|
1. Fere autem in idem redire videtur et Macarii Antiocheni
positio, dicentis in Christo esse unam tantum operationem et
voluntatem.
2. Cuiuslibet enim naturae est aliqua operatio propria: nam forma
est operationis principium, secundum quam unaquaeque natura habet
propriam speciem. Unde oportet quod, sicut diversarum naturarum sunt
diversae formae, ita sint et diversae actiones. Si igitur in Christo
sit una tantum actio, sequitur quod in eo sit una tantum natura: quod
est Eutychianae haeresis. Relinquitur igitur falsum esse quod in
Christo sit una tantum operatio.
3. Item. In Christo est divina natura perfecta, per quam
consubstantialis est patri; et humana natura perfecta, secundum quam
est unius speciei nobiscum. Sed de perfectione divinae naturae est
voluntatem habere, ut in primo ostensum est: similiter etiam de
perfectione humanae naturae est quod habeat voluntatem, per quam est
homo liberi arbitrii. Oportet igitur in Christo esse duas
voluntates.
4. Adhuc. Voluntas est una pars potentialis animae humanae, sicut
et intellectus. Si igitur in Christo non fuit alia voluntas praeter
voluntatem verbi, pari ratione nec fuit in eo intellectus praeter
intellectum verbi. Et sic redibit positio Apollinaris.
5. Amplius. Si in Christo fuit tantum una voluntas, oportet quod
in eo fuerit solum voluntas divina: non enim verbum voluntatem
divinam, quam ab aeterno habuit, amittere potuit. Ad voluntatem
autem divinam non pertinet mereri: quia meritum est alicuius in
perfectionem tendentis. Sic igitur Christus nihil, neque sibi neque
nobis, sua passione meruisset. Cuius contrarium docet apostolus,
Philipp. 2, dicens: factus est obediens patri usque ad mortem,
propter quod et Deus exaltavit illum.
6. Praeterea. Si in Christo voluntas humana non fuit, sequitur
quod neque secundum naturam assumptam liberi arbitrii fuerit: nam
secundum voluntatem est homo liberi arbitrii. Sic igitur non agebat
Christus homo ad modum hominis, sed ad modum aliorum animalium, quae
libero arbitrio carent. Nihil igitur in eius actibus virtuosum et
laudabile, aut nobis imitandum, fuit. Frustra igitur dicit,
Matth. 11-29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde;
et Ioan. 13-15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci,
ita et vos faciatis.
7. Adhuc. In uno homine puro, quamvis sit supposito unus, sunt
tamen plures et appetitus et operationes, secundum diversa naturalia
principia. Nam secundum rationalem partem, inest ei voluntas;
secundum sensitivam, irascibilis et concupiscibilis; et rursus
naturalis appetitus consequens vires naturales. Similiter autem et
secundum oculum videt, secundum aurem audit, pede ambulat, lingua
loquitur, et mente intelligit: quae sunt operationes diversae. Et
hoc ideo est, quia operationes non multiplicantur solum secundum
diversa subiecta operantia, sed etiam secundum diversa principia quibus
unum et idem subiectum operatur, a quibus etiam operationes speciem
trahunt. Divina vero natura multo plus distat ab humana quam naturalia
principia humanae naturae ab invicem. Est igitur alia et alia voluntas
et operatio divinae et humanae naturae in Christo, licet ipse
Christus sit in utraque natura unus.
8. Item. Ex auctoritate Scripturae manifeste ostenditur in
Christo duas voluntates fuisse. Dicit enim ipse, Ioan. 6-38:
descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius
qui misit me, et Lucae 22-42: non mea voluntas, sed tua fiat;
ex quibus patet quod in Christo fuit quaedam voluntas propria eius,
praeter voluntatem patris. Manifestum est autem quod in eo fuit
voluntas quaedam communis sibi et patri: patris enim et filii, sicut
est una natura, ita etiam est una voluntas. Sunt igitur in Christo
duae voluntates.
9. Idem autem et de operationibus patet. Fuit enim in Christo una
operatio sibi et patri communis, cum ipse dicat, Ioan. 5-19:
quaecumque pater facit haec et similiter filius facit. Est autem in eo
et alia operatio, quae non convenit patri, ut dormire, esurire,
comedere, et alia huiusmodi, quae Christus humanitus fecit vel passus
est, ut Evangelistae tradunt. Non igitur fuit in Christo una tantum
operatio.
10. Videtur autem haec positio ortum habuisse ex hoc quod eius
auctores nescierunt distinguere inter id quod est simpliciter unum, et
ordine unum. Viderunt enim voluntatem humanam in Christo omnino sub
voluntate divina ordinatam fuisse, ita quod nihil voluntate humana
Christus voluit nisi quod eum velle voluntas divina disposuit.
Similiter etiam nihil Christus secundum humanam naturam operatus est,
vel agendo vel patiendo, nisi quod voluntas divina disposuit: secundum
illud Ioan. 8-29: quae placita sunt ei, facio semper. Humana
etiam operatio Christi quandam efficaciam divinam ex unione divinitatis
consequebatur, sicut actio secundarii agentis consequitur efficaciam
quandam ex principali agente: et ex hoc contigit quod quaelibet eius
actio vel passio fuit salubris. Propter quod Dionysius humanam
Christi operationem vocat theandricam, idest dei-virilem; et etiam
quia est Dei et hominis. Videntes igitur humanam voluntatem et
operationem Christi sub divina ordinari infallibili ordine,
iudicaverunt in Christo esse tantum voluntatem et operationem unam;
quamvis non sit idem, ut dictum est, ordinis unum et simpliciter
unum.
|
|