|
1. Fuerunt autem et alii qui, veritate incarnationis negata,
quandam fictitiam incarnationis similitudinem introduxerunt. Dixerunt
enim Manichaei Dei filium non verum corpus, sed phantasticum
assumpsisse. Unde nec verus homo esse potuit, sed apparens: neque ea
quae secundum hominem gessit, sicut quod natus est, quod comedit,
bibit, ambulavit, passus est et sepultus, in veritate fuisse, sed in
quadam simulatione, consequitur. Et sic patet quod totum
incarnationis mysterium ad quandam fictionem deducunt.
2. Haec autem positio primo quidem Scripturae auctoritatem evacuat.
Cum enim carnis similitudo caro non sit, neque similitudo ambulationis
ambulatio, et in ceteris similiter, mentitur Scriptura dicens,
verbum caro factum est, si solum phantastica caro fuit. Mentitur
etiam dicens Iesum Christum ambulasse, comedisse, mortuum fuisse et
sepultum, si haec in sola phantastica apparitione contigerunt. Si
autem vel in modico auctoritati sacrae Scripturae derogetur, iam nihil
fixum in fide nostra esse poterit, quae sacris Scripturis innititur,
secundum illud Ioan. 20-31: haec scripta sunt ut credatis.
3. Potest autem aliquis dicere Scripturae quidem sacrae veritatem
non deesse, dum id quod apparuit, refert ac si factum fuisset: quia
rerum similitudines aequivoce ac figurate ipsarum rerum nominibus
nuncupantur, sicut homo pictus aequivoce dicitur homo; et ipsa sacra
Scriptura consuevit hoc modo loquendi uti, ut est illud I Cor.
10-4, petra autem erat Christus. Plurima autem corporalia in
Scripturis de Deo inveniuntur dici propter similitudinem solam: sicut
quod nominatur agnus vel leo, vel aliquid huiusmodi.
4. Sed licet rerum similitudines aequivoce rerum sibi nomina interdum
assumant, non tamen competit sacrae Scripturae ut narrationem unius
facti totam sub tali aequivocatione proponat, ita quod ex aliis
Scripturae locis manifesta veritas haberi non possit: quia ex hoc non
eruditio hominum, sed magis deceptio sequeretur; cum tamen apostolus
dicat, Rom. 15-4, quod quaecumque scripta sunt, ad nostram
doctrinam scripta sunt; et II Tim. 3-16, omnis Scriptura
divinitus inspirata utilis est ad docendum et erudiendum. Esset
praeterea tota evangelica narratio poetica et fabularis, si rerum
similitudines apparentes quasi res ipsas narraret: cum tamen dicatur
II Petr. 1-16: non enim indoctas fabulas secuti notam fecimus
vobis domini nostri Iesu Christi virtutem.
5. Sicubi vero Scriptura narrat aliqua quae apparentiam et non rerum
existentiam habuerunt, ex ipso more narrationis hoc intelligere facit.
Dicitur enim Gen. 18-2: cumque elevasset oculos, Abraham
scilicet, apparuerunt tres viri, ex quo datur intelligi quod secundum
apparentiam viri fuerunt. Unde et in eis Deum adoravit et deitatem
confessus est, dicens, 27 loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et
cinis; et iterum, 25 non est tuum hoc, qui iudicas omnem terram.
Quod vero Isaias et Ezechiel et alii prophetae aliqua descripserunt
quae imaginarie visa sunt, errorem non generat: quia huiusmodi ponunt
non in narratione historiae, sed in descriptione prophetiae. Et tamen
semper aliquid addunt per quod apparitio designatur: sicut Isaiae
6-1, vidi dominum sedentem etc.; Ezech. 1-3, facta est super
me manus domini et vidi etc., Ezech. 8-3, emissa similitudo
manus apprehendit me et adduxit et veni in Ierusalem in visione Dei.
6. Quod etiam aliqua in Scripturis de rebus divinis per
similitudinem dicuntur, errorem generare non potest. Tum quia
similitudines sumuntur a rebus tam vilibus ut manifestum sit quod haec
secundum similitudinem, et non secundum rerum existentiam dicuntur.
Tum quia inveniuntur aliqua proprie dicta in Scripturis per quae
veritas expresse manifestatur quae sub similitudinibus in locis aliis
occultatur. Quod quidem in proposito non accidit: nam nulla
Scripturae auctoritas veritatem eorum quae de humanitate Christi
leguntur, excludit.
7. Forte autem quis dicat quod hoc datur intelligi per hoc quod
apostolus dicit, Rom. 8-3: misit Deus filium suum in
similitudinem carnis peccati. Vel per hoc quod dicit Philipp.
