|
1. Huius autem doctrinae veritatem quidam perversi homines suo sensu
metiri praesumentes, de praemissis vanas et varias opiniones
conceperunt.
2. Quorum quidem consideraverunt hanc esse Scripturae
consuetudinem, eos qui divina gratia iustificantur, filios Dei dici:
secundum illud Ioan. 1-12, dedit eis potestatem filios Dei
fieri, his qui credunt in nomine eius. Et Rom. 8-16, dicitur:
ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii
Dei. Et 1 Ioan. 3-1: videte qualem caritatem dedit nobis
pater, ut filii Dei nominemur et simus. Quos etiam a Deo genitos
esse Scriptura non tacet. Dicitur enim Iac. 1-18: voluntarie
genuit nos verbo veritatis. Et 1 Ioan. 3-9, dicitur: omnis qui
natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo
manet. Et, quod est mirabilius, eiusdem nomen divinitatis
adscribitur. Dominus enim dixit ad Moysen: ego constitui te Deum
Pharaonis. Et in Psalmo: ego dixi, dii estis, et filii excelsi
omnes; et, sicut dominus dicit, Ioan. 10-35: illos dixit deos
ad quos sermo Dei factus est.
3. Per hunc ergo modum, opinantes Iesum Christum purum hominem
esse, et ex Maria virgine initium sumpsisse, et per beatae vitae
meritum divinitatis honorem prae ceteris fuisse adeptum, aestimaverunt
eum, similiter aliis hominibus, per adoptionis spiritum Dei filium;
et per gratiam ab eo genitum; et per quandam assimilationem ad Deum in
Scripturis dici Deum, non per naturam, sed per consortium quoddam
divinae bonitatis, sicut et de sanctis dicitur II Petr. 1-4: ut
efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est
concupiscentiae corruptionem.
4. Hanc autem positionem sacrae Scripturae auctoritate confirmare
nitebantur.
5. Dicit enim dominus, Matth. ult.: data est mihi omnis potestas
in caelo et in terra. Quod si ante tempora Deus esset, potestatem ex
tempore non accepisset.
6. Item, Rom. 1, dicitur de filio quod factus est ei, scilicet
Deo, ex semine David secundum carnem; et quod praedestinatus est
filius Dei in virtute. Quod autem praedestinatur et factum est,
videtur non esse aeternum.
7. Item. Apostolus dicit, ad Philipp. 2-8: factus est
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus
exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Ex
quo videtur ostendi quod propter obedientiae et passionis meritum divino
sit honore donatus, et super omnia exaltatus.
8. Petrus etiam dicit, Act. 2-36: certissime ergo sciat omnis
domus Israel quia dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum,
quem vos crucifixistis. Videtur igitur ex tempore Deus esse factus,
non ante tempora natus.
9. Adducunt etiam in fulcimentum suae opinionis ea quae in
Scripturis de Christo ad defectum pertinere videntur: sicut quod
femineo portatur utero, et profectum aetatis accepit, esuriem passus
est, et lassitudine fatigatus, et morti subiectus; quod sapientia
profecit, iudicii se nescire diem confessus est, et mortis terrore
concussus est; et alia huiusmodi, quae Deo per naturam existenti
convenire non possent. Unde concludunt quod per meritum honorem
divinum adeptus est per gratiam, non quod esset naturae divinae.
10. Hanc autem positionem primo adinvenerunt quidam antiqui
haeretici, Cerinthus et Ebion; quam postea Paulus Samosatenus
instauravit; et postea a Photino est confirmata, ut qui hoc
dogmatizant, Photiniani nuncupentur.
11. Diligenter autem verba sacrae Scripturae considerantibus
apparet non hunc sensum in ea contineri quem praedicti homines sua
opinione conceperunt. Nam cum Salomon dicat, nondum erant abyssi et
ego iam concepta eram, satis ostendit hanc generationem ante omnia
corporalia extitisse. Unde relinquitur quod filius a Deo genitus
initium essendi a Maria non sumpsit. Et licet haec, et alia similia
testimonia depravare conati fuerint perversa expositione, dicentes haec
secundum praedestinationem debere intelligi, quia scilicet ante mundi
conditionem dispositum fuit ut ex Maria virgine Dei filius
nasceretur, non quod Dei filius fuerit ante mundum; convincantur quod
non solum in praedestinatione, sed etiam realiter fuerit ante Mariam.
