|
1. Non solum autem circa corpus Christi, sed etiam circa eius
animam aliqui male sensisse inveniuntur.
2. Posuit enim Arius quod in Christo non fuit anima, sed quod
solam carnem assumpsit, cui divinitas loco animae fuit. Et ad hoc
ponendum necessitate quadam videtur fuisse inductus. Cum enim vellet
asserere quod filius Dei sit creatura et minor patre, ad hoc probandum
illa Scripturarum assumpsit testimonia quae, infirmitatem humanam
ostendunt in Christo. Et ne aliquis eius probationem refelleret,
dicendo assumpta ab eo testimonia Christo non secundum divinam
naturam, sed humanam convenire, nequiter animam removit a Christo,
ut, cum quaedam corpori humano convenire non possint, sicut quod
miratus est, quod timuit, quod oravit, necessarium fiat huiusmodi in
ipsum filium Dei minorationem inferre. Assumpsit autem in suae
positionis assertionem praemissum verbum Ioannis dicentis, verbum caro
factum est: ex quo accipere volebat quod solam carnem verbum
assumpserit, non autem animam. Et in hac positione etiam Apollinaris
eum secutus est.
3. Manifestum est autem ex praemissis hanc positionem impossibilem
esse. Ostensum est enim supra quod Deus forma corporis esse non
potest. Cum igitur verbum Dei sit Deus, ut ostensum est,
impossibile est quod verbum Dei sit forma corporis, ut sic carni pro
anima esse possit.
4. Utilis autem est haec ratio contra Apollinarem, qui verbum Dei
verum Deum esse confitebatur: et licet hoc Arius negaret, tamen
etiam contra eum praedicta ratio procedit. Quia non solum Deus non
potest esse forma corporis, sed nec etiam aliquis supercaelestium
spirituum, inter quos supremum filium Dei Arius ponebat:- nisi
forte secundum positionem Origenis, qui posuit humanas animas eiusdem
speciei et naturae cum supercaelestibus spiritibus esse. Cuius
opinionis falsitatem supra ostendimus.
5. Item. Subtracto eo quod est de ratione hominis, verus homo esse
non potest. Manifestum est autem animam principaliter de ratione
hominis esse: cum sit eius forma. Si igitur Christus animam non
habuit, verus homo non fuit: cum tamen apostolus eum hominem asserat,
dicens, I ad Tim. 2-5: unus est mediator Dei et hominum, homo
Christus Iesus.
6. Adhuc. Ex anima non solum ratio hominis, sed et singularium
partium eius dependet: unde, remota anima, oculus, caro et os
hominis mortui aequivoce dicuntur, sicut oculus pictus aut lapideus.
Si igitur in Christo non fuit anima, necesse est quod nec vera caro
in eo fuerit, nec aliqua alia partium hominis: cum tamen dominus haec
in se esse perhibeat, dicens, Lucae, ult.: spiritus carnem et ossa
non habet, sicut me videtis habere.
7. Amplius. Quod generatur ex aliquo vivente, filius eius dici non
potest nisi in eandem speciem procedat: non enim vermis dicitur filius
animalis ex quo generatur. Sed si Christus animam non habuit, non
fuit eiusdem speciei cum aliis hominibus: quae enim secundum formam
differunt, eiusdem speciei esse non possunt. Non igitur dici poterit
quod Christus sit filius Mariae virginis, aut quod illa sit mater
eius. Quod tamen in evangelica Scriptura asseritur.
8. Praeterea. In Evangelio expresse dicitur quod Christus animam
habuit: sicut est illud Matth. 26-38, tristis est anima mea
usque ad mortem; et Ioan. 12-27, nunc anima mea turbata est.
9. Et ne forte dicant ipsum filium Dei animam dici, eo quod,
secundum eorum positionem, loco animae carni sit: sumendum est quod
dominus dicit, Ioan. 10-18, potestatem habeo ponendi animam
meam, et iterum sumendi eam; ex quo intelligitur aliud esse quam
animam in Christo, quod habuit potestatem ponendi animam suam et
sumendi. Non autem fuit in potestate corporis quod uniretur filio Dei
vel separaretur ab eo: cum hoc etiam naturae potestatem excedat.
Oportet igitur intelligi in Christo aliud fuisse animam, et aliud
divinitatem filii Dei, cui merito talis potestas tribuitur.
10. Item. Tristitia, ira et huiusmodi passiones sunt animae
sensitivae: ut patet per philosophum in VII Phys. Haec autem in
Christo fuisse ex Evangeliis comprobatur. Oportet igitur in Christo
fuisse animam sensitivam: de qua planum est quod differt a natura
divina filii Dei.
11. Sed quia potest dici humana in Evangeliis metaphorice dici de
Christo, sicut et de Deo in plerisque locis sacrae Scripturae
loquuntur, accipiendum est aliquid quod necesse sit ut proprie dictum
intelligatur. Sicut enim alia corporalia quae de Christo
Evangelistae narrant, proprie intelliguntur et non metaphorice, ita
oportet non metaphorice de ipso intelligi quod manducaverit et
esurierit. Esurire autem non est nisi habentis animam sensitivam: cum
esuries sit appetitus cibi. Oportet igitur quod Christus habuit
animam sensitivam.
|
|