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo: sed
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo.
3. Hoc etiam ipsius domini Iesu Christi verba manifeste ostendunt:
cum de se quandoque loquatur humilia et humana, ut est illud, pater
maior me est, et tristis est anima mea usque ad mortem, quae ei
secundum humanitatem assumptam conveniunt; quandoque vero sublimia et
divina, ut est illud, ego et pater unum sumus, et omnia quae habet
pater, mea sunt, quae certum est ei secundum naturam divinam
competere.
4. Ostendunt etiam hoc ipsius domini facta quae de ipso leguntur.
Quod enim timuit, tristatus est, esuriit, mortuus est, pertinet ad
humanam naturam. Quod propria potestate infirmos sanavit, quod
mortuos suscitavit, et quod elementis mundi efficaciter imperavit,
quod Daemones expulit, quod peccata dimisit, quod a mortuis cum
voluit resurrexit, quod denique caelos ascendit divinam in eo virtutem
demonstrant.
|
|