|
1. Hanc igitur positionem, propter praedicta inconvenientia, alii
quidem vitantes, posuerunt ex anima et carne in domino Iesu Christo
unam substantiam constitutam esse, scilicet hominem quendam eiusdem
speciei aliis hominibus; quem quidem hominem unitum dicunt verbo Dei,
non quidem in natura, sed in persona, ut scilicet sit una persona
verbi Dei et illius hominis; sed quia homo ille quaedam individua
substantia est, quod est esse hypostasim et suppositum, dicunt quidam
in Christo aliam esse hypostasim et suppositum illius hominis et verbi
Dei, sed unam personam utriusque; ratione cuius unitatis dicunt
verbum Dei de homine illo praedicari, et hominem illum de Dei verbo;
ut sit sensus, verbum Dei est homo, idest, persona verbi Dei est
persona hominis, et e converso; et hac ratione, quicquid de verbo
Dei praedicatur, dicunt de homine illo posse praedicari, et e
converso, cum quadam tamen replicatione, ut, cum dicitur, Deus est
passus, sit sensus, homo, qui est Deus propter unitatem personae,
est passus; et, homo creavit stellas, idest, ille qui est homo.
2. Sed haec positio de necessitate in errorem Nestorii delabitur.
Si enim differentia personae et hypostasis attendatur, invenitur
persona esse non alienum ab hypostasi, sed quaedam pars eius. Nihil
enim aliud est persona quam hypostasis talis naturae scilicet
rationalis: quod patet ex definitione Boetii dicentis quod persona est
rationalis naturae individua substantia: ex quo patet quod, licet non
omnis hypostasis sit persona, omnis tamen hypostasis humanae naturae
persona est. Si igitur ex sola unione animae et corporis constituta
est in Christo quaedam substantia particularis quae est hypostasis,
scilicet ille homo, sequitur quod ex eadem unione sit constituta
persona. Sic igitur in Christo erunt duae personae, una illius
hominis de novo constituta, et alia aeterna verbi Dei. Quod est
Nestorianae impietatis.
3. Item. Etsi hypostasis illius hominis non posset dici persona,
tamen idem est hypostasis verbi Dei quod persona. Si igitur
hypostasis verbi Dei non est illius hominis, neque etiam persona verbi
Dei erit persona illius hominis. Et sic falsum erit quod dicunt,
quod persona illius hominis est persona verbi Dei.
4. Adhuc. Dato quod persona esset aliud ab hypostasi verbi Dei vel
hominis, non posset alia differentia inveniri nisi quod persona supra
hypostasim addit proprietatem aliquam: nihil enim ad genus substantiae
pertinens addere potest, cum hypostasis sit completissimum in genere
substantiae, quod dicitur substantia prima. Si igitur unio facta est
secundum personam et non secundum hypostasim, sequitur quod non sit
facta unio nisi secundum aliquam proprietatem accidentalem. Quod
iterum redit in errorem Nestorii.
5. Amplius. Cyrillus dicit, in epistola ad Nestorium, quae est
in Ephesina synodo approbata: si quis non confitetur carni secundum
subsistentiam unitum ex Deo patre verbum, unumque esse Christum cum
sua carne, eundem videlicet Deum simul et hominem, anathema sit. Et
fere ubique in synodalibus scriptis hoc errori Nestorii deputatur, qui
posuit duas in Christo hypostases.
6. Praeterea. Damascenus, in III libro, dicit: ex duabus
naturis perfectis dicimus esse factam unionem: non secundum
prosopicam, idest personalem, ut Dei inimicus dicit Nestorius, sed
secundum hypostasim. Unde patet expresse quod haec fuit positio
Nestorii, confiteri unam personam et duas hypostases.
7. Item. Hypostasis et suppositum oportet idem esse. Nam de prima
substantia, quae est hypostasis, omnia alia praedicantur: scilicet et
universalia in genere substantiae, et accidentia, secundum philosophum
in praedicamentis. Si igitur in Christo non sunt duae hypostases,
per consequens neque duo supposita.
8. Adhuc. Si verbum et homo ille supposito differunt, oportet
quod, supposito homine illo, non supponatur verbum Dei, nec e
converso. Sed distinctis suppositis, necesse est et ea quae de ipsis
dicuntur, distingui: nam supposito hominis non conveniunt praedicta
praedicata divina nisi propter verbum, neque e converso. Separatim
igitur accipienda erunt quae de Christo in Scripturis dicuntur,
divina scilicet et humana: quod est contra sententiam Cyrilli, in
synodo confirmatam, dicentis: si quis personis duabus vel
subsistentiis vel eas quae sunt in evangelicis et apostolicis
Scripturis impertit voces, aut de Christo a sanctis dictas, aut ab
ipso de se; et quasdam quidem velut homini praeter illud ex Deo verbum
specialiter intellecto applicat, quasdam vero velut Deo decibiles,
soli ex Deo patre verbo, anathema sit.
9. Amplius. Secundum positionem praedictam, ea quae verbo Dei
conveniunt per naturam, de illo homine non dicerentur nisi per quandam
associationem in una persona: hoc enim significat replicatio
interposita cum sic exponunt, homo ille creavit stellas, idest,
filius Dei, qui est homo ille, et similiter de aliis huiusmodi.
Unde, cum dicitur, homo ille est Deus, sic intelligitur: homo ille
verbo Deus existit. Huiusmodi autem locutiones condemnat Cyrillus,
dicens: si quis audet dicere assumptum hominem coadorari oportere Dei
verbo, conglorificari, et coappellari Deum, quasi alterum alteri
(id enim quod est co semper quoties additur hoc intelligi cogit); et
non magis una adoratione honorificat Emanuelem, et unam ei
glorificationem adhibet, secundum quod factum est caro verbum:
anathema sit.
10. Praeterea. Si homo ille supposito est aliud a Dei verbo, non
potest ad personam verbi pertinere nisi per assumptionem qua assumptus
est a verbo. Sed hoc est alienum a recto sensu fidei. Dicitur enim
in Ephesina synodo, ex verbis Felicis Papae et martyris: credimus
in Deum nostrum Iesum de virgine Maria natum, quia ipse est Dei
sempiternus filius et verbum, et non homo a Deo assumptus, ut alter
sit praeter illum. Neque enim hominem assumpsit Dei filius, ut sit
alter praeter ipsum: sed Deus existens perfectus, factus simul et
homo perfectus, incarnatus de virgine.
11. Item. Quae sunt plura supposito, simpliciter plura sunt, nec
sunt unum nisi secundum quid. Si igitur in Christo sunt duo
supposita, sequitur quod sit simpliciter duo, et non secundum quid.
Quod est solvere Iesum: quia unumquodque intantum est inquantum unum
est; quod igitur non est simpliciter unum, non est simpliciter ens.
|
|