|
1. Quia ergo, sicut multipliciter ostensum est, ita oportet
mysterium incarnationis intelligi quod verbi Dei et hominis sit una
eademque persona, relinquitur quaedam circa huius veritatis
considerationem difficultas. Naturam enim divinam necesse est ut sua
personalitas consequatur. Similiter autem videtur et de humana
natura: nam omne quod subsistit in intellectuali vel rationali natura,
habet rationem personae. Unde non videtur esse possibile quod sit una
persona et sint duae naturae, divina et humana.
2. Ad huius autem difficultatis solutionem diversi diversas
positiones attulerunt. Eutyches enim, ut unitatem personae contra
Nestorium servaret in Christo, dicit in Christo esse etiam unam
naturam, ita quod, quamvis ante unionem essent duae naturae
distinctae, divina et humana, in unione tamen coierunt in unam
naturam. Et sic dicebat Christi personam ex duabus naturis esse, non
autem in duabus naturis subsistere. Propter quod in Chalcedonensi
synodo est condemnatus.
3. Huius autem positionis falsitas ex multis apparet. Ostensum enim
est supra quod in Christo Iesu et corpus fuit, et anima rationalis,
et divinitas. Et manifestum est quod corpus Christi, etiam post
unionem, non fuit ipsa verbi divinitas: nam corpus Christi, etiam
post unionem, palpabile fuit, et corporeis oculis visibile, et
lineamentis membrorum distinctum; quae omnia aliena sunt a divinitate
verbi, ut ex superioribus patet. Similiter etiam anima Christi post
unionem aliud fuit a divinitate verbi: quia anima Christi, etiam post
unionem, passionibus tristitiae et doloris et irae affecta fuit; quae
etiam divinitati verbi nullo modo convenire possunt, ut ex praemissis
patet. Anima autem humana et corpus constituunt humanam naturam. Sic
igitur, etiam post unionem, humana natura in Christo fuit aliud a
divinitate verbi, quae est natura divina. Sunt igitur in Christo,
etiam post unionem, duae naturae.
4. Item. Natura est secundum quam res aliqua dicitur res
naturalis. Dicitur autem res naturalis ex hoc quod habet formam,
sicut et res artificialis: non enim dicitur domus antequam habeat
formam artis, et similiter non dicitur equus antequam habeat formam
naturae suae. Forma igitur rei naturalis est eius natura. Oportet
autem dicere quod in Christo sint duae formae, etiam post unionem.
Dicit enim apostolus, Philipp. 2, de Christo Iesu, quod, cum
in forma Dei esset, formam servi accepit. Non autem potest dici quod
sit eadem forma Dei, et forma servi: nihil enim accipit quod iam
habet; et sic, si eadem est forma Dei et forma servi, cum iam formam
Dei habuisset, non accepisset formam servi. Neque iterum potest dici
quod forma Dei in Christo per unionem sit corrupta: quia sic
Christus post unionem non esset Deus. Neque iterum potest dici quod
forma servi sit corrupta in unione: quia sic non accepisset formam
servi. Sed nec dici potest quod forma servi sit permixta formae Dei:
quia quae permiscentur, non manent integra, sed partim utrumque
corrumpitur; unde non diceret quod accepisset formam servi, sed
aliquid eius. Et sic oportet dicere, secundum verba apostoli, quod
in Christo, etiam post unionem, fuerunt duae formae. Ergo duae
naturae.
5. Amplius. Nomen naturae primo impositum est ad significandum
ipsam generationem nascentium. Et exinde translatum est ad
significandum principium generationis huiusmodi. Et inde ad
significandum principium motus intrinsecum mobili. Et quia huiusmodi
principium est materia vel forma, ulterius natura dicitur forma vel
materia rei naturalis habentis in se principium motus. Et quia forma
et materia constituunt essentiam rei naturalis, extensum est nomen
naturae ad significandum essentiam cuiuscumque rei in natura
existentis: ut sic natura alicuius rei dicatur essentia, quam
significat definitio. Et hoc modo hic de natura est quaestio: sic
enim dicimus humanam naturam esse in Christo et divinam.
6. Si igitur, ut Eutyches posuit, humana natura et divina fuerunt
duae ante unionem, sed ex eis in unione conflata est una natura,
oportet hoc esse aliquo modorum secundum quos ex multis natum est unum
fieri.
7. Fit autem unum ex multis, uno quidem modo, secundum ordinem
tantum: sicut ex multis domibus fit civitas, et ex multis militibus
fit exercitus. Alio modo, ordine et compositione: sicut ex partibus
domus coniunctis et parietum colligatione fit domus. Sed hi duo modi
non competunt ad constitutionem unius naturae ex pluribus. Ea enim
quorum forma est ordo vel compositio, non sunt res naturales, ut sic
eorum unitas possit dici unitas naturae.
