|
1. Quamvis autem omnis divina operatio qua aliquid in creaturis
agitur, sit toti Trinitati communis, ut ex supra habitis ostensum
est, formatio tamen corporis Christi, quae divina virtute perfecta
est, convenienter spiritui sancto attribuitur, licet sit toti
Trinitati communis.
2. Hoc enim congruere videtur incarnationi verbi. Nam sicut verbum
nostrum in mente conceptum invisibile est, exterius autem voce prolatum
sensibile fit; ita verbum Dei secundum generationem aeternam in corde
patris invisibiliter existit, per incarnationem autem nobis sensibile
factum est. Unde verbi Dei incarnatio est sicut vocalis verbi nostri
expressio. Expressio autem vocalis verbi nostri fit per spiritum
nostrum, per quem vox verbi nostri formatur. Convenienter igitur et
per spiritum filii Dei eius carnis formatio dicitur facta.
3. Convenit etiam hoc et generationi humanae. Virtus enim activa
quae est in semine humano, ad se trahens materiam quae fluit a matre,
per spiritum operatur: fundatur enim huiusmodi virtus in spiritu,
propter cuius continentiam semen spumosum oportet esse et album.
Verbum igitur Dei, sibi carnem assumens ex virgine, convenienter hoc
per spiritum suum dicitur carnem assumendo formare.
4. Convenit etiam hoc ad insinuandam causam ad incarnationem verbi
moventem. Quae quidem nulla alia esse potuit nisi immensus amor Dei
ad hominem, cuius naturam sibi voluit in unitate personae copulare.
In divinis autem spiritus sanctus est qui procedit ut amor, ut supra
dictum est. Conveniens igitur fuit ut incarnationis opus spiritui
sancto attribuatur.
5. Solet etiam in sacra Scriptura omnis gratia spiritui sancto
attribui, quia quod gratis datur, ex amore donantis videtur esse
collatum. Nulla autem maior est gratia homini collata quam quod Deo
in persona uniretur. Convenienter igitur hoc opus spiritui sancto
appropriatur.
|
|