|
1. Ex praemissis igitur manifestum est quod in Christo est tantum
una persona, secundum fidei assertionem, et duae naturae, contra id
quod Nestorius et Eutyches posuerunt. Sed quia hoc alienum videtur
ab his quae naturalis ratio experitur, fuerunt quidam posteriores talem
de unione positionem asserentes. Quia enim ex unione animae et
corporis constituitur homo, sed ex hac anima et ex hoc corpore hic
homo, quod hypostasim et personam designat, volentes evitare ne
cogerentur in Christo ponere aliquam hypostasim vel personam praeter
hypostasim vel personam verbi, dixerunt quod anima et corpus non
fuerunt unita in Christo, nec ex eis aliqua substantia facta est, et
per hoc Nestorii haeresim vitare volebant. Rursus, quia hoc
impossibile videtur quod aliquid sit substantiale alicui et non sit de
natura eius quam prius habuit, absque mutatione ipsius; verbum autem
omnino immutabile est: ne cogerentur ponere animam et corpus assumpta
pertinere ad naturam verbi quam habuit ab aeterno, posuerunt quod
verbum assumpsit animam humanam et corpus modo accidentali, sicut homo
assumit indumentum; per hoc errorem Eutychetis excludere volentes.
2. Sed haec positio omnino doctrinae fidei repugnat. Anima enim et
corpus sua unione hominem constituunt: forma enim materiae adveniens
speciem constituit. Si igitur anima et corpus non fuerint unita in
Christo, Christus non fuit homo: contra apostolum dicentem I ad
Tim. 2-5: mediator Dei et hominum homo Christus Iesus.
3. Item. Unusquisque nostrum ea ratione homo dicitur quia est ex
anima rationali et corpore constitutus. Si igitur Christus non ea
ratione dicitur homo, sed solum quia habuit animam et corpus licet non
unita, aequivoce dicetur homo, et non erit eiusdem speciei nobiscum:
contra apostolum dicentem, Hebr. 2-17, quod debuit per omnia
fratribus assimilari.
4. Adhuc. Non omne corpus pertinet ad humanam naturam, sed solum
corpus humanum. Non est autem corpus humanum nisi quod est per unionem
animae rationalis vivificatum: neque enim oculus, aut manus, aut
pes, vel caro et os, anima separata, dicuntur nisi aequivoce. Non
igitur poterit dici quod verbum assumpsit naturam humanam, si corpus
animae non unitum assumpsit.
5. Amplius. Anima humana naturaliter unibilis est corpori. Anima
igitur quae nunquam corpori unitur ad aliquid constituendum, non est
anima humana: quia quod est praeter naturam, non potest esse semper.
Si igitur anima Christi non est unita corpori eius ad aliquid
constituendum, relinquitur quod non sit anima humana. Et sic in
Christo non fuit humana natura.
6. Praeterea. Si verbum unitum est animae et corpori accidentaliter
sicut indumento, natura humana non fuit natura verbi. Verbum igitur,
post unionem, non fuit subsistens in duabus naturis: sicut neque homo
indutus dicitur in duabus naturis subsistere. Quod quia Eutyches
dixit, in Chalcedonensi synodo est damnatus.
7. Item. Indumenti passio non refertur ad indutum: non enim
dicitur homo nasci quando induitur, neque vulnerari si vestimentum
laceretur. Si igitur verbum assumpsit animam et corpus sicut homo
indumentum, non poterit dici quod Deus sit natus aut passus propter
corpus assumptum.
8. Adhuc. Si verbum assumpsit humanam naturam solum ut indumentum,
quo posset hominum oculis apparere, frustra animam assumpsisset, quae
secundum suam naturam invisibilis est.
9. Amplius. Secundum hoc non aliter assumpsisset filius carnem
humanam quam spiritus sanctus columbae speciem in qua apparuit. Quod
patet esse falsum: nam spiritus sanctus non dicitur factus columba,
neque minor patre, sicut filius dicitur factus homo, et minor patre
secundum naturam assumptam.
10. Item. Si quis diligenter consideret ad hanc positionem
diversarum haeresum inconvenientia sequuntur. Ex eo enim quod dicit
filium Dei unitum animae et carni accidentali modo, sicut hominem
vestimento, convenit cum opinione Nestorii, qui secundum
inhabitationem Dei verbi in homine unionem esse factam asseruit: non
enim Deum esse indutum potest intelligi per tactum corporeum, sed
solum per gratiam inhabitantem. Ex hoc etiam quod dixit accidentalem
unionem verbi ad animam et carnem humanam, sequitur quod verbum post
unionem non fuit subsistens in duabus naturis, quod Eutyches dixit:
nihil enim subsistit in eo quod sibi accidentaliter unitur. Ex eo vero
quod dicit animam et carnem non uniri ad aliquid constituendum convenit
partim quidem cum Ario et Apollinari, qui posuerunt corpus Christi
non animatum anima rationali; et partim cum Manichaeo, qui posuit
Christum non verum hominem, sed phantasticum fuisse. Si enim anima
non est unita carni ad alicuius constitutionem, phantasticum erat quod
videbatur Christus similis aliis hominibus ex unione animae et corporis
constitutis.
11. Sumpsit autem haec positio occasionem ex verbo apostoli
dicentis, Philipp. 2-7: habitu inventus ut homo. Non enim
intellexerunt hoc secundum metaphoram dici. Quae autem metaphorice
dicuntur, non oportet secundum omnia similia esse. Habet igitur
natura humana assumpta quandam indumenti similitudinem, inquantum
verbum per carnem visibilem videbatur, sicut homo videtur per
indumentum: non autem quantum ad hoc quod unio verbi ad humanam naturam
in Christo fuerit modo accidentali.
|
|