|
1. Ex supra dictis igitur manifestum est quod, secundum Catholicae
fidei traditionem, oportet dicere quod in Christo sit natura divina
perfecta et humana natura perfecta, ex anima scilicet rationali et
humana carne constituta; et quod hae duae naturae unitae sunt in
Christo non per solam inhabitationem; neque accidentali modo, ut homo
unitur vestimento; neque in sola personali habitudine et proprietate;
sed secundum unam hypostasim et suppositum unum. Hoc enim solum modo
salvari possunt ea quae in Scripturis circa incarnationem traduntur.
Cum enim Scriptura sacra indistincte quae sunt Dei homini illi
attribuat, et quae sunt illius hominis Deo, ut ex praemissis patet;
oportet unum et eundem esse de quo utraque dicantur.
2. Sed quia opposita de eodem secundum idem dici vere non possunt;
divina autem et humana quae de Christo dicuntur, oppositionem habent,
utpote passum et impassibile, mortuum et immortale, et cetera
huiusmodi; necesse est quod secundum aliud et aliud divina et humana
praedicentur de Christo. Sic igitur quantum ad id de quo utraque
praedicantur, non est distinctio facienda, sed invenitur unitas.
Quantum autem ad id secundum quod praedicantur, distinctio est
facienda. Naturales autem proprietates praedicantur de unoquoque
secundum eius naturam: sicut de hoc lapide ferri deorsum secundum
naturam gravitatis. Cum igitur aliud et aliud sit secundum quod divina
et humana praedicantur de Christo, necesse est dicere in Christo esse
duas naturas inconfusas et impermixtas. Id autem de quo praedicantur
proprietates naturales secundum naturam propriam ad genus substantiae
pertinentem, est hypostasis et suppositum illius naturae. Quia igitur
indistinctum est et unum id de quo humana et divina praedicantur circa
Christum, necesse est dicere Christum esse unam hypostasim et unum
suppositum humanae et divinae naturae. Sic enim vere et proprie de
homine illo praedicabuntur divina, secundum hoc quod homo ille importat
suppositum non solum humanae naturae, sed divinae: et e converso de
verbo Dei praedicantur humana inquantum est suppositum humanae
naturae.
3. Ex quo etiam patet quod, licet filius sit incarnatus, non tamen
oportet neque patrem neque spiritum sanctum esse incarnatum: cum
incarnatio non sit facta secundum unionem in natura, in qua tres
personae divinae conveniunt, sed secundum hypostasim et suppositum,
prout tres personae distinguuntur. Et sic, sicut in Trinitate sunt
plures personae subsistentes in una natura, ita in mysterio
incarnationis est una persona subsistens in pluribus naturis.
|
|