|
1. Ex quo etiam patet quod humanae naturae assumptio potissime
competit personae verbi. Nam, si assumptio naturae humanae ad salutem
hominum ordinatur; ultima autem salus hominis est ut secundum
intellectivam partem perficiatur contemplatione veritatis primae:
oportuit per verbum, quod secundum emanationem intellectualem a patre
procedit, humanam naturam assumi.
2. Rursus. Affinitas quaedam videtur maxime verbi ad humanam
naturam. Homo enim propriam speciem sortitur secundum quod rationalis
est. Verbum autem rationi affine est: unde apud Graecos logos verbum
et ratio dicitur. Convenientissime igitur verbum rationali naturae
unitum est: nam et propter affinitatem praedictam, divina Scriptura
nomen imaginis et verbo attribuit et homini; dicit enim apostolus,
Coloss. 1-15, de verbo, quod est imago invisibilis Dei; et
idem de homine, I Cor. 11-7, quod vir est imago Dei.
3. Habet etiam verbum non solum ad rationalem naturam, sed etiam
universaliter ad omnem creaturam quandam affinitatis rationem: cum
verbum contineat rationes omnium creatorum a Deo, sicut et artifex
homo conceptione sui intellectus rationes artificiatorum comprehendit.
Sic igitur omnes creaturae nihil aliud sunt quam realis quaedam
expressio et repraesentatio eorum quae in conceptione divini verbi
comprehenduntur: propter quod et omnia per verbum facta esse dicuntur.
Convenienter igitur verbum creaturae, scilicet humanae naturae,
unitum est.
|
|