|
1. Ex praemissis igitur apparet quod Christo nec divina natura
defuit, ut Ebion, Cerinthus et Photinus dixerunt; nec verum corpus
humanum, secundum errorem Manichaei atque Valentini; nec etiam
humana anima, sicut posuerunt Arius et Apollinaris. His igitur
tribus substantiis in Christo convenientibus, scilicet divinitate,
anima humana, et vero humano corpore, circa horum unionem quid
sentiendum sit secundum Scripturarum documenta, inquirendum restat.
2. Theodorus igitur Mopsuestenus et Nestorius eius sectator, talem
sententiam de praedicta unione protulerunt. Dixerunt enim quod anima
humana et corpus humanum verum naturali unione convenerunt in Christo
ad constitutionem unius hominis eiusdem speciei et naturae cum aliis
hominibus; et quod in hoc homine Deus habitavit sicut in templo suo,
scilicet per gratiam, sicut et in aliis hominibus sanctis; unde
dicitur Ioan. 2-19, quod ipse Iudaeis dixit, solvite templum
hoc, et in tribus diebus excitabo illud, et postea Evangelista,
quasi exponens, subdit, 21 ille autem dicebat de templo corporis
sui; et apostolus, Coloss. 1-19, dicit quod in ipso complacuit
omnem plenitudinem habitare. Et ex hoc consecuta est ulterius quaedam
affectualis unio inter hominem illum et Deum, dum et homo ille bona
sua voluntate Deo inhaesit, et Deus sua voluntate illum acceptavit,
secundum illud Ioan. 8-29, qui me misit, mecum est, et non
reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper; ut sic
intelligatur talis esse unio hominis illius ad Deum, qualis est unio
de qua apostolus dicit, I ad Cor. 6-17, qui adhaeret Deo,
unus spiritus est. Et sicut ex hac unione nomina quae proprie Deo
conveniunt, ad homines transferuntur, ut dicantur dii, et filii
Dei, et domini, et sancti, et Christi, sicut ex diversis locis
Scripturae patet; ita et nomina divina homini illi conveniunt, ut,
propter Dei inhabitationem et unionem affectus, dicatur et Deus, et
Dei filius, et dominus, et sanctus, et Christus. Sed tamen, quia
in illo homine maior plenitudo gratiae fuit quam in aliis hominibus
sanctis, fuit prae ceteris templum Dei, et arctius Deo secundum
affectum unitus, et singulari quodam privilegio divina nomina
participavit. Et propter hanc excellentiam gratiae, constitutus est
in participatione divinae dignitatis et honoris, ut scilicet coadoretur
Deo. Et sic, secundum praedicta, oportet quod alia sit persona
verbi Dei, et alia persona illius hominis qui verbo Dei coadoretur.
Et si dicatur una persona utriusque, hoc erit propter unionem
affectualem praedictam: ut sic dicatur homo ille et Dei verbum una
persona, sicut dicitur de viro et muliere quod iam non sunt duo, sed
una caro. Et quia talis unio non facit ut quod de uno dicitur, de
altero dici possit, non enim quicquid convenit viro, verum est de
muliere, aut e converso; ideo in unione verbi et illius hominis hoc
observandum putant, quod ea quae sunt propria illius hominis, ad
humanam naturam pertinentia, de verbo Dei, aut de Deo, convenienter
dici non possunt; sicut homini illi convenit quod sit natus de
virgine, quod passus, mortuus et sepultus, et huiusmodi; quae omnia
asserunt de Deo, vel de Dei verbo, dici non debere. Sed quia sunt
quaedam nomina quae, etsi Deo principaliter conveniant, communicantur
tamen hominibus per aliquem modum, sicut Christus, dominus,
sanctus, et etiam filius Dei, de huiusmodi nominibus secundum eos
nihil prohibet praedicta praedicari. Convenienter enim dicimus
secundum eos quod Christus, vel dominus gloriae, vel sanctus
sanctorum, vel Dei filius, sit natus de virgine, passus, mortuus et
sepultus. Unde et beatam virginem non matrem Dei vel verbi Dei, sed
matrem Christi nominandam esse dicunt.
