|
1. His autem testimoniis evangelicis Apollinaris convictus,
confessus est in Christo animam sensitivam fuisse: tamen sine mente et
intellectu, ita quod verbum Dei fuerit illi animae loco intellectus et
mentis.
2. Sed nec hoc sufficit ad inconvenientia praedicta vitanda. Homo
enim speciem sortitur humanam ex hoc quod mentem humanam et rationem
habet. Si igitur Christus haec non habuit, verus homo non fuit, nec
eiusdem speciei nobiscum. Anima autem ratione carens ad aliam speciem
pertinet quam anima rationem habens. Est enim secundum philosophum,
VIII Metaphys., quod in definitionibus et speciebus quaelibet
differentia essentialis addita vel subtracta variat speciem, sicut in
numeris unitas. Rationale autem est differentia specifica. Si igitur
in Christo fuit anima sensitiva sine ratione, non fuit eiusdem speciei
cum anima nostra, quae est rationem habens. Nec ipse igitur Christus
fuit eiusdem speciei nobiscum.
3. Adhuc. Inter ipsas animas sensitivas ratione carentes diversitas
secundum speciem existit: quod patet ex animalibus irrationalibus,
quae ab invicem specie differunt, quorum tamen unumquodque secundum
propriam animam speciem habet. Sic igitur anima sensitiva ratione
carens est quasi unum genus sub se plures species comprehendens. Nihil
autem est in genere quod non sit in aliqua eius specie. Si igitur
anima Christi fuit in genere animae sensitivae ratione carentis,
oportet quod contineretur sub aliqua specierum eius: utpote quod fuerit
in specie animae leonis aut alicuius alterius belluae. Quod est omnino
absurdum.
4. Amplius. Corpus comparatur ad animam sicut materia ad formam,
et sicut instrumentum ad principale agens. Oportet autem materiam
proportionatam esse formae, et instrumentum principali agenti. Ergo
secundum diversitatem animarum oportet et corporum diversitatem esse.
Quod et secundum sensum apparet: nam in diversis animalibus
inveniuntur diversae dispositiones membrorum, secundum quod conveniunt
diversis dispositionibus animarum. Si ergo in Christo non fuit anima
qualis est anima nostra, nec etiam membra habuisset sicut sunt membra
humana.
5. Praeterea. Cum secundum Apollinarem verbum Dei sit verus
Deus, ei admiratio competere non potest: nam ea admiramur quorum
causam ignoramus. Similiter autem nec admiratio animae sensitivae
competere potest: cum ad animam sensitivam non pertineat sollicitari de
cognitione causarum. In Christo autem admiratio fuit, sicut ex
Evangeliis probatur: dicitur enim Matth. 8-10, quod audiens
Iesus verba centurionis miratus est. Oportet igitur, praeter
divinitatem verbi et animam sensitivam, in Christo aliquid ponere
secundum quod admiratio ei competere possit, scilicet mentem humanam.
6. Manifestum est igitur ex praedictis quod in Christo verum corpus
humanum et vera anima humana fuit. Sic igitur quod Ioannes dicit,
verbum caro factum est, non sic intelligitur quasi verbum sit in carnem
conversum; neque sic quod verbum carnem solam assumpserit; aut cum
anima sensitiva, sine mente; sed secundum consuetum modum
Scripturae, ponitur pars pro toto, ut sic dictum sit, verbum caro
factum est, ac si diceretur, verbum homo factum est; nam et anima
interdum pro homine ponitur in Scriptura, dicitur enim Exod.
1-5, erant omnes animae quae egressae sunt de femore Iacob
septuaginta, similiter etiam caro pro toto homine ponitur, dicitur
enim Isaiae 40-5, videbit omnis caro pariter quod os domini
locutum est. Sic igitur et hic caro pro toto homine ponitur, ad
exprimendam humanae naturae infirmitatem, quam verbum Dei assumpsit.
7. Si autem Christus humanam carnem et humanam animam habuit, ut
ostensum est, manifestum est animam Christi non fuisse ante corporis
eius conceptionem. Ostensum est enim quod humanae animae propriis
corporibus non praeexistunt. Unde patet falsum esse Origenis dogma,
dicentis animam Christi ab initio, ante corporales creaturas, cum
omnibus aliis spiritualibus creaturis creatam et a verbo Dei
assumptam, et demum, circa fines saeculorum, pro salute hominum carne
fuisse indutam.
|
|