|
1. Ulterius autem ex hoc manifestum est quod in ipso conceptionis
principio anima rationalis corpori fuit unita.
2. Verbum enim Dei mediante anima rationali corpus assumpsit:
corpus enim hominis non magis assumptibile est a Deo quam alia corpora
nisi propter animam rationalem. Non igitur verbum Dei assumpsit
corpus absque anima rationali. Cum igitur verbum Dei assumpserit
corpus ab ipso conceptionis principio, oportuit quod in ipso
conceptionis principio anima rationalis corpori uniretur.
3. Item. Posito eo quod est posterius in generatione, necesse est
et id quod est prius secundum generationis ordinem, poni. Posterius
autem in generatione est id quod est perfectissimum. Perfectissimum
autem est ipsum individuum generatum, quod in generatione humana est
hypostasis vel persona, ad cuius constitutionem ordinantur et anima et
corpus. Posita igitur personalitate hominis generati, necesse est
quidem existere et corpus et animam rationalem. Personalitas autem
hominis Christi non est alia quam personalitas Dei verbi. Verbum
autem Dei in ipsa conceptione univit sibi corpus humanum. Fuit ergo
ibi personalitas illius hominis. Ergo oportuit quod et anima
rationalis adesset.
4. Inconveniens etiam fuisset ut verbum, quod est fons et origo
omnium perfectionum et formarum, alicui rei informi et nondum
perfectionem naturae habenti uniretur. Quicquid autem fit corporeum,
ante animationem est informe et nondum perfectionem naturae habens.
Non igitur fuit conveniens ut verbum Dei uniretur corpori nondum
animato. Et sic a principio conceptionis oportuit animam illam corpori
uniri.
5. Ex hoc etiam apparet quod corpus illud assumptum a principio
conceptionis fuit formatum, si nihil informe Dei verbum assumere
debuit. Similiter autem anima requirit propriam materiam: sicut et
quaelibet alia forma naturalis. Est autem propria materia animae
corpus organizatum: est enim anima entelechia corporis organici physici
potentia vitam habentis. Si igitur anima a principio conceptionis
corpori fuit unita, ut ostensum est, necessarium fuit ut corpus a
principio conceptionis organizatum et formatum esset. Et etiam
organizatio corporis ordine generationis praecedit animae rationalis
introductionem. Unde, posito posteriori, necesse fuit et ponere
prius.
6. Crementum autem quantitatis usque ad debitam mensuram, nihil
prohibet sequi corporis animationem. Sic igitur circa conceptionem
hominis assumpti sentiendum est, quod in ipso conceptionis principio
fuit corpus organizatum et formatum, sed nondum habens debitam
quantitatem.
|
|