2-7: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Hic autem sensus per ea quae adduntur excluditur. Non enim dicit
solum in similitudinem carnis, sed addit peccati: quia Christus veram
quidem carnem habuit, sed non carnem peccati, quia in eo peccatum non
fuit, sed similem carni peccati, quia carnem passibilem habuit,
qualis est facta caro hominis ex peccato. Similiter fictionis
intellectus excluditur ab hoc quod dicit in similitudinem hominum
factus, per hoc quod dicitur, formam servi accipiens. Manifestum est
enim formam pro natura poni, et non pro similitudine, ex hoc quod
dixerat, qui cum in forma Dei esset, ubi pro natura ponitur forma:
non enim ponunt quod Christus fuerit similitudinarie Deus.
Excluditur etiam fictionis intellectus per hoc quod subdit, factus
obediens usque ad mortem. Non ergo similitudo accipitur pro
similitudine apparentiae, sed pro naturali similitudine speciei: sicut
omnes homines similes specie dicuntur.
8. Magis autem sacra Scriptura expresse phantasmatis suspicionem
excludit. Dicitur enim Matth. 14-26, quod videntes discipuli
Iesum ambulantem supra mare, turbati sunt, dicentes, quia phantasma
est, et prae timore clamaverunt. Quam quidem eorum suspicionem
dominus consequenter removit: unde subditur, 27 statimque Iesus
locutus est eis, dicens: habete fiduciam, ego sum, nolite timere.
Quamvis non rationabile videatur quod aut discipulos lateret quod non
nisi corpus phantasticum assumpsisset, cum eos ad hoc elegerit ut de eo
testimonium perhiberent veritatis ex his quae viderant et audierant:
aut si eos non latebat, aestimatio phantasmatis non incussisset tunc
eis timorem.
9. Adhuc autem expressius suspicionem phantastici corporis a mentibus
discipulorum removit dominus post resurrectionem. Dicitur enim Lucae
ult. quod discipuli, conturbati et conterriti, aestimabant se
spiritum videre, dum scilicet viderunt Iesum. Et dixit eis: quid
turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte
manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum. Palpate et videte: quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Frustra
enim se palpandum praebuit, si non nisi corpus phantasticum habuisset.
10. Item. Apostoli seipsos idoneos Christi testes ostendunt:
dicit enim Petrus, Act. 10-40 hunc, scilicet Iesum, Deus
suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo,
sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus
cum illo postquam resurrexit a mortuis. Et Ioannes apostolus, in
principio suae epistolae, dicit: quod vidimus oculis nostris, quod
perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, hoc
testamur. Non potest autem efficax sumi testimonium veritatis per ea
quae non in rei existentia, sed solum in apparentia sunt gesta. Si
igitur corpus Christi fuit phantasticum, et non vere manducavit et
bibit, neque vere visus est et palpatus, sed phantastice tantum,
invenitur non esse idoneum testimonium apostolorum de Christo. Et sic
inanis est eorum praedicatio, inanis est et fides nostra, ut dicit
Paulus I Cor. 15-14.
11. Amplius autem, si Christus verum corpus non habuit, non vere
mortuus est. Ergo nec vere resurrexit. Sunt igitur apostoli falsi
testes Christi, praedicantes mundo ipsum resurrexisse. Unde
apostolus ibidem dicit: 15 invenimur autem et falsi testes Dei:
quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Iesus,
quem non suscitavit.
12. Praeterea. Falsitas non est idonea via ad veritatem: secundum
illud Eccli. 34-4: a mendace quid verum dicetur? Adventus autem
Christi in mundum ad veritatis manifestationem fuit: dicit enim ipse,
Ioan. 18-37: ego autem in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut
testimonium perhibeam veritati. Non igitur in Christo fuit aliqua
falsitas. Fuisset autem si ea quae dicuntur de ipso, in apparentia
tantum fuissent: nam falsum est quod non est ut videtur. Omnia igitur
quae de Christo dicuntur, secundum rei existentiam fuerunt.
13. Adhuc. Rom. 5-9, dicitur quod iustificati sumus in
sanguine Christi; et Apoc. 5-9, dicitur: redemisti nos,
domine, in sanguine tuo. Si igitur Christus non habuit verum
sanguinem, neque vere pro nobis ipsum fudit. Neque igitur vere
iustificati, neque vere redempti sumus. Ad nihil igitur utile est
esse in Christo.
14. Item. Si non nisi phantasia intelligendus est adventus
Christi in mundum, nihil novum in Christi adventu accidit: nam et in
veteri testamento Deus apparuit Moysi et prophetis secundum
multiplices figuras, ut etiam Scriptura novi testamenti testatur.
Hoc autem totam doctrinam novi testamenti evacuat. Non igitur corpus
phantasticum, sed verum filius Dei assumpsit.
|
|