|
1. Cum autem verbum humanam naturam assumpserit in unitatem
personae, ut ex dictis iam patet, oportuit humanam naturam non
praeexistere antequam verbo uniretur.
2. Si enim praeexisteret, cum natura praeexistere non possit nisi in
individuo, oportuisset esse aliquod individuum illius humanae naturae
praeexistentis ante unionem. Individuum autem humanae naturae est
hypostasis et persona. Erit igitur dicere quod humana natura assumenda
a verbo in aliqua hypostasi vel persona praeextitisset. Si igitur
natura illa assumpta fuisset manente priori hypostasi vel persona,
remansissent post unionem duae hypostases vel personae, una verbi, et
alia hominis. Et sic non esset facta unio in hypostasi vel persona.
Quod est contra sententiam fidei. Si vero hypostasis vel persona illa
non remaneret in qua natura assumenda a verbo praeextitisset, hoc sine
corruptione accidere non potuisset: nullum enim singulare desinit esse
hoc quod est nisi per corruptionem. Sic igitur oportuisset illum
hominem corrumpi qui unioni praeextitisset: et per consequens humanam
naturam in eo existentem. Impossibile igitur fuit quod verbum
assumeret in unitatem personae aliquem hominem praeexistentem.
3. Simul autem et derogaretur perfectioni incarnationis Dei verbi,
si aliquid eorum quae naturalia sunt homini, ei deesset. Est autem
naturale homini ut nascatur nativitate humana. Hoc autem Dei verbum
non haberet si hominem praeexistentem assumpsisset: nam ille homo in
sua nativitate purus homo extitisset, unde eius nativitas verbo non
posset attribui, nec beata virgo mater verbi dici posset. Fides autem
Catholica per omnia sine peccato similem eum nobis in naturalibus
confitetur, dicens filium Dei, secundum apostolum, factum ex muliere
et natum, et virginem matrem Dei. Non igitur hoc decuit, ut
praeexistentem hominem assumeret.
4. Hinc etiam apparet quod ab ipso conceptionis principio naturam
humanam sibi univit. Quia sicut humanatio Dei verbi requirit quod
verbum Dei sit natum nativitate humana, ad hoc quod sit verus homo et
naturalis per omnia in naturalibus nobis conformis, ita requirit quod
Dei verbum sit conceptum conceptione humana: non enim secundum naturae
ordinem homo nascitur nisi prius concipiatur. Si autem natura humana
assumenda prius in qualicumque statu concepta fuisset quam verbo
uniretur, illa conceptio verbo Dei attribui non posset, ut diceretur
conceptum conceptione humana. Oportuit igitur quod ab ipso
conceptionis principio verbum Dei humanae naturae uniretur.
5. Rursum. In generatione humana virtus activa agit ad complementum
humanae naturae in aliquo determinato individuo. Si autem verbum Dei
non a principio conceptionis humanam naturam assumpsisset, virtus
activa in generatione, ante unionem, suam actionem ordinasset ad
aliquod individuum humanae naturae, quod est hypostasis vel persona
humana; post unionem autem, oportuisset ordinari totam generationem ad
aliam hypostasim vel personam, scilicet Dei verbum, quod nascebatur
in humana natura. Sic igitur non fuisset una numero generatio: utpote
ad duas personas ordinata. Nec fuisset uniformis secundum totum: quod
a naturae ordine videtur alienum. Non igitur fuit conveniens quod
verbum Dei post conceptionem humanam naturam assumeret, sed in ipsa
conceptione.
6. Item. Hoc videtur generationis humanae ordo requirere, ut qui
concipitur ipse idem nascatur, et non alius: cum conceptio ad
nativitatem ordinetur. Unde, si filius Dei natus est nativitate
humana, oportet etiam quod filius Dei sit conceptione humana
conceptus, et non purus homo.
|
|