|
1. Per hoc autem patet quod necesse fuit hominem illum ex virgine
matre nasci, absque naturali semine.
2. Semen enim viri requiritur in generatione humana tanquam
principium activum, propter virtutem activam quae in ipso est. Sed
virtus activa in generatione corporis Christi non potuit esse
naturalis, secundum praedicta: quia virtus naturalis non subito
perficit totam corporis formationem, sed ad hoc indiget tempore;
corpus autem Christi in ipso principio suae conceptionis fuit formatum
et organizatum, ut ostensum est. Relinquitur igitur quod generatio
Christi humana fuit absque naturali semine.
3. Item. Semen maris, in generatione animalis cuiuscumque, trahit
ad se materiam quam mater ministrat, quasi virtus quae est in semine
maris intendat sui ipsius complementum ut finem totius generationis;
unde et, completa generatione, ipsum semen, immutatum et completum,
est proles quae nascitur. Sed in generatione humana Christi fuit
ultimus generationis terminus unio ad divinam personam, non autem
aliqua persona seu hypostasis humana constituenda, ut ex dictis patet.
Non igitur in hac generatione potuit esse activum principium semen
viri, sed sola virtus divina: ut sicut semen viri, in generatione
communi hominum, in suam subsistentiam trahit materiam a matre
ministratam, ita eandem materiam, in generatione Christi, verbum
Dei ad suam unionem assumpsit.
4. Similiter autem manifestum est quod conveniens erat ut in ipsa
generatione humana verbi Dei, aliqua proprietas spiritualis
generationis verbi reluceret. Verbum autem, secundum quod a dicente
progreditur, sive interius conceptum sive exterius prolatum,
corruptionem dicenti non affert, sed magis perfectionis plenitudo per
verbum attenditur in dicente. Conveniens igitur fuit ut sic verbum
Dei secundum humanam generationem conciperetur et nasceretur, ut
matris integritas non corrumperetur. Cum hoc etiam manifestum est quod
verbum Dei, quo omnia constituta sunt, et quo omnia in sua
integritate conservantur, sic nasci decuit ut per omnia matris
integritatem servaret. Conveniens igitur fuit hanc generationem fuisse
ex virgine.
5. Neque tamen hic generationis modus verae et naturali humanitati
Christi derogat, licet aliter quam alii homines generatus sit.
Manifestum est enim, cum virtus divina infinita sit, ut supra
probatum est; et per eam omnes causae virtutem producendi effectum
sortiantur: quod quicumque effectus per quamcumque causam producitur,
potest per Deum absque illius causae adminiculo produci eiusdem speciei
et naturae. Sicut igitur virtus naturalis quae est in humano semine
producit hominem verum, speciem et humanam naturam habentem; ita
virtus divina, quae talem virtutem semini dedit, absque huius virtute
potest effectus illius virtutis producere, constituendo verum hominem,
speciem et naturam humanam habentem.
6. Si vero aliquis dicat quod, cum homo naturaliter generatus habeat
corpus naturaliter constitutum ex semine maris et eo quod femina
subministrat, quicquid sit illud, corpus Christi non fuit eiusdem
naturae cum nostro, si non est ex maris semine generatum:- ad hoc
manifesta responsio est, secundum Aristotelis positionem, dicentis
quod semen maris non intrat materialiter in constitutionem concepti,
sed est solum activum principium, materia vero corporis tota
ministratur a matre. Et sic, quantum ad materiam corpus Christi non
differt a corpore nostro: nam etiam corpora nostra materialiter
constituta sunt ex eo quod est sumptum ex matre.
7. Si vero aliquis praedictae positioni Aristotelis repugnet, adhuc
praedicta obiectio efficaciam non habet. Similitudo enim aliquorum aut
dissimilitudo in materia non attenditur secundum statum materiae in
principio generationis, sed secundum conditionem materiae iam
praeparatae, prout est in termino generationis. Non enim differt
secundum materiam aer ex terra, vel ex aqua generatus: quia licet aqua
et terra in principio generationis differentia sint, tamen per actionem
generantis ad unam dispositionem reducuntur. Sic igitur divina virtute
materia quae solum ex muliere sumitur, potest reduci, in fine
generationis, ad eandem dispositionem quam habet materia si sumatur
simul ex mare et femina. Unde non erit aliqua dissimilitudo, propter
diversitatem materiae, inter corpus Christi, quod divina virtute
formatum est ex materia a sola matre assumpta, et corpora nostra, quae
virtute naturae formantur ex materia, etiam si ab utroque parente
assumantur. Manifestum est enim quod plus differt a materia quae ex
viro et muliere simul assumitur, limus terrae, de quo Deus primum
hominem formavit quem utique constat fuisse verum hominem et nobis per
omnia similem, quam materia sumpta solum ex femina, ex qua corpus
Christi formatum est. Unde nativitas Christi ex virgine nihil
derogat veritati humanitatis ipsius, nec similitudini eius ad nos.
Licet enim virtus naturalis requirat determinatam materiam ad
determinatum effectum ex ea producendum, virtus tamen divina, quae
potest ex nihilo cuncta producere, in agendo ad materiam determinatam
non coartatur.
8. Similiter etiam nec per hoc aliquid deperit dignitati matris
Christi quod virgo concepit et peperit, quin vera et naturalis mater
filii Dei dicatur. Virtute enim divina faciente, materiam naturalem
ad generationem corporis Christi ministravit, quod solum ex parte
matris requiritur: ea vero quae in aliis matribus ad corruptionem
virginitatis faciunt, non ordinantur ad id quod matris est, sed solum
ad id quod patris est, ut semen maris ad locum generationis perveniat.
|
|