Nam post praemissa verba Salomonis subiungitur: quando appendebat
fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens: si autem in sola
praedestinatione fuisset, nihil agere potuisset. Hoc etiam ex verbis
Ioannis Evangelistae habetur: nam cum praemisisset, in principio
erat verbum, quo nomine filius intelligitur, ut ostensum est; ne quis
hoc secundum praedestinationem accipere possit, subdit: omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod verum esse non
posset nisi realiter ante mundum extitisset. Item, filius Dei
dicit, Ioan., 3-13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit
de caelo, filius hominis, qui est in caelo; et iterum, Ioan.
6-38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed
voluntatem eius qui misit me. Apparet ergo eum fuisse antequam de
caelo descenderet.
12. Praeterea. Secundum praedictam positionem, homo per vitae
meritum profecit in Deum. Apostolus autem e converso ostendit quod,
cum Deus esset, factus est homo. Dicit enim, ad Philipp. 2-6
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Repugnat
igitur praedicta positio apostolicae sententiae.
13. Adhuc. Inter ceteros qui Dei gratiam habuerunt, Moyses eam
habuit copiose, de quo dicitur Exod. 33-11, quod loquebatur ei
dominus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Si
igitur Iesus Christus non diceretur Dei filius nisi propter gratiam
adoptionis, sicut alii sancti, eadem ratione Moyses filius diceretur
et Christus, licet etiam abundantiori gratia Christus fuerit
dotatus: nam et inter alios sanctos, unus alio maiori gratia
repletur, et tamen omnes eadem ratione filii Dei dicuntur. Moyses
autem non eadem ratione dicitur filius qua Christus. Distinguit enim
apostolus Christum a Moyse sicut filium a servo: dicitur enim ad
Hebr. 3-5: Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam
famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus autem
tanquam filius in domo sua. Manifestum est ergo quod Christus non
dicitur Dei filius per adoptionis gratiam, sicut alii sancti.
14. Similis etiam ratio ex pluribus aliis Scripturae locis colligi
potest, quae quodam singulari modo Christum prae aliis Dei filium
nominat, quandoque quidem, absque aliis, singulariter eum filium
nominat: sicut vox patris intonuit in Baptismo, hic est filius meus
dilectus, in quo mihi complacui. Quandoque eum unigenitum nominat:
sicut Ioan. 1-14, vidimus eum quasi unigenitum a patre; et
iterum, unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Si
autem communi modo, sicut et alii, filius diceretur, unigenitus dici
non posset. Quandoque etiam et primogenitus nominatur, ut quaedam
derivatio filiationis ab eo in alios ostendatur: secundum illud Rom.
8-29: quos praescivit et praedestinavit fieri conformes imagini
filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; et Gal.
4-4 dicitur: misit Deus filium suum ut adoptionem filiorum
reciperemus. Alia ergo ratione ipse est filius, per cuius filiationis
similitudinem alii filii dicuntur.
15. Amplius. Quaedam opera in Scripturis sacris ita Deo proprie
attribuuntur quod alteri convenire non possunt, sicut sanctificatio
animarum, et remissio peccatorum: dicitur enim Levit. 20-8: ego
dominus, qui sanctifico vos; et Isaiae 43-25: ego sum qui deleo
iniquitates vestras propter me. Utrumque autem horum Christo
Scriptura attribuit. Dicitur enim ad Hebr. 2-11: qui
sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; et ad Hebr. ult.:
Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam
passus est. Ipse etiam dominus de se protestatus est quod haberet
potestatem remittendi peccata, et miraculo confirmavit, ut habetur
Matth. 9-6. Hoc etiam Angelus de ipso praenuntiavit, ipse,
inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non igitur
Christus, et sanctificans et peccata remittens, sic dicitur Deus
sicut dicuntur dii hi qui sanctificantur, et quorum peccata
remittuntur: sed sicut virtutem et naturam divinitatis habens.
16. Illa vero Scripturae testimonia quibus ostendere nitebantur
quod Christus non esset Deus per naturam, efficacia non sunt ad eorum
propositum ostendendum. Confitemur enim in Christo Dei filio, post
incarnationis mysterium, duas naturas, humanam scilicet et divinam.
Unde de eo dicuntur et quae Dei sunt propria, ratione divinae
naturae; et quae ad defectum pertinere videntur, ratione humanae
naturae, ut infra plenius explanabitur. Nunc autem, ad praesentem
considerationem de divina generatione, hoc sufficiat monstratum esse
secundum Scripturas quod Christus Dei filius et Deus dicitur non
solum sicut purus homo per gratiam adoptionis, sed propter divinitatis
naturam.
|
|