|
1. Ad horum igitur solutionem considerandam, paulo altius inchoandum
est. Cum enim Eutyches unionem Dei et hominis factam esse posuerit
in natura; Nestorius autem nec in natura nec in persona; fides autem
Catholica hoc teneat, quod sit facta unio in persona, non in natura:
necessarium videtur praecognoscere quid sit uniri in natura, et quid
sit uniri in persona.
2. Natura igitur licet multis modis dicatur - nam et generatio
viventium, et principium generationis et motus, et materia et forma
natura dicuntur: item et aliquando natura dicitur quod quid est rei,
continens ea quae ad speciei pertinent integritatem; sic enim dicimus
naturam humanam communem esse omnibus hominibus, et similiter in
ceteris:- illa ergo uniuntur in natura ex quibus constituitur
integritas speciei alicuius: sicut anima et corpus humanum uniuntur ad
constituendum speciem animalis, et universaliter quaecumque sunt partes
speciei.
3. Est autem impossibile quod alicui speciei in sua integritate iam
constitutae aliquid extraneum uniatur in unitatem naturae, nisi species
solvatur. Cum enim species sint sicut numeri, in quibus quaelibet
unitas addita vel subtracta variat speciem si quid ad speciem iam
perfectam addatur, necesse est iam aliam speciem esse: sicut si
substantiae animatae tantum addatur sensibile, erit alia species; nam
animal et planta diversae species sunt. Contingit tamen id quod non
est de integritate speciei, in aliquo individuo sub illa specie
contento reperiri: sicut album et vestitum in Socrate vel Platone,
aut digitus sextus, vel aliquid huiusmodi. Unde nihil prohibet aliqua
uniri in individuo quae non uniuntur in una integritate speciei: sicut
humana natura et albedo et musica in Socrate, et huiusmodi, quae
dicuntur esse unum subiecto. Et quia individuum in genere substantiae
dicitur hypostasis, in substantiis autem rationalibus dicitur etiam
persona, convenienter omnia huiusmodi dicuntur uniri secundum
hypostasim, vel etiam secundum personam. Sic igitur patet quod nihil
prohibet aliqua non unita esse secundum naturam, uniri autem secundum
hypostasim vel personam.
4. Audientes autem haeretici in Christo unionem Dei et hominis esse
factam, contrariis viis incesserunt ad hoc exponendum, praetermisso
tramite veritatis. Aliqui enim hanc unionem aestimaverunt ad modum
eorum quae uniuntur in unam naturam: sicut Arius et Apollinaris,
ponentes quod verbum erat corpori Christi pro anima, sive pro mente;
et sicut Eutyches, qui posuit ante incarnationem duas naturas Dei et
hominis, post incarnationem vero unam.
5. Sed eorum dictum omnino impossibilitatem continet. Manifestum
est enim naturam verbi ab aeterno in sua integritate perfectissimam
esse, nec omnino corrumpi aut mutari posse. Unde impossibile est
aliquid extrinsecum a natura divina, utpote naturam humanam vel aliquam
partem eius, in unitatem naturae ei advenire.
6. Alii vero, huius positionis impossibilitatem videntes, in viam
contrariam diverterunt. Ea enim quae habenti aliquam naturam adveniunt
nec tamen pertinent ad integritatem naturae illius, vel accidentia esse
videntur, ut albedo et musica; vel accidentaliter se habere ad ipsum,
sicut anulus, vestimentum, domus, et similia. Consideraverunt
autem, quod, cum humana natura verbo Dei adveniat nec ad eius naturae
integritatem pertineat, necesse est, ut putaverunt, quod humana
natura accidentalem unionem haberet ad verbum. Et quidem manifestum
est quod non potest inesse verbo ut accidens: tum quia Deus non est
susceptivum accidentis, ut supra probatum est; tum quia humana
natura, cum sit de genere substantiae, nullius accidens esse potest.
Unde reliquum videbatur quod humana natura adveniret verbo, non sicut
accidens, sed sicut accidentaliter se habens ad ipsum. Posuit igitur
Nestorius quod humana natura Christi se habebat ad verbum sicut
templum quoddam: ita quod secundum solam inhabitationem erat
intelligenda unio verbi ad humanam naturam. Et quia templum seorsum
habet suam individuationem ab eo qui inhabitat templum; individuatio
autem conveniens humanae naturae est personalitas: reliquum erat quod
alia esset personalitas humanae naturae, et alia verbi. Et sic verbum
et ille homo erant duae personae.
7. Quod quidem inconveniens alii vitare volentes, circa humanam
naturam talem dispositionem introduxerunt ut ei personalitas proprie
convenire non possit, dicentes animam et corpus, in quibus integritas
humanae naturae consistit, a verbo sic esse assumpta ut corpori anima
non esset unita ad aliquam substantiam constituendam: ne cogerentur
dicere illam substantiam sic constitutam rationem personae habere.
