|
1. Irrationabilius autem his circa incarnationis mysterium
Apollinaris erravit in hoc tamen cum praedictis concordans, quod
corpus Christi non fuit de virgine assumptum, sed, quod est magis
impium, aliquid verbi dicit in carnem Christi fuisse conversum:
occasionem erroris sumens ex eo quod dicitur Ioan. 1-14, verbum
caro factum est, quod sic intelligendum putavit quasi ipsum verbum sit
conversum in carnem, sicut et intelligitur illud quod legitur Ioan.
2-9, ut gustavit architriclinus aquam vinum factam, quod ea ratione
dicitur, quia conversa est aqua in vinum.
2. Huius autem erroris impossibilitatem ex his quae supra ostensa
sunt, facile est deprehendere. Ostensum est enim supra quod Deus
omnino immutabilis est. Omne autem quod in aliud convertitur,
manifestum est mutari. Cum igitur verbum Dei sit verus Deus, ut
ostensum est, impossibile est quod verbum Dei fuerit in carnem
mutatum.
3. Item. Verbum Dei, cum sit Deus, simplex est: ostensum est
enim supra in Deo compositionem non esse. Si igitur aliquid verbi
Dei sit conversum in carnem, oportet totum verbum conversum esse.
Quod autem in aliud convertitur, desinit esse id quod prius fuit:
sicut aqua conversa in vinum, iam non est aqua sed vinum. Igitur post
incarnationem, secundum positionem praedictam, verbum Dei penitus non
erit. Quod apparet impossibile: tum ex hoc quod verbum Dei est
aeternum, secundum illud Ioan. 1-1, in principio erat verbum;
tum quia post incarnationem Christus verbum Dei dicitur, secundum
illud Apoc. 19-13, vestitus erat veste aspersa sanguine, et
vocabatur nomen eius: verbum Dei.
4. Amplius. Eorum quae non communicant in materia et in genere
uno, impossibile est fieri conversionem in invicem: non enim ex linea
fit albedo, quia sunt diversorum generum; neque corpus elementare
potest converti in aliquod corporum caelestium, vel in aliquam
incorpoream substantiam, aut e converso, cum non conveniant in
materia. Verbum autem Dei, cum sit Deus, non convenit neque in
genere neque in materia cum quocumque alio: eo quod Deus neque in
genere est, neque materiam habet. Impossibile est igitur verbum Dei
fuisse in carnem conversum, vel in quodcumque aliud.
5. Praeterea. De ratione carnis, ossis et sanguinis et huiusmodi
partium est quod sit ex determinata materia. Si igitur verbum Dei sit
in carnem conversum, secundum positionem praedictam, sequetur quod in
Christo non fuerit vera caro nec aliquid aliud huiusmodi. Et sic
etiam non erit verus homo, sed apparens tantum, et alia huiusmodi quae
supra contra Valentinum posuimus.
6. Patet igitur hoc quod Ioannes dicit, verbum caro factum est,
non sic intelligendum esse quasi verbum sit conversum in carnem: sed
quia carnem assumpsit, ut cum hominibus conversaretur et eis visibilis
appareret. Unde et subditur: et habitavit in nobis et vidimus gloriam
eius etc.: sicut et in Baruch de Deo dicitur quod in terris visus
est, et cum hominibus conversatus est.
|
|