|
1. His autem et Valentinus propinque de mysterio incarnationis
sensit. Dixit enim quod Christus non terrenum corpus habuit, sed de
caelo portavit: et quod nihil de virgine matre accepit, sed per eam
quasi aquaeductum transivit. Occasionem autem sui erroris ex quibusdam
verbis sacrae Scripturae accepisse videtur. Dicitur enim Ioan.
3-13 nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius
hominis, qui est in caelo (...). Qui de caelo venit, super
omnes est. Et Ioan. 6-38, dicit dominus: descendi de caelo,
non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Et
I Cor. 15-47: primus homo de terra, terrenus; secundus homo
de caelo, caelestis. Quae omnia sic intelligi volunt ut Christus de
caelo etiam secundum corpus descendisse credatur.
2. Procedit autem tam haec Valentini positio, quam Manichaeorum
praemissa, ex una falsa radice: quia credebant quod haec omnia terrena
a Diabolo sint creata. Unde, cum filius Dei in hoc apparuerit ut
dissolvat opera Diaboli, sicut dicitur I Ioan. 3-8, non ei
competebat ut de creatura Diaboli corpus assumeret: cum etiam Paulus
dicat, II Cor. 6-14 quae societas lucis ad tenebras? Quae
autem conventio Christi ad Belial?
3. Et quia quae ab eadem radice procedunt, similes fructus
producunt, in idem falsitatis inconveniens relabitur haec positio cum
praedicta. Uniuscuiusque enim speciei sunt determinata essentialia
principia, materiam dico et formam, ex quibus constituitur ratio
speciei in his quae sunt ex materia et forma composita. Sed sicut caro
humana et os et huiusmodi sunt materia propria hominis, ita ignis,
aer, aqua et terra, et huiusmodi, qualia sentimus, sunt materia
carnis et ossis et huiusmodi partium. Si igitur corpus Christi non
fuit terrenum, non fuit in ipso vera caro et verum os, sed omnia
secundum apparentiam tantum. Et ita etiam non fuit verus homo, sed
apparens: cum tamen, ut dictum est, ipse dicat: spiritus carnem et
ossa non habet, sicut me videtis habere.
4. Adhuc. Corpus caeleste secundum suam naturam est incorruptibile
et inalterabile, et extra suum ubi non potest transferri. Non autem
decuit quod Dei filius dignitati naturae assumptae aliquid detraheret,
sed magis quod eam exaltaret. Non igitur corpus caeleste aut
incorruptibile ad inferiora portavit, sed magis assumptum terrenum
corpus et passibile incorruptibile reddidit et caeleste.
5. Item. Apostolus dicit, Rom. 1-3, de filio Dei, quod
factus est ex semine David secundum carnem. Sed corpus David
terrenum fuit. Ergo et corpus Christi.
6. Amplius. Idem apostolus dicit, Galat. 4-4, quod Deus
misit filium suum factum ex muliere. Et Matth. 1-16, dicitur
quod Iacob genuit Ioseph, virum Mariae, de qua natus est Iesus,
qui vocatur Christus. Non autem vel ex ea factus, vel de ea natus
diceretur, si solum per eam sicut per fistulam transisset, nihil ex ea
assumens. Ex ea igitur corpus assumpsit.
7. Praeterea. Non posset dici mater Iesu Maria, quod
Evangelista testatur, nisi ex ea aliquid accepisset.
8. Adhuc. Apostolus dicit, Hebr. 2-11 qui sanctificat,
scilicet Christus, et qui sanctificantur, scilicet fideles Christi,
ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur eos vocare fratres,
dicens: narrabo nomen tuum fratribus meis. Et infra: 14 quia ergo
pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit
eisdem. Si autem Christus corpus caeleste solum habuit, manifestum
est, cum nos corpus terrenum habeamus, quod non sumus ex uno cum
ipso, et per consequens neque fratres eius possumus dici. Neque etiam
ipse participavit carni et sanguini: nam notum est quod caro et sanguis
ex elementis inferioribus componuntur, et non sunt naturae caelestis.
Patet igitur contra apostolicam sententiam praedictam positionem esse.
9. Ea vero quibus innituntur, manifestum est frivola esse. Non
enim Christus descendit de caelo secundum corpus aut animam, sed
secundum quod Deus. Et hoc ex ipsis verbis domini accipi potest.
Cum enim diceret, Ioan. 3-13, nemo ascendit in caelum nisi qui
descendit de caelo, adiunxit, filius hominis, qui est in caelo: in
quo ostendit se ita descendisse de caelo quod tamen in caelo esse non
desierit. Hoc autem proprium deitatis est, ut ita in terris sit quod
et caelum impleat: secundum illud Ier. 23-24: caelum et terram
ego impleo. Non ergo filio Dei, inquantum Deus est, descendere de
caelo competit secundum motum localem: nam quod localiter movetur, sic
ad unum locum accedit quod recedit ab altero. Dicitur igitur filius
Dei descendisse secundum hoc quod terrenam substantiam sibi copulavit:
sicut et apostolus eum exinanitum dicit, inquantum formam servi
accepit, ita tamen quod divinitatis naturam non perdidit.
10. Id vero quod pro radice huius positionis assumunt, ex
superioribus patet esse falsum. Ostensum est enim in secundo libro
quod ista corporalia non a Diabolo, sed a Deo sunt facta.
|
|