Unionem vero verbi ad animam et corpus posuerunt sicut ad ea quae
accidentaliter se habent, puta induti ad indumentum, in hoc quodammodo
Nestorium imitantes.
8. His igitur remotis per supra dicta, necessarium est ponere talem
fuisse unionem verbi et hominis ut neque ex duabus una natura conflata
sit; neque verbi ad humanam naturam talis fuerit unio sicut est
alicuius substantiae, puta hominis, ad exteriora, quae accidentaliter
se habent ad ipsum, ut domus et vestimentum; sed verbum in humana
natura sicut in sibi propria facta per incarnationem, subsistere
ponatur; ut et corpus illud vere sit corpus verbi Dei; et similiter
anima; et verbum Dei vere sit homo.
9. Et quamvis haec unio perfecte ab homine non valeat explicari,
tamen, secundum modum et facultatem nostram, conabimur aliquid dicere
ad aedificationem fidei, ut circa hoc mysterium fides Catholica ab
infidelibus defendatur.
10. In omnibus autem rebus creatis nihil invenitur huic unioni tam
simile sicut unio animae ad corpus: et maior esset similitudo, ut
etiam Augustinus dicit, contra Felicianum, si esset unus intellectus
in omnibus hominibus, ut quidam posuerunt, secundum quos oporteret
dicere quod intellectus praeexistens hoc modo de novo conceptui hominis
uniatur ut ex utroque fiat una persona, sicut ponimus verbum
praeexistens humanae naturae in personam unam uniri. Unde et propter
hanc similitudinem utriusque unionis, Athanasius dicit, in symbolo
quod, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo
unus est Christus.
11. Sed cum anima rationalis uniatur corpori et sicut materiae et
sicut instrumento, non potest esse similitudo quantum ad primum modum
unionis: sic enim ex Deo et homine fieret una natura, cum materia et
forma proprie naturam constituant speciei. Relinquitur ergo ut
attendatur similitudo secundum quod anima unitur corpori ut
instrumento. Ad quod etiam dicta antiquorum doctorum concordant, qui
humanam naturam in Christo organum quoddam divinitatis posuerunt,
sicut et ponitur corpus organum animae.
12. Aliter enim est animae organum corpus et eius partes, et aliter
exteriora instrumenta. Haec enim dolabra non est proprium
instrumentum, sicut haec manus: per dolabram enim multi possunt
operari, sed haec manus ad propriam operationem huius animae
deputatur. Propter quod manus est organum unitum et proprium: dolabra
autem instrumentum exterius et commune. Sic igitur et in unione Dei
et hominis considerari potest. Omnes enim homines comparantur ad Deum
ut quaedam instrumenta quibus operatur: ipse enim est qui operatur in
nobis velle et perficere pro bona voluntate, secundum apostolum,
Philipp. 2-13. Sed alii homines comparantur ad Deum quasi
instrumenta extrinseca et separata: moventur enim a Deo non ad
operationes proprias sibi tantum, sed ad operationes communes omni
rationali naturae, ut est intelligere veritatem, diligere bona, et
operari iusta. Sed humana natura in Christo assumpta est ut
instrumentaliter operetur ea quae sunt operationes propriae solius
Dei, sicut est mundare peccata, illuminare mentes per gratiam, et
introducere in perfectionem vitae aeternae. Comparatur igitur humana
natura Christi ad Deum sicut instrumentum proprium et coniunctum, ut
manus ad animam.
13. Nec discrepat a rerum naturalium consuetudine quod aliquid sit
naturaliter proprium instrumentum alicuius quod tamen non est forma
ipsius. Nam lingua, prout est instrumentum locutionis, est proprium
organum intellectus: qui tamen prout philosophus probat, nullius
partis corporis actus est. Similiter etiam invenitur aliquod
instrumentum quod ad naturam speciei non pertinet, et tamen ex parte
materiae competit huic individuo: ut sextus digitus vel aliquid
huiusmodi. Nihil igitur prohibet hoc modo ponere unionem humanae
naturae ad verbum quod humana natura sit quasi verbi instrumentum non
separatum sed coniunctum, nec tamen humana natura ad naturam verbi
pertinet, nec verbum est eius forma; pertinet tamen ad eius personam.
14. Praedicta tamen exempla non sic posita sunt ut omnimoda
similitudo in his sit requirenda: intelligendum est enim verbum Dei
multo sublimius et intimius humanae naturae potuisse uniri quam anima
qualicumque proprio instrumento, praecipue cum toti humanae naturae
mediante intellectu coniunctum dicatur. Et licet verbum Dei sua
virtute penetret omnia, utpote omnia conservans et portans, creaturis
tamen intellectualibus, quae proprie verbo perfrui possunt et eius
participes esse, ex quadam similitudinis affinitate, et eminentius et
ineffabilius potest uniri.
|
|