|
1. Considerandum tamen quod praedictis nominibus divina Scriptura
utitur etiam ad creationem rerum ostendendam: dicitur enim Iob
38-29 quis est pluviae pater? Vel quis genuit stillas roris? De
cuius utero egressa est glacies? Et gelu de caelo quis genuit? Ne
igitur nihil aliud ex paternitatis, filiationis et generationis
vocabulis intelligeretur quam creationis efficacia, addidit Scripturae
auctoritas ut eum quem filium et genitum nominabat, etiam Deum esse
non taceret, ut sic praedicta generatio aliquid amplius quam creatio
intelligeretur. Dicitur enim Ioan. 1-1: in principio erat
verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Et quod
verbi nomine filius intelligatur, ex consequentibus ostenditur: nam
subdit: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus
gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Et Paulus dicit,
Tit. 3-4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri
Dei.
2. Hoc etiam veteris testamenti Scriptura non tacuit, Christum
Deum nominans. Dicitur enim in Psalmo: sedes tua, Deus, in
saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui: dilexisti
iustitiam, et odisti iniquitatem. Et quod ad Christum dicatur,
patet per id quod subditur: propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo laetitiae prae consortibus tuis. Et Isaiae 9-6 dicitur:
parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est
principatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis,
consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.
3. Sic igitur ex sacra Scriptura docemur filium Dei, a Deo
genitum, Deum esse. Filium autem Dei Iesum Christum Petrus
confessus est, ei dicens: tu es Christus, filius Dei vivi. Ipse
igitur et unigenitus est, et Deus est.
|
|