3. Sed si quis diligenter consideret, praedicta positio veritatem
incarnationis excludit. Non enim secundum praedicta verbum Dei fuit
homini illi unitum nisi secundum inhabitationem per gratiam, ex qua
consequitur unio voluntatum. Inhabitatio autem verbi Dei in homine
non est verbum Dei incarnari. Habitavit enim verbum Dei, et Deus
ipse, in omnibus sanctis a constitutione mundi, secundum illud
apostoli II ad Cor. 6-16, vos estis templum Dei vivi: sicut
dicit dominus: quoniam inhabitabo in illis: quae tamen inhabitatio
incarnatio dici non potest; alioquin frequenter ab initio mundi Deus
incarnatus fuisset. Nec hoc etiam ad incarnationis rationem sufficit
si verbum Dei, aut Deus, pleniori gratia habitavit in illo homine:
quia magis et minus speciem non diversificant unionis. Cum igitur
Christiana religio in fide incarnationis fundetur, evidenter apparet
quod praedicta positio fundamentum Christianae religionis tollit.
4. Praeterea. Ex ipso modo loquendi Scripturarum, falsitas
praedictae positionis apparet. Inhabitationem enim verbi Dei in
sanctis hominibus consuevit sacra Scriptura his modis significare:
locutus est dominus ad Moysen; dicit dominus ad Moysen; factum est
verbum domini ad Ieremiam (aut ad aliquem aliorum prophetarum);
factum est verbum domini in manu Aggaei prophetae. Nunquam autem
legitur quod verbum domini factum sit vel Moyses, vel Ieremias, vel
aliquis aliorum. Hoc autem modo singulariter unionem Dei verbi ad
carnem Christi designat Evangelista, dicens, verbum caro factum
est, ut supra expositum est. Manifestum est igitur quod non solum per
modum inhabitationis verbum Dei in homine Christo fuit, secundum
traditiones Scripturae.
5. Item. Omne quod factum est aliquid, est illud quod factum est:
sicut quod factum est homo, est homo; et quod factum est album est
album. Sed verbum Dei factum est homo, ut ex praemissis habetur.
Igitur verbum Dei est homo. Impossibile est autem ut duorum
differentium persona aut hypostasi vel supposito, unum de altero
praedicetur: cum enim dicitur, homo est animal, id ipsum quod animal
est, homo est; et cum dicitur, homo est albus, ipse homo albus esse
significatur, licet albedo sit extra rationem humanitatis. Et ideo
nullo modo dici potest quod Socrates sit Plato, vel aliquod aliud
singularium eiusdem vel alterius speciei. Si igitur verbum caro factum
est, idest homo, ut Evangelista testatur; impossibile est quod verbi
Dei et illius hominis sint duae personae, vel duae hypostases, vel
duo supposita.
6. Adhuc. Pronomina demonstrativa ad personam referuntur, vel
hypostasim vel suppositum: nemo enim diceret, ego curro, alio
currente; nisi forte figurative, utpote quod alius loco eius
curreret. Sed ille homo qui dictus est Iesus, dicit de se, antequam
Abraham fieret, ego sum, Ioan. 8-58; et Ioan. 10-30,
ego et pater unum sumus; et plura alia quae manifeste ad divinitatem
verbi pertinent. Ergo manifestum est quod persona illius hominis
loquentis et hypostasis est ipsa persona filii Dei.
7. Amplius. Ex superioribus patet quod neque corpus Christi de
caelo descendit, secundum errorem Valentini; neque anima, secundum
errorem Origenis. Unde restat quod ad verbum Dei pertineat quod
dicitur descendisse, non motu locali, sed ratione unionis ad
inferiorem naturam, ut supra dictum est. Sed ille homo, ex persona
sua loquens, dicit se descendisse de caelo, Ioan. 6-51: ego sum
panis vivus, qui de caelo descendi. Necesse est igitur personam et
hypostasim illius hominis esse personam verbi Dei.
8. Item. Manifestum est quod ascendere in caelum Christo homini
convenit, qui videntibus apostolis elevatus est, ut dicitur Act.
1-9. Descendere autem de caelo verbo Dei convenit. Sed apostolus
dicit, Ephes. 4-10: qui descendit, ipse est et qui ascendit.
Ipsa igitur est persona et hypostasis illius hominis, quae est persona
et hypostasis verbi Dei.