8. Tertio modo, ex pluribus fit unum per commixtionem: sicut ex
quatuor elementis fit corpus mixtum. Hic etiam modus nullo modo
competit ad propositum. Primo quidem, quia mixtio non est nisi eorum
quae communicant in materia, et quae agere et pati ad invicem nata
sunt. Quod quidem hic esse non potest: ostensum est enim in primo
libro quod Deus immaterialis et omnino impassibilis est. Secundo,
quia ex his quorum unum multum excedit aliud, mixtio fieri non potest:
si quis enim guttam vini mittat in mille amphoras aquae, non erit
mixtio, sed corruptio vini; propter quod etiam nec ligna in fornacem
ignis missa dicimus misceri igni, sed ab igne consumi, propter
excellentem ignis virtutem. Divina autem natura in infinitum humanam
excedit: cum virtus Dei sit infinita, ut in primo ostensum est.
Nullo igitur modo posset fieri mixtio utriusque naturae. Tertio
quia, dato quod fieret mixtio, neutra natura remaneret salvata:
miscibilia enim in mixto non salvantur, si sit vera mixtio. Facta
igitur permixtione utriusque naturae, divinae scilicet et humanae,
neutra natura remaneret, sed aliquod tertium: et sic Christus neque
esset Deus neque homo. Non igitur sic potest intelligi quod Eutyches
dixit, ante unionem fuisse duas naturas, post unionem vero unam in
domino Iesu Christo, quasi ex duabus naturis sit constituta una
natura. Relinquitur ergo quod hoc intelligatur hoc modo, quod altera
tantum earum post unionem remanserit. Aut igitur fuit in Christo sola
natura divina, et id quod videbatur in eo humanum fuit phantasticum,
ut Manichaeus dixit; aut divina natura conversa est in humanam, ut
Apollinaris dixit; contra quos supra disputavimus. Relinquitur
igitur hoc esse impossibile, ante unionem fuisse duas naturas in
Christo, post unionem vero unam.
9. Amplius. Nunquam invenitur ex duabus naturis manentibus fieri
unam: eo quod quaelibet natura est quoddam totum, ea vero ex quibus
aliquid constituitur, cadunt in rationem partis; unde, cum ex anima
et corpore fiat unum, neque corpus neque anima natura dici potest,
sicut nunc loquimur de natura, quia neutrum habet speciem completam,
sed utrumque est pars unius naturae. Cum igitur natura humana sit
quaedam natura completa, et similiter natura divina, impossibile est
quod concurrant in unam naturam, nisi vel utraque vel altera
corrumpatur. Quod esse non potest: cum ex supra dictis pateat unum
Christum et verum Deum et verum hominem esse. Impossibile est igitur
in Christo unam esse tantum naturam.
10. Item. Ex duobus manentibus una natura constituitur vel sicut
ex partibus corporalibus, sicut ex membris constituitur animal: quod
hic dici non potest, cum divina natura non sit aliquid corporeum. Vel
sicut ex materia et forma constituitur aliquid unum, sicut ex anima et
corpore animal. Quod etiam non potest in proposito dici: ostensum est
enim in primo libro quod Deus neque materia est, neque alicuius forma
esse potest. Si igitur Christus est verus Deus et verus homo, ut
ostensum est, impossibile est quod in eo sit una natura tantum.
11. Adhuc. Subtractio vel additio alicuius essentialis principii
variat speciem rei: et per consequens mutat naturam, quae nihil est
aliud quam essentia, quam significat definitio, ut dictum est. Et
propter hoc videmus quod differentia specifica addita vel subtracta
definitioni, facit differre secundum speciem: sicut animal rationale,
et ratione carens, specie differunt; sicut et in numeris unitas addita
vel subtracta facit aliam speciem numeri. Forma autem est essentiale
principium. Omnis igitur formae additio facit aliam speciem et aliam
naturam, sicut nunc loquimur de natura. Si igitur divinitas verbi
addatur humanae naturae sicut forma, faciet aliam naturam. Et sic
Christus non erit humanae naturae, sed cuiusdam alterius: sicut
corpus animatum est alterius naturae quam id quod est corpus tantum.
12. Adhuc. Ea quae non conveniunt in natura, non sunt similia
secundum speciem, ut homo et equus. Si autem natura Christi sit
composita ex divina et humana, manifestum est quod non erit natura
Christi in aliis hominibus. Ergo non erit similis nobis secundum
speciem. Quod est contra apostolum dicentem, Hebr. 2-17, quod
debuit per omnia fratribus assimilari.
13. Praeterea. Ex forma et materia semper constituitur una
species, quae est praedicabilis de pluribus actu vel potentia, quantum
est de ratione speciei. Si igitur humanae naturae divina natura quasi
forma adveniat, oportebit quod ex commixtione utriusque quaedam
communis species resultet, quae sit a multis participabilis. Quod
patet esse falsum: non enim est nisi unus Iesus Christus, Deus et
homo. Non igitur divina et humana natura in Christo constituerunt
unam naturam.
14. Amplius. Hoc etiam videtur a fide alienum esse quod Eutyches
dixit, ante unionem in Christo fuisse duas naturas. Cum enim humana
natura ex anima et corpore constituatur, sequeretur quod vel anima,
vel corpus, aut utrumque, ante Christi incarnationem fuerint. Quod
per supra dicta patet esse falsum. Est igitur fidei contrarium dicere
quod ante unionem fuerint duae naturae Christi, et post unionem una.
|
|