|
1. Sed contra hanc Catholicae fidei sententiam, plures
difficultates concurrunt, propter quas adversarii fidei incarnationem
impugnant.
2. Ostensum est enim in primo libro quod Deus neque corpus est,
neque virtus in corpore. Si autem carnem assumpsit, sequitur quod vel
sit mutatus in corpus, vel quod sit virtus in corpore, post
incarnationem. Impossibile igitur videtur Deum fuisse incarnatum.
3. Item. Omne quod acquirit novam naturam, est substantiali
mutationi subiectum: secundum hoc enim aliquid generatur, quod naturam
aliquam acquirit. Si igitur hypostasis filii Dei fiat de novo
subsistens in natura humana, videtur quod esset substantialiter
mutata.
4. Adhuc. Nulla hypostasis alicuius naturae extenditur extra
naturam illam: quin potius natura invenitur extra hypostasim, utpote
multas hypostases sub se habens. Si igitur hypostasis filii Dei sit
per incarnationem facta hypostasis humanae naturae, sequitur quod
filius Dei non sit ubique post incarnationem: cum humana natura ubique
non sit.
5. Amplius. Rei unius et eiusdem non est nisi unum quod quid est:
hoc enim significat substantiam rei, quae unius una est. Sed natura
cuiuslibet rei est quod quid est eius: natura enim rei est quam
significat definitio. Impossibile est igitur, ut videtur, quod una
hypostasis in duabus naturis subsistat.
6. Praeterea. In his quae sunt sine materia, non potest esse aliud
quidditas rei et res, ut supra ostensum est. Et hoc praecipue est in
Deo, qui est non solum sua quidditas, sed etiam suum esse. Sed
humana natura non potest esse idem quod divina hypostasis. Ergo
impossibile esse videtur quod divina hypostasis subsistat in humana
natura.
7. Item. Natura est simplicior et formalior hypostasi quae in ea
subsistit: nam per additionem alicuius materialis natura communis
individuatur ad hanc hypostasim. Si igitur divina hypostasis subsistat
in humana natura, videtur sequi quod humana natura sit simplicior et
formalior quam divina hypostasis. Quod est omnino impossibile.
8. Adhuc. In his solum quae sunt ex materia et forma composita,
differre invenitur singulare et quidditas eius: ex eo quod singulare
est individuatum per materiam designatam, quae in quidditate et natura
speciei non includitur; in signatione enim Socratis includitur haec
materia, non autem in ratione humanae naturae. Omnis igitur
hypostasis in natura humana subsistens est constituta per materiam
signatam. Quod de divina hypostasi dici non potest. Non est igitur
possibile, ut videtur, quod hypostasis verbi Dei subsistat in humana
natura.
9. Amplius. Anima et corpus in Christo non fuerunt minoris
virtutis quam in aliis hominibus. Sed in aliis hominibus ex sua unione
constituunt suppositum, hypostasim et personam. Igitur in Christo ex
unione animae et corporis constituitur suppositum, hypostasis et
persona. Non autem suppositum, hypostasis et persona Dei verbi,
quae est aeterna. Igitur in Christo est aliud suppositum, hypostasis
et persona, praeter suppositum, hypostasim et personam Dei verbi, ut
videtur.
10. Praeterea. Sicut ex anima et corpore constituitur humana
natura in communi, ita ex hac anima et ex hoc corpore constituitur hic
homo, quod est hypostasis hominis. Sed in Christo fuit haec anima et
hoc corpus. Igitur ex eorum unione constituta est hypostasis, ut
videtur. Et sic idem quod prius.
11. Item. Hic homo qui est Christus, prout consideratur ex anima
solum et carne consistens, est quaedam substantia. Non autem
universalis. Ergo particularis. Ergo est hypostasis.
12. Adhuc. Si idem est suppositum humanae et divinae naturae in
Christo, oportet quod de intellectu hominis qui est Christus, sit
hypostasis divina. Non autem est de intellectu aliorum hominum. Homo
igitur aequivoce de Christo dicetur et aliis. Et sic non erit eiusdem
speciei nobiscum.
13. Amplius. In Christo tria inveniuntur, ut ex dictis patet:
scilicet corpus, anima et divinitas. Anima autem, cum sit nobilior
corpore, non est suppositum corporis, sed magis forma eius. Neque
igitur id quod est divinum, est suppositum humanae naturae, sed magis
formaliter se habet ad ipsam.
14. Praeterea. Omne quod advenit alicui post esse completum,
advenit ei accidentaliter. Sed, cum verbum Dei sit ab aeterno,
manifestum est quod caro assumpta advenit ei post esse completum.
Igitur advenit ei accidentaliter.
|
|