9. Adhuc. Ei quod originem habet ex mundo, et quod non fuit
antequam esset in mundo, non convenit venire in mundum. Sed homo
Christus secundum carnem originem habet ex mundo, quia verum corpus
humanum et terrenum habuit, ut ostensum est. Secundum animam vero non
fuit antequam esset in mundo: habuit enim veram animam humanam, de
cuius natura est ut non sit antequam corpori uniatur. Relinquitur
igitur quod homini illi ex sua humanitate non conveniat venire in
mundum. Ipse autem se dicit venisse in mundum: exivi, inquit, a
patre, et veni in mundum, Ioan. 16-28. Manifestum est igitur
quod id quod verbo Dei convenit, de homine illo dicitur vere: nam
quod verbo Dei conveniat venire in mundum, manifeste ostendit Ioannes
Evangelista, dicens: in mundo erat, et mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit: in propria venit. Oportet igitur personam
et hypostasim illius hominis loquentis esse personam et hypostasim verbi
Dei.
10. Item apostolus dicit, Hebr. 10-5: ingrediens mundum
dicit: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi.
Ingrediens autem mundum verbum Dei est, ut ostensum est. Ipsi
igitur Dei verbo corpus aptatur, ut scilicet sit proprium corpus
eius. Quod dici non posset nisi esset eadem hypostasis Dei verbi et
illius hominis. Oportet igitur esse eandem hypostasim Dei verbi et
illius hominis.
11. Amplius. Omnis mutatio vel passio conveniens corpori
alicuius, potest attribui ei cuius est corpus: si enim corpus Petri
vulneretur, flagelletur, aut moriatur, potest dici quod Petrus
vulneratur, flagellatur, aut moritur. Sed corpus illius hominis fuit
corpus verbi Dei, ut ostensum est. Ergo omnis passio quae in corpore
illius hominis facta fuit, potest verbo Dei attribui. Recte igitur
dici potest quod verbum Dei, et Deus, est passus, crucifixus,
mortuus et sepultus. Quod ipsi negabant.
12. Item. Apostolus dicit, Hebr. 2-10: decebat eum propter
quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam
adduxerat, auctorem salutis eorum, per passionem consummari: ex quo
habetur quod ille propter quem sunt omnia, et per quem sunt omnia, et
qui homines in gloriam adducit, et qui est auctor salutis humanae,
passus est et mortuus. Sed haec quatuor singulariter sunt Dei, et
nulli alii attribuuntur: dicitur enim Proverb. 16-4, universa
propter semetipsum operatus est dominus; et Ioan. 1-3, de verbo
Dei dicitur, omnia per ipsum facta sunt; et in Psalmo, gratiam et
gloriam dabit dominus; et alibi, salus autem iustorum a domino.
Manifestum est igitur recte dici Deum, Dei verbum, esse passum et
mortuum.
13. Praeterea. Licet aliquis homo participatione dominii dominus
dici possit, nullus tamen homo, neque creatura aliqua, potest dici
dominus gloriae: quia gloriam futurae beatitudinis solus Deus ex
natura possidet, alii vero per donum gratiae; unde et in Psalmo
dicitur, dominus virtutum ipse est rex gloriae. Sed apostolus dicit
dominum gloriae esse crucifixum, I ad Cor. 2-8. Vere igitur
dici potest quod Deus sit crucifixus.
14. Adhuc. Verbum Dei dicitur Dei filius per naturam, ut ex
supra dictis patet: homo autem, propter inhabitationem Dei, dicitur
Dei filius per gratiam adoptionis. Sic igitur in domino Iesu
Christo, secundum positionem praedictam, est accipere utrumque
filiationis modum: nam verbum inhabitans est Dei filius per naturam;
homo inhabitatus est Dei filius per gratiam adoptionis. Unde homo
ille non potest dici proprius, vel unigenitus Dei filius, sed solum
Dei verbum, quod, secundum proprietatem nativitatis, singulariter a
patre genitum est. Attribuit autem Scriptura proprio et unigenito
Dei filio passionem et mortem. Dicit enim apostolus, Rom. cap.
8-32: proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum. Et Ioan. 3-16: sic Deus dilexit mundum ut
filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in illum non pereat,
sed habeat vitam aeternam. Et quod loquatur de traditione ad mortem,
patet per id quod eadem verba supra praemiserat de filio hominis
crucifixo, dicens: sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita
oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in illum et
cetera. Et apostolus mortem Christi indicium divinae dilectionis ad
mundum esse ostendit, dicens, Rom. 5-8 commendat suam caritatem
Deus in nobis, quoniam, cum adhuc inimici essemus, Christus pro
nobis mortuus est. Recte igitur dici potest quod verbum Dei, Deus,
sit passus et mortuus.
15. Item. Ex hoc dicitur aliquis filius alicuius matris, quia
corpus eius ex ea sumitur, licet anima non sumatur ex matre, sed ab
exteriori sit. Corpus autem illius hominis ex virgine matre sumptum
est: ostensum est autem corpus illius hominis esse corpus filii Dei
naturalis, idest verbi Dei. Convenienter igitur dicitur quod beata
virgo sit mater verbi Dei, et etiam Dei, licet divinitas verbi a
matre non sumatur: non enim oportet quod filius totum quod est de sua
substantia a matre sumat, sed solum corpus.
16. Amplius. Apostolus dicit, ad Galat. 4-4: misit Deus
filium suum factum ex muliere: ex quibus verbis ostenditur qualiter
missio filii Dei sit intelligenda: eo enim dicitur missus quo factus
est ex muliere. Quod quidem verum esse non posset nisi filius Dei
ante fuisset quam factus esset ex muliere: quod enim in aliquid
mittitur, prius esse intelligitur quam sit in eo quo mittitur. Sed
homo ille, filius adoptivus, secundum Nestorium, non fuit antequam
natus esset ex muliere. Quod ergo dicit, misit Deus filium suum,
non potest intelligi de filio adoptivo, sed oportet quod intelligatur
de filio naturali, idest de Deo Dei verbo. Sed ex hoc quod aliquis
factus est ex muliere, dicitur filius mulieris. Deus ergo, Dei
verbum, est filius mulieris.
17. Sed forte dicet aliquis non debere verbum apostoli sic intelligi
quod Dei filius ad hoc sit missus ut sit factus ex muliere: sed ita
quod Dei filius qui est factus ex muliere et sub lege, ad hoc sit
missus ut eos qui sub lege erant redimeret. Et secundum hoc, quod
dicit filium suum, non oportebit intelligi de filio naturali, sed de
homine illo qui est filius adoptionis. Sed hic sensus excluditur ex
ipsis apostoli verbis. Non enim a lege potest absolvere nisi ille qui
supra legem existit, qui est auctor legis. Lex autem a Deo posita
est. Solius igitur Dei est a servitute legis eripere. Hoc autem
attribuit apostolus filio Dei de quo loquitur. Filius ergo Dei de
quo loquitur, est filius naturalis. Verum est ergo dicere quod
naturalis Dei filius, idest Deus Dei verbum, est factus ex
muliere.
18. Praeterea. Idem patet per hoc quod redemptio humani generis
ipsi Deo attribuitur in Psalmo: redemisti me, domine Deus
veritatis.
19. Adhuc. Adoptio filiorum Dei fit per spiritum sanctum:
secundum illud Rom. 8-15: accepistis spiritum adoptionis
filiorum. Spiritus autem sanctus non est donum hominis, sed Dei.
Adoptio ergo filiorum non causatur ab homine, sed a Deo. Causatur
autem a filio Dei misso a Deo et facto ex muliere: quod patet per id
quod apostolus subdit, ut adoptionem filiorum reciperemus. Oportet
igitur verbum apostoli intelligi de filio Dei naturali. Deus igitur,
Dei verbum, factus est ex muliere, idest ex virgine matre.
20. Item. Ioannes dicit: verbum caro factum est. Non autem
habet carnem nisi ex muliere. Verbum igitur factum est ex muliere,
idest ex virgine matre. Virgo igitur est mater Dei verbi.
21. Amplius. Apostolus dicit, Rom. 9-5, quod Christus est
ex patribus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Non autem est ex patribus nisi mediante virgine. Deus
igitur, qui est super omnia, est ex virgine secundum carnem. Virgo
igitur est mater Dei secundum carnem.
22. Adhuc. Apostolus dicit, Philipp. 2 de Christo Iesu,
quod cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi
accipiens, in similitudinem hominum factus. Ubi manifestum est si,
secundum Nestorium, Christum dividamus in duos, scilicet in hominem
illum qui est filius adoptivus, et in filium Dei naturalem, qui est
verbum Dei, quod non potest intelligi de homine illo. Ille enim
homo, si purus homo sit, non prius fuit in forma Dei, ut postmodum
in similitudinem hominum fieret: sed magis e converso homo existens
divinitatis particeps factus est, in quo non fuit exinanitus, sed
exaltatus. Oportet igitur quod intelligatur de verbo Dei, quod prius
fuerit ab aeterno in forma Dei, idest in natura Dei, et postmodum
exinanivit semetipsum, in similitudinem hominum factus. Non potest
autem intelligi ista exinanitio per solam inhabitationem verbi Dei in
homine Iesu Christo. Nam verbum Dei in omnibus sanctis, a
principio mundi, habitavit per gratiam, nec tamen dicitur exinanitum:
quia Deus sic suam bonitatem creaturis communicat quod nihil ei
subtrahitur, sed magis quodammodo exaltatur, secundum quod eius
sublimitas ex bonitate creaturarum apparet, et tanto amplius quanto
creaturae fuerint meliores. Unde, si verbum Dei plenius habitavit in
homine Christo quam in aliis sanctis, minus etiam hic quam in aliis
convenit exinanitio verbi. Manifestum est igitur quod unio verbi ad
humanam naturam non est intelligenda secundum solam inhabitationem verbi
Dei in homine illo, ut Nestorius dicebat: sed secundum hoc quod
verbum Dei vere factum est homo. Sic enim solum habebit locum
exinanitio: ut scilicet dicatur verbum Dei exinanitum, idest parvum
factum, non amissione propriae magnitudinis, sed assumptione humanae
parvitatis; sicut si anima praeexisteret corpori, et diceretur fieri
substantia corporea quae est homo, non mutatione propriae naturae, sed
assumptione naturae corporeae.
23. Praeterea. Manifestum est quod spiritus sanctus in homine
Christo habitavit: dicitur enim Lucae 4-1, quod Iesus plenus
spiritu sancto regressus est a Iordane. Si igitur incarnatio verbi
secundum hoc solum intelligenda est quod verbum Dei in homine illo
plenissime habitavit, necesse erit dicere quod etiam spiritus sanctus
erit incarnatus. Quod est omnino alienum a doctrina fidei.
24. Adhuc. Manifestum est verbum Dei in sanctis Angelis
habitare, qui participatione verbi intelligentia replentur. Dicit
autem apostolus, Hebr. 2-16: nusquam Angelos apprehendit, sed
semen Abrahae apprehendit. Manifestum est igitur quod assumptio
humanae naturae a verbo non est secundum solam inhabitationem
accipienda.
25. Adhuc. Si, secundum positionem Nestorii, Christus
separaretur in duos secundum hypostasim differentes, idest in verbum
Dei et hominem illum, impossibile est quod verbum Dei Christus
dicatur. Quod patet tum ex modo loquendi Scripturae, quae nunquam
ante incarnationem Deum, aut Dei verbum, nominat Christum. Tum
etiam ex ipsa nominis ratione. Dicitur enim Christus quasi unctus.
Unctus autem intelligitur oleo exultationis, idest spiritu sancto, ut
Petrus exponit, Act. 10-38. Non autem potest dici quod verbum
Dei sit unctum spiritu sancto: quia sic spiritus sanctus esset maior
filio, ut sanctificans sanctificato. Oportebit igitur quod hoc nomen
Christus solum pro homine illo possit intelligi. Quod ergo dicit
apostolus, ad Philipp. 2-5, hoc sentite in vobis quod et in
Christo Iesu, ad hominem illum referendum est. Subdit autem, 6
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
aequalem Deo. Verum est igitur dicere quod homo ille est in forma,
idest in natura Dei, et aequalis Deo. Licet autem homines dicantur
dii, vel filii Dei, propter inhabitantem Deum, nunquam tamen
dicitur quod sint aequales Deo. Patet igitur quod homo Christus non
per solam inhabitationem dicitur Deus.
26. Item. Licet nomen Dei ad sanctos homines transferatur propter
inhabitationem gratiae, nunquam tamen opera quae sunt solius Dei,
sicut creare caelum et terram, vel aliquid huiusmodi, de aliquo
sanctorum propter inhabitationem gratiae dicitur. Christo autem homini
attribuitur omnium creatio. Dicitur enim Hebr. 3-1 considerate
apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum Christum, qui
fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moyses, in omni domo illius:
quod oportet de homine illo, et non de Dei verbo intelligi tum quia
ostensum est quod, secundum positionem Nestorii, verbum Dei
Christus dici non potest; tum quia verbum Dei non est factum, sed
genitum. Addit autem apostolus: 3 ampliori gloria iste prae Moyse
dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit
illam. Homo igitur Christus fabricavit domum Dei. Quod
consequenter apostolus probat, subdens: 4 omnis namque domus
fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. Sic igitur
apostolus probat quod homo Christus fabricavit domum Dei, per hoc
quod Deus creavit omnia. Quae probatio nulla esset nisi Christus
esset Deus creans omnia. Sic igitur homini illi attribuitur creatio
universorum: quod est proprium opus Dei. Est igitur homo Christus
ipse Deus secundum hypostasim, et non ratione inhabitationis tantum.
27. Amplius. Manifestum est quod homo Christus, loquens de se,
multa divina dicit et supernaturalia: ut est illud Ioan. 6-40,
ego resuscitabo illum in novissimo die; et Ioan. 10-28, ego
vitam aeternam do eis. Quod quidem esset summae superbiae, si ille
homo loquens non esset secundum hypostasim ipse Deus, sed solum
haberet Deum inhabitantem. Hoc autem homini Christo non competit,
qui de se dicit, Matth. 11-29: discite a me quia mitis sum et
humilis corde. Est igitur eadem persona hominis illius et Dei.
28. Praeterea. Sicut legitur in Scripturis quod homo ille est
exaltatus, dicitur enim Act. 2-33, dextera igitur Dei exaltatus
etc., ita legitur quod Deus sit exinanitus, Philipp. 2-7,
exinanivit semetipsum et cetera. Sicut igitur sublimia possunt dici de
homine illo ratione unionis, ut quod sit Deus, quod resuscitet
mortuos, et alia huiusmodi; ita de Deo possunt dici humilia, ut quod
sit natus de virgine, passus, mortuus et sepultus.
29. Adhuc. Relativa tam verba quam pronomina idem suppositum
referunt. Dicit autem apostolus, Coloss. 1-16, loquens de
filio Dei, in ipso condita sunt universa in caelo et in terra,
visibilia et invisibilia; et postea subdit, 18 et ipse est caput
corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis.
Manifestum est autem quod hoc quod dicitur, in ipso condita sunt
universa, ad verbum Dei pertinet: quod autem dicitur, primogenitus
ex mortuis, homini Christo competit. Sic igitur Dei verbum et homo
Christus sunt unum suppositum, et per consequens una persona; et
oportet quod quicquid dicitur de homine illo, dicatur de verbo Dei,
et e converso.
30. Item. Apostolus dicit, I ad Cor. 8-6: unus est dominus
Iesus Christus, per quem omnia. Manifestum est autem quod Iesus,
nomen illius hominis per quem omnia, convenit verbo Dei. Sic igitur
verbum Dei et homo ille sunt unus dominus, nec duo domini nec duo
filii, ut Nestorius dicebat. Et ex hoc ulterius sequitur quod verbi
Dei et hominis sit una persona.
31. Si quis autem diligenter consideret, haec Nestorii opinio
quantum ad incarnationis mysterium, parum differt ab opinione
Photini. Quia uterque hominem illum Deum dici asserebat solum
propter inhabitationem gratiae: quamvis Photinus dixerit quod ille
homo nomen divinitatis et gloriam per passionem et bona opera meruit;
Nestorius autem confessus est quod a principio suae conceptionis
huiusmodi nomen et gloriam habuit, propter plenissimam habitationem
Dei in ipso. Circa generationem autem aeternam verbi multum
differebant: nam Nestorius eam confitebatur; Photinus vero negabat
omnino.
|
|