|
1. Quidam autem, Scripturarum sensum depravantes, circa domini
nostri Iesu Christi divinitatem et humanitatem perversum sensum
conceperunt.
2. Fuerunt enim quidam, ut Ebion et Cerinthus, et postea Paulus
Samosatenus et Photinus, qui in Christo solum naturam humanam
confitentur; divinitatem vero non per naturam, sed per quandam
excellentem divinae gloriae participationem, quam per opera meruerat,
in eo fuisse confingunt, ut superius dictum est.
3. Sed, ut alia praetermittamus quae contra positionem huiusmodi
dicta sunt superius, haec positio incarnationis mysterium tollit.
4. Non enim, secundum positionem huiusmodi, Deus carnem
assumpsisset, ut fieret homo: sed magis homo carnalis Deus factus
fuisset. Et sic non verum esset quod Ioannes dicit. Verbum caro
factum est: sed magis e contrario, caro verbum facta fuisset.
5. Similiter etiam non convenirent Dei filio exinanitio aut
descensio, sed magis homini glorificatio et ascensio, et sic non verum
esset quod apostolus dicit, qui cum in forma Dei esset, exinanivit
semetipsum formam servi accipiens: sed sola exaltatio hominis in
divinam gloriam, de qua postmodum subditur, propter quod et Deus
exaltavit illum.
6. Neque verum esset quod dominus dicit, descendi de caelo, sed
solum quod ait, ascendo ad patrem meum: cum tamen utrumque Scriptura
coniungat. Dicit enim dominus, Ioan. 3-13: nemo ascendit in
caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo;
et Ephes. 4-10, qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes
caelos.
7. Sic etiam non conveniret filio quod missus esset a patre neque
quod a patre exiverit ut veniret in mundum, sed solum quod ad patrem
iret: cum tamen ipse utrumque coniungat, dicens, Ioan. 16-5,
vado ad eum qui misit me; et iterum 28, exivi a patre et veni in
mundum et iterum relinquo mundum et vado ad patrem; in quorum utroque
et humanitas et divinitas comprobatur